Eremi sacrae Augustinianae opus elucubratum a rev. p. magistro fr. Josepho Lanteri Agustiniano .. Pars altera in qua agitur de Augustinianis episcopis exteris qui floruerunt post magnam ordinis unionem peractam ab Alexandro 4. anno 1256 ...

발행: 1875년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

BAliqui putant nostratem Emundum deinde ad Dromorensem in Hiberniam cathedram translatum fuisse. Mentionem de illo laciunt Pitmeus pag. 553, Mansi tom. 3pag. l46, Gandolphus pag. 153, Ossinger pag. 3II, et tantori via. I. pag. 292, qui illius scripta recensent.

Fr. Thomas Radelissus, Anglus, patria Leicestrensis,mseritis doctrinae doctoralem, virtutum autem intuitu episcopalem insulam obtinuit. Pitsaeus pag. 504 illum ponit in catalogo Episcoporum Lincolniensium. Fuit theologus, philosophus, atque orator clarissimus, ob mentis acumen, ingenii praestantiam , atque ratiocinandi subtilitatem potissimum commendatus. Ortum habuit ex nobilissima progenie, ex qua Sumexias Comites prodierunt. Florebatan. 1370. Vide etiam Tannerum pag. 613, Mansi tom. 6

pag. 229 , Pamphilum sol. 60 , Ossinger pag. 730 , et Lanteri vol. I pag. 329, apud quos illius scriptorum notitiam reperies.

Fr. Bonedictus Icenus, Anglus, celebris sui aevi concionator et aliquot operum scriptor , vir suit pius prudens facundus , omnique scientiarum genere nobiliter instructus, ct cum primis suae aetatis theologis comparandus. Ob singularem in concionibus gratiam, et persuadendi vim apud Antonium de Bech Episcopum Norvicensem magno fuit in pretio, qui propterea illum Episcopum Cardicensem in Thessalia suumque coadjutorem institui curavit. Decossit Norvici circa an . t 340. Consulo Pitsaeum pag. 440 , Mansi lib. 2 pag. 206 , Lo Quien ium. 3col. 979 , Dict. Moreri tom. 2 pag. 363, et Ostingerpag. 462, qui illius scripta refert.

12쪽

Fr. Robertus Worgop, alias versop in Comitatu Eboracensi in Augustiniano pagi Ticulliensis coenobio mon sticum institutum suscepit. Vir praestantis ingenii saeris profanisque litteris egregie doctus magistralem S. Theologiae lauream obtinuit. Qui, Verba sunt Pitsaei pag. 478,

quoniam eum eruditione vitae sanctimoniam semper conjunxit, tandem in Episcopum electus suit. Quo in munere verbum Dei suis subditis praedicando, populum docendo,

clerum resormando magna cum laude versatus est. Tiouuliae obiit in suo coenobio anno 1350 sub Anglias Rege Eduardo III. Vide etiam Horreram lom. 2 pag. 337, Ga dolphum pag. 3l2, Uansi tom. 5 pag. III, et tantori vol. I pag. I 3, apud quem Roberti scripta recensentur. Fr. Thomas Edwarstonus, Anglus, in Clarensi coenobio Comitatus Suffcleensis Augustinianam tunicam induit, ibique postea prioratum gessit. Fuit S. Theologiae doctor Oxoniensis, et vir singularis doctrinae et pietatis, ac praecipue ob raram pergami eloquentiam summa in laude habitus. Leonsili Clarentiae Ducis existimationem atque benevolentiam sibi conciliavit, cujus etiam consessarium egit,d usque favore archiepiscopalem quamdam titularem insulam obtinuit. Obiit in suo Clarenti coenobio dis 20 Majian. 1396. Vide Pit eum pag. 56I, Tannerum pag. 252, Mansi tom. 6 pag. 251, Herreram lom. 2 pag. 452, Lauteri vol. I pag. 37s, et Ostinger pag. 310.

Hiberni ad Augustiniana Provincia olim pars suit Provinciae Angliae, neque peculiarem Priorem Provincialem habuit, nisi post haereseos in Anglia depopulationem. Quam-

13쪽

vis senim tune Hiberni coenobitae haereticorum surorem multimodis sustinere coacti fuerint, atque eum coenobiorum tum bonorum omnium jacturam pertulerint, non tamen eam animi sortitudinem fideique constantiam amiserunt, quae D Patritii discipulorum propria est, et omnibus nota. Quare inter Varias ae repetitas persecutiones modo palam modo elam, prout tempus exigebat, vitam degentes, et etiam huc et illuc in alienas terras transmigrantes, atque ostraei Smum, proscriptiones, carceres, exilium, tormenta ipsamque necem pro fide catholica, ac monasticis legibus nihil timetites ad haec usque tempora pervenerunt, quibus si nondum antiquam libertatem recuperarunt , lamen eam adepti sunt securitatem et pacem, quam aliarum sere Omnium nationum religiosi sibi ademptam esse percipiunt, adeo ut mirari quisque debeat hac ipsa nostra aetate multo minus monasticis institutis Magnan Britanniae Imperium adversari, quam quaedam alia Regna quae per summum mendacium dicuntur catholica , cum e contra omnem penitus religionem ipsorum ministri saltem actu duraverint,

perinde ae si possent populi absque religione in ossicio

contineri, et instar brutorum gregis baculi timore gube nari. O praeclaram liberalium politicorum sapientiam l Habet nune Hiberniae Augustiniana Provincia quatuordecim conventus e quibus Londinensem recens a landamentis erexit P. Mag. Provincialis Fr. Martinus Crane nunc Sandhurstensis in Australia Episcopus.

Fr. Petrus Mulligan, Hibernus, S. Theologiast uagistor dicitur suisse vir valde doctus. An. I 25 erat Pro vinetalis, uti constat ex Regesto V Generalis Cervioni ad diam 10 Angusti praelati an . 1725, pag. 94. Inauguratur Episeopus Ardachadensis in Hibornia an . lT32, uti videre

14쪽

licet in Reg. VI Gen. Bellelli pag. 59 sub die 2l Feb.

I 33. Ex Reg. PP. Dominicanorum S. Clementis constat

illum in Episcopum elestium suisse die 9 u i praedictian. 1 32, et obiisse octogeuarium' et rea initium an . 1 39.

Fr. Neemias Clonym , Hibernus , an. 1502 dio 24Januarii ab Alexandro VI inauguratur Episcopus Clogherensis in Hibernia. Verum anno insequenti die 29 Augusti ad instantiam Ρatritii O' Conalty reservata sibi annua pensione decem et octo tantum scutatorum Episcopatum resignavit. Quoniam Waraeus in Hiberniae Sacrae pag. 49 et Gama illius vestigia sequens pag. 2ll ancipites haerent utrum Neemias noster fuerit Augustinianus, vel potius Benedictinus hic animadvertendum puto uostratem Rmum P. Generalem Gratianum do Fulginio dis 2 Feb. an. 1502 indulsisse Episcopo Neemiae ut haberet vocem in capitulo pro electione Vicarii provincialis, et in suo coenobio pro eiectione P. Prioris, necnon ut esset Praeses in praelato capitulo celebrando. Vide etiam Herrerum tom. 2 pag. 187, E sium pag. 499, et Torellium tom. I ad an. 1502 n. 15. Eliminatur itaque omnis dubitatio de August. nostratis

Neemiae prosessione. Fr. Patritius Cullen, Hibernus, vir divinis humanisque litteris egregio instructus , per magnam vitae Sanetimoniam, et singularem doctrinam multam sibi in tota Hibernia famam comparavit. Αn. 15l 5 dis 2I Nov. ad Clo-gherensem Episcopatum praesentatur, quem an . insequentia Leone X accepit. Eodem anno intersuit Concilio Lateranensi V. Una cum Archidiacono Roderico Cassidaeo composuit catalogum Episcoporum Cl0gherensium atque

hymnum de S. Maoeartino Ep. qui incipit: Festum dignum

15쪽

celebrantes etc. Videtur vixisse usque ad an. 1534. Vide

araeum, edit. Diabl. IIII pag. 50, Ossinger pag. 282. Lanteri vol. 2 pag. 187, et Gams. pag. 2ll.

Fr. Geraldus canton , Ilibemus. S. Theol. Lectoran. 1392 erat Hiberniae Vicarius generalia. Ob quasdam controversias cum P. Provinciali Angliae, cui tunc Hiberniae coenobia subjecta erant, Romam venit, ubi a Gen.

Bartholomaeo Veneto die Ii u i 1392 Procuratoris gen. socius designatur. Comperta illius doctrina, ac probitate Bonifacius IX die 16 Martii an. 1304 illum ad Cloynen Sem episcopalem cathedram promovit. Sedit usquo adan. 14li , quo ad meliorem vitam transivit. Mentionem do illo saeiunt Iacobus Waraeus pag. 218, Herrera pag. 295. Eissius pag. 244, et Gams pag. 2I3. Fr. Adam Payim, Hibernus, in orditiis regestis adan. 1392 dicitur Lector Oxoniensis, et die 26 Augustian. 1414 inauguratur Episcopus Cloynensis. Rexit illam Ecclesiam usque ad an . I 430 , quo ex hac vita migraesse videtur. Vide Herroram lom. I pag. 39 , Elssiuin pag. I 0, et Waraeum pag. 218, ubi siletur illius Aug.

professio.

Dromorae mi Dromorri Aug. D. Fr. Gulielmus Egremundus, Εgromont) Hibernus, ab alio nostrate Guilalmo Egmundo Anglo Episcopo Suffraganeo Lingolnionsi omnino diversus, anno 1462, et l464 erat Episcopus Dromorensis in Hibernia, et Gulielmi Archiopiscopi Eboracensis Suffraganeus , uti resert tom I pag. 298 Thomas Herrem, qui regesta pontificia inspexit. Nominatur etiam a Gams pag. 217, ubi tamen illius Au-

16쪽

gustiniana prosessis reticetur. Vidotur vixisse usque adan. 1488.

Fr. Bernardus Ohygnus , alias Haguin , Hibernus , claruit eximia virtute , atque insigni Religionis gelo. Anno 1542 dio 10 Aprilis a Gen. Seripando constituitur Vicarius generalis eorum nostratum, quos in Hibernia Henrici VIII persecutio reliquos secerat. Eodem an . die 5 M ia Paulo III inauguratur Episcopus Elphinensis, et dio TSeptembris jam Episcopus a praefato Seripando confirmatur in Vicarii officio per sex menses, ut comitiis provincialibus coactis aliquis Praesul eligeretur, qui labentem Provinciam ad septem tantum coenobia redactam consolidaret atque erigeret. Verum eadem persecutione saeviente ex Hibernia exulare coactus in Lusitaniam trajecit , atque ibidem a nostratibus Villaeviciosas coenobilis perquam bonignissime excipitur. In eo coenobio praeclarissimus exultatem tu omnibus se ostendit, qualis revera erat, singulari nimirum sanctimoniae laude exornatum. Intor pietatis opera vixit in illo coenobio multos annos , ibique valde senex hanc mortalem vitam finivit an . 1563. Vide Herreram lom. I

pag. I 08, Eissium pag. 126. Torellium tom. 8 ad an. 1542 n. I 8. et Lanteri vol. 2 pag. 247. Pius Gams pag. 220 errato illum ordini Praedicatorum attribuit, qui procul dubio Episcoporum copia longo locupletissimus aliena gloria non indiget.

Fr. Joannes Rishber . per obitum Nicolai a Martino V an. l422 renuntiatus fuit Episcopus Emetiao in Provincia Casbeliensi. Vorum cum intra annum expeditionem Bullarum Apostolicarum non procurasset. idem Pontifex

17쪽

Episcopatum ejus tradidit alteri, nempe Fr. Roberto Windeli Franciscano. Vide Herrorum tom. I pag. 430, et Gams pag. 209. qui cum discrepent circa annum quo Nicolaus obierit, non conveniant nocesse est circa tempus electionis nostratis Ioannis. Herpera illam statuit ad an . IPontificatus Martini V sub die 21 Aprilis, eique Robertum suffectum putat die J4 Decembris an . 1421. Gams autem usque ad an. 1422 Nicolai Episcopatum producit, quo in casu posterior foret nostratis Ioannis promotio. Verum videtur praeserendus Herrem, qui Vaticana regesta inspexit. Frenae mi Fernes' a D. Fr. Galfridus Grand&ldus, alias do Grosseid, Anglus, patria Northmptoniensis S. thologiae Doctor Cantabrigensis, Vir omni Virtutum genere ornatus, et omnibus melioribus scientiis instructus, magni tum philosophi, tum theologi nomen acquisivit. Potissimum autem eloquentia pergami praevalebat. Romam cum venisset , Card. Annibaldi Tusculani Episcopi sacellanum egit. An. 134 disi 5 Martii a Clemento VI Avenione Fernensis Episcopus inauguratus suit, et die 26 ejusdem mensis anno insequenti episcopalem consecrationem aecepit. Parum temporis praefuit; nam an . t 349 die 22 Octobris ad meliorum vitam transivit. Nominatur ab Herrem tom. l pag. 294, a Pitsaeo pag. 444, Tannero pag. 338, Ludovico Morerolam. 5 pag. 333, Lanteri Vol. I pag. I 03 , et Ossingerpag. 4I0, apud quos scriptorum ejus catalogum inVeuies.

Fr. Jacobus O' Daly, Hibernus, studiis vaeavit Lutetiae Parisiorum, suitque in regio Galliarum exercitu sacellanus, quod ossicium deinde exercuit etiam apud Re-

18쪽

ginam viduam Ludovici Regis Hispaniae. Promotus suit ad Episcopatum Finaborensem die T Augusti 1732, et quia

propter persecutionem in sua dioecesi residere nequibat, idcirco paullo post Tornaci canonicatum obtinuit. Ibidem decessisse videtur anno 1 50 , aetatis suae cireiter 70. Ex arcti. S. Clementis, et Gams pag. 225.

Fr. Robertus de Meton, Hibernus, an. 1365 dio I 8 Nov. a Monachis illius ecclesiae eligitur Episcopus Dunensis; di Domn) verum Urbanus V hanc electionem non approbavit. Anno autem insequenti idem Pontifex Κildariensi cathedrae dio 2 Maji illum praefecit. Adhuc

praeerat anno 1367, sed non constat quo anno ex hac vita decesserit. Vide Herreram lom. 2 pag. 338, Eissium pag. 604, Τorellium tom. 6 ad an. J366, n. 10, et Waraoum pag. 126. Fr. Marcus Forstat, Hibernus, absoluto in Collegio S. Gabrielis Vallisoletano apud nostrates Hispanos anno 1648 thoologico cursu, Provinciae Austriae aggregatus suit, et 1653 studiorum Regens Graecii constitutus. Anno 1655 in Vionnensi Universitate doctoralibus insiniis decoratus tu Moraviam ad Zabrdovicense coenobium O . Praemonstratensis ibidem S. Theologiam pios surus se contulit. Viennam postea reversus, in comitiis proVincia libus an . I 659 in eadem urbe coactis illius provinciae regimen obtinnit. In Hiberniam rediit an . 16 2, et 167 ad Episcopatum Kildarien in oveetus fuit. Obiit Dublini dum pro fide catholica detinebatur in carcere an. 1683. Ex nostrate Martino Rosnach de monasteriis Aug. Provinciae Austriae pag. 26 , ex Gams pag. 227 , et Ossingerpag. 363.

19쪽

Fr. Jacobus Doyle ortus est ex conspicuis parentibus Novae Rossae Now-Ross) in Hibernia an . II 86 , atque ubi ad adolescentiam pervenit apud nostrates in coenobio Grantalown eremitanum habitum induit. Postea studiorum causa Conimbriam in Lusitaniam prosectus fuit, atque ibidem nedum egregium in scholis alumnum , verum etiam strenuum in bello militem contra neapoleonicas eopias se

ostendit; non dubitavit enim ardens ingenio juvenis justitias atque aequitatis amator pro tuendis Lusitanorum ju- .ribus adversus galligam incursionem arma sumere; quamobrem a victoribus captus in custodiam traditus suit. Post tres annos quam in Lusitaniam appulerat, illino exulare

coactus in Hiberniam remeavit, ibiquo in Augustiniano Novae Rosino gymnasio quinque annis S. Theologiam tradidit, ac postea se contulit Carlom, ubi docuit amoenas lium ras, mathematicam, philosophiam, theologiam, et S. Scripturam. Anno 1819, die 27 Augusti a Pio VII inauguratus fuit Episeopus Κildariensis, et Leightinensis, cum 33 suae aetatis annos haberet. Exinde totum se Religionis atquo patriae defensioni mancipavit, in quo sane glorioso certamine ita naviter se gessit ut nedum Hibernis, verum etiam totius Orbis catholicis plurimum prosuisse, ac ipsis quoque Danielis O' Connoli triumphis viam stravisse jure credatur. Sed maritissimi Augustiniani Antistitis praeconia a nostrate alio Episcopo Josepho Paterino in oratione lanebri habita

an . 1835 audiamus: Doyle is ost, qui suum tantum existimavit visitare languentes, nome domos Viduarum ac pupillorum , oculos servare castos , et linguam , quique in specula positus ad speculandum in Israel, venientes ad devorandum lupos arcuit, oves duxit ad pascua salubria, sancta ab immunda violatione defendit. Evangelicae praedicationis obibat munus Eo spiritus ardore, ea sententiarum gravitato id praestabat, ut non solum rudes, sed doctissimi

quique ac piissimi ad audiendum confluerent, qui cum lo-

20쪽

quentem avidis auribus exciperent, veluti Paraeliti ignitam linguam arcana mysteria reserantem proclamabant. Cum haereticis congrediebatur' Tanta subtilitate , tanto um mentorum pondere, tanta facundia eos premebat, urgebat,

ut obmutescerent penitus, ae rubore persusi domi diu d litescerent. Pro Ecclesia Dei sortiter dimicans Londinum bis petiit, ibiquo coram Procerum Senatu, cui praeerant Liverpool, ae Welington Romanao tunc communionis hostes insensissimi, catholicorum jura vindicavit, pauperum suorum substentationsm postulavit, jurgiis, salsis dicteriis calumniis insisseeit plenissimo. Nostri praesulis sortitudinem,

prudentiam, doctrinam testantur scripta auro cedroque digna ab ipso in lucem edita, quibus non mercenarium sed bonum pastorem se exhibuit, opera ac sermone potentem; testantur Episcoporum epistolae, qui ei certatim de partis triumphis gratulabantur ; sama testatur , quae in ore omnium sonat, quaeque eum defensorem fidelium appellat, famosorum palmam certaminum, Hibernorum libertatis propugnaculum , ae tutamen, testatur denique, superaddi potest, elegans marmorea statua postea illi in civitate

Carlom a suis admiratoribus erecta . . . . Immatura morte

hoc tam splendidum Hiberniae sidus, atque praeclarissimum Episcoporum exemplar de hoc miindo sublatum fuit dis 15 Junii an . 1834, aetatis suas M. Ex illius vita anglico

conscripta, ex annuario romano, atque ex Vol. 3 Lanteripag. 263, ubi eximii Praesulis scripta recensentur.

Fr. Joannes de Tatenhalo, Hibernus, alias Oxoniensis nuncupatus , initio anni 1362 consecratur Episcopus Κil- honniae, alias Ossoriensis in Hibernia. Docessit an . 1370. De illo verba faciunt Herrem tom. I pag. 426, et Elafius 368. Waraeus pag. 144 dubitat utrum suerit Augustinianus vel

SEARCH

MENU NAVIGATION