장음표시 사용
21쪽
23쪽
D15. Ciuitatis discretas notio per Americanos ' nobis data laederis atque ciuitatis mixtionem significat. Illud nempe ciuitatis
compositae genus quo civitates singulae nouam communem ciuitatem emesentes ciuitatum qualitatem retineant. ulandocto etiam uniri posse ciuitates diuersae, ut maneat quaeque quod fuit, ea conditione solum uidentur', ut per modum artioris foederis, quod systema aliquod non autem ciuitatem proprie dictam producere aptum sit, componantur. Cujus amplissimi uiri dubitationes, quamquam nunc a pluribus . . repetuntur, tamen a plerisque hodie non probantur. Contradictionem in adiecto non esse ergo possibilem, quibuseunque nitantur causis, permulti dixerunt C. D. Itaque in hanc per iuris prudentiam Germanicam in cuius foro omnes iuridiciales ueritates confirmandas esse trans Oceanum uociferantur adhuc consensum receptam notionem tanquam in studium legitimum a maioribus translatum stapim indagare, haud prius realitatem eius probare nostrum erit. 16. Atlantis foedusque Alpinum usque ad magnam rerum Germanicarum anno 1866 actam mutationem solae ciuitates discretae pene unanimiter appellabantur. At nunc aer Imperii nostri sorma etiamsi ciuitatis discretae regimen non esset eum illis componenda iuribus publicis'. Quorum duorum foederum structuram examinantes ex iis quae regibus desentibus permulta
similia habent uelut tot alii uiri docti diuitatis discretae imaginem
abstrahere non difficile haberemus. Fortasse iam tunc multa in hoc rerum circuitu male esse intellecta ciuitatisque discretae notionem ab ipsis Americani iuris auctoribus nempe a Supremis illis Iudicibus aliter atque per scriptores frequenter lectos constructam
24쪽
17 Ad regulas constituendas autem unum non sufficit uel duo exempla ac praesertim, si ad patriam regulas nostras ualere cupimus, ut patriam ueram esse rempublicam discretam, id quod non semel a uiris doctissimis in dubitationem uocatur, probemus necesse est Atque satis haberemus probare quod Imperium Germanicum quamquam de compluribus iuris publici formis difforta laederibus Atlantico Helvetico, tamen genere ipso et rerum ui et iuris sui publici natura his aequatur sororibus, nisi grauibus quibusdam iuribus, quae bio in communem sunt translata potest tem', artiorem esse compagem nouissimae huius reipublicae discretae quam priorum similium monstrare possemus. Diuum ridericum Gulielmum Ι Borussorum regem, quem, etsi ad Germanicas
ciuitates accuratius adsociandas neque potentia neque uoluntate sua in actione usum esse eum constat, nihilominus in arte gubernandi generatim expononda ad splendidam eloquentiam profundam historiae iuriumque doctrinam adiecisse nemo negabit, dixisse habemus: In republica discreta discordias inter communem potest tem et singulas ciuitates euitari non posse, nisi hae illa maiest iis quae ab ista exercenda essent, iura omnino penitus funditusque deposuissent'. Itaque ut statim medias in res progrediamur, hac saltem re a primo, cui oblata erat reipublicae discretae in Germania condendae auctoritas summa, principe Borussico acutacta Imperium Sacrum hodiernum, quod multis in singulis iuris publici speciebus nondum satis excultum esse quiuis rectorum ipsorum concedit, similibus praeponendum esse ciuitatibus per ciuitates compositis atque ex civitatibus constantibus proclamamus. Nam cum in America dubium', in foedere Alpino non certum sit: num potestas communis supra ciuitatibus singulis emineat auctoritateque sit praedita illis, non solum ciuibus indiuiduis imperandi, quo iure suspenso uel non expresso certaminibus continuis arena paratur, immo bellis ciuilibus occasio fit, Imperium nostrum tristibus confoederationi quas uocabatur Francosuriensis temporibus pro hoc uno iuris publici nostri communis lucro habenda est gratia - singulas ciuitates ipsas continet subditas. In America claritas deest, quia pro sphaera communi legislatores iudices ministri ciuitatum non ciuitates ipsae subesse etiam
25쪽
ab acerbissimis unitariis dici possnnt, talis autem in illo iuro quae apud nos cogitari non potest differentia summi ponderis est habenda.
18. Quod igitur alibi nec legibus nec consuetudine definitum sed tantum a iuris consultis tanquam singularis quaedam reipublicae discretas perficiendae imago animo et cogitatione coneep tum est, apud nos uiget per constitutionem atque usum quasi implieatae disseillimaeque inter communem potestatem et singulas cinitates conditionis minime quidem contortae exemplar. Neque sola haec est laus inris publio nostri hodierni quod a multis Germanis doctis patriae uel amantissimis ob similitudinem quandam cum fundamentis nonnullis illius status qui inde ab anno 1816 usque ad annum 1866 infandas nos praebuerat miseriae, quia s natus per constitutionem anni 1867 comparatus anno 1871 confirmatus plane uidebatur referre et construetione et consiliandi censendique modo conuentum illum Francosuriensem, uituperatum est a principio uerumenimuero eiusdem quae per rempublicam discretam ubique petitur, salutis tutura germina praeclara in hoc iure potissimum, quia aliqua quae eonfoederationis propria existimabantur sed reipublieae discretae non obstare acile demonstrari potest, in eo reperiuntur, posita esse unusquisque puro ueritatis studio ductus, cum institutiones nostras hodiernas non solum cum calamitatum praeteritarum figura scilicet miseriae ratio in aemulatione duorum conlaederationis ualidissimorum posita erat membrorum i sed eum alienis institutionibus hodiernis contendet, inueniet. Omnes enim constitutiones quam habeant indolem ualoremque, optime si diuersorum populorum leges inter se componas, discera posse diseiplinae iuris publici aedificandae fundamentum opinamur. 19. Et doctrina quidem, quae ad statum civitatum internum atque ad iura publiearum rerum administrandarum pertinet, qui adhuc eum modum, quo in qualibet ciuitate artius an minus arto singulae ciuitatis partes, quas gradatim dico municipi agros pagos regiones prouincias, per communem summam potestatem eontineantur et quo praesertim maximae hae ciuitatis partes, quas instar eleberrimae ac nobis indamtionique nostrae proximae ciui-
26쪽
tatis concretae prouincias appellamus, primae auctoritati subsint, illam igitur rationem qua densior an minus densa sit reipublicae compages, gradus denique uarios sed partim inter se confluentes hcentraligationis et decentraligationis quae uocantur quarumque discrimen in iure publico hodierno uel plurimi arbitramur, minime pervestigarit nemo dubitat ''. De quibus uariarum conjunctionum notionibus non solum antiquus quo haec scripta sunt sermo uerbis indiget, sed etiam uernacula omnium gentium et cuiusuis iuris- prudentiae oratio uocibus caret aptis et aeque usitatis' Quodsi praeter Illustrissimi Gneis de Anglorum interno regimine eximias quaestiones de una modo ex ambitu illo re minus tarde et plusaeque incedere consueuit doctorum uirorum locutio uidelieet de confoederationis et reipublicae discretae differentia , nunc cum, ultima confoederatione exstincta, in ius publicum alterius foederum
perpetuorum generis solius superstitis interpretum uires contrahantur, eadem uerborum, quae quamuis idonea se praebeant, raro
ab investigantibus aequabiliter adhibentur, sentitur penuria. Ideo de uariis reipublicae discretae figuris non libenter disseritur. Facile scilicet multi rempublicam discretam in constitutione, quae inde a d. IV on. Mart. a. 1789 Atlantidis ius publicum regebat
regitque, praefinitam esse, confoederationem in ea quae erat post .annum 181 Germaniae conditione normam habere demonstrare susceperunt. At quia antehac omnem salutem publicam in Americanae constitutionis, quam Helvetii cum ea quae viris usu peritis et in propriis rebus publicis uersatis par est et conuenit, libertate secuti erant' , ratione imitanda Germaniae positam esse scientiae nostrae capita, quorum uirorum de patria optimo meritorum semperque summi aestimandorum studia in Constitutionis Germanicae de a. 1849 instrumento proposito perspici possunt contenderant, etiamnunc, postquam iamiam Germania in talis reipublicae discretas formam, qualem domesticarum certo singularium rerum natura et desiderabat et permittebat, redacta est, nonnulli itidem facile constitutionem nostram, quia Atlanticam imitando non accurate consequitur, laudant, quod uera respublica discreta maiestatem communis potestatis prae se gerens illa lege
non metatur Alteri contra, qui a communis potestatis partibus
27쪽
stant, conqueruntur, quod haec constitutio tanquam medium aliquid inter rempublicam discretam et confoederationem procreans nec tam sana nec tam salubris sit, quam optauerint. Quibus de laudationibus et reprehensionibus meditati, ne primis, ut dicitur, labris de iure publico nostro gustasse uideremur scientiam, primum quidem Germaniae constitutionem eum Americana et Alpina tot res grauissimas communes habere, ut ciuitatem discretam eo quo adhuc illa notione usi sunt iure consulti, sensu condicionibus suis astringeret; deinde autem constitutionem nostram plerisque iis rebus, quibus ab istarum rerum publicarum legibus differt, constitutionibus alienis praestare paucis ab iis superari comparando demonstrare nobis sumpseramus. Quod propositum assequi quia longum nobis fiebat, in altero nonnullos post annos demum edendo libro exponemus, hodie contenti, si contigit, ut probemus- singularum ciuitatum maiestatem ita esse restrictam, ut quod ea auris publici forma qua strictior etiam unitas maiorque duersus hostem securitas quam republiea discreta praebetur scilicet respublica concreta non sit instituta haud doleamus, ita esse reseruatam, ut quod solutior etiam libertas maiorqus summarum uniuersitatum nostrum Germanicarum uidelicet ciuitatum constantia quam republica discreta praebetur scilicet confoederatione et con: suetudine nostra more maiorum tradita, non sit admissa, haud 20. Ciuitates ut quae proposita habent melius assequerentur, omnibus temporibus foedera inter sese instituerunt, de quibus si perpetua inter multas ciuitatis fuerunt hoc loco exponenda essent quae reperta sunt, si ex hac uitae populorum publicae parte similitudines cum hodierna in America eluetia Germania maiestate duplice praestari possent. At cum de illis foederibus perpetuis laederibus, quae inter tres uel duas ciuitates acta sunt nunc dicere plane non liceat, quia cum multiplice nostra republica non possunt comparari: de foederibus, quae olim multis ae ciuitatibus constabant, prope nil certi inuenimus neque quicquam quod ponderis sit alicuius allegare posssumus, praeter id quod ubique per legatos certis temporibus de rebus communibus consilia facta sunt. Fuit igitur restricta singularum ciuitatum maiestas sei solum
28쪽
eiusmodi ut quas singulae ciuitates ut non separatim lacerent obligatae essent cum sociis communiter perficerent. Communem potestatem effecerunt ciuitates, solum qua eluitates, omnes, non uniuersae, itaque ex hac consociatione uniuersitas non prodiit; personae collectivae sic ex civitatibus solum nullo alio momento accedente resultanti semper defuit animus ollectinus, itaque haec persona forensis nunquam uniuersitas publica saeta est. Quod bene differendum cum Bri aliique etiam in cons esse communem potestatem inducant. Communis potestas semper singularum ciuitatum communi affatu procreata, tanquam illarum mandataria, maiestate propria egebat. Si igitur nulli dederunt maiestatem singulae ciuitates totam retinuerunt, et solum maiestatis iuribus usae se eoercebant inuicem, horum iurium nonnulla communiter exercentes. Maiestatis restrictio quae fuit igitur mutua erat; et cum omnes ciuitates coniunctim totam haberent maiest tem super hominibus suis exstantem nempe et illa maiestatis iura quae separatim singulae ciuitates et quae cunctae exercebant)etiam per hanc congregationem, quippe quae totam maiestatem in se continebat retinebatque non substantia maiestatis circumsoripta erat uerum solum per congregationis spiritum quem bene discernamus ab animo constantet id est per communem potestatem maiestatis functio quae cuiuis ciuitati separatae conueniebat quotiescunque congregationi libuit circumscribebatur. Quae omnia eo uario modo probentur ciuitatis solutissimas similiter contrario regimine. Omnis semper communis potestas quotieseunque fungi eam oportebat seu legibus ferendis seu rebus communibus praecipue in bello administrandis a congregatione creata et quotiescunque satis egisse uidebatur deleta est; nil unquam aliud fuit qua ommunis potestas nisi singularum ciuitatum sociarum seruaues res quasi daemones illae uel umbrae, quas secundum Cabbatae Iudaicae doctrinam uates piarum artium compotes in ministerium sibi creare et usi delere sciunt. 21. o solum maiestatem unigenam fuisse apud foedera Antiquorum et Medii eui populorum et ex singularum ciuitatum auctoritate communi nulla nouae maiestatis iura deriuata esse certum intelligentes quamquam societatem inter hoenicum in Asia
29쪽
enorumque in Africa oppida deinde inter multas Graecorum ciuitates multis locis temporibnsque praecipue extrema historia Graeca inter Aetolorum inter Achaeorum urbes nec non apud n mnullas gentes Italas ante Romanorum imperium exempli gratia inter Etruscas, inter Latinas inter Samnitum ciuitates atque inter Germanorum pagos a Caesaris Tacitique diebus usque ad Anglo- saxonum heptarchiam; postremo a seculo duodeeimo primum inter Langobardicas, tunc inter Teutonici nominis uel Thootiso populi
uariarum regionum urbes fuisse cognouimus, tamen Ciceronis, qui omnia incerta esse cum a iure discessum sit ' , uerbo nixi, quia de eo quo maiestatis communiter cultis iuribus regimen intereum affligebatur modo perpauca sunt nota plura autem nosci aut non
aut difficillima longissimaque ratione modo possunt de rebus illis
doctiorem aliquem disserere uirum opus esse opinamur. D22. Ceterum omnia illa foedera inter quarum indolem multa interfuisse apparet ita ut id quod postea exponetur, quatuor laederis gradus nempe conjunctionem congregationem consociationem confoederationem discernamus, nec diu durauerunt neque iisdem infundamentis, in quibus recentiores nostrae ciuitates, cum partim solae urbes partim gentes nondum rite ne in firmis locis quidem dispositae eas efficerent, collocata erant. Hodiernis ciuitatibus similiores illae demum nitenses respublicae erant, quae Medio Aeuo extremo consociabantur, quo in laedere usque ad annum 1798 manebant, deinde prouinciae quae uocabantur Batauorum postquam a rege Hispaniarum desecerunt. Sed etiam de horum populorum iure publico quae comperta sunt unam solum maiestatem apud singulas ciuitates manentem et tantum aliquibus de rebus conjunctim quamquam perpetuae erant institutiones tamen ut exempla docent precario functam nobis monstrant. Ceterum multa intersuisse inter maiestatis unctionem apud haec foedera magna Gallorum contra ius publicum et ius gentium tralaticia quae fuerunt seditione uehementer correpta et maiestatis functionem apud nostras plane aliter uidelicet in principio omnes in lege aequos esse homines constructas ciuitates constat. 23. Germanicum quoque imperium quamquam iam cum Heluetos Batavosque ex potestate sua solemniter et de iure dimitto-
30쪽
re scilicet anno 1648 foederis in sormam redactum erat, tamen obsoleta compage unitum ita ut reipublicae concretae speciem passim retineret, nostri temporis foederibus iam uero Germaniae, quae nunc est, comparari non potest. Attamen in hoc Sacro Imperio Romano, quod uocabatur, umbram quidem maiestatis plicis' conspicimus. Etenim per pacem uesiphalicam singulorum territoriorum superioritas, quae uocabatur, constituta est, ita ut ab hoc tempore totidem ciuitatum maiestatem in Germania declarare possemus nisi maiestate hoc nomine expressa' ' anno 1803 iterum noui quid laetum esse per res hac de causa in potentioribus Germaniae meridionalis ciuitatibus nouatas probaretur Agedum si singularum ciuitatum intra anno 1648 usque ad 1806 paene maiestas fuisse in Germania uidetur, communis potestatis i. e. Imperatoris cum conuentu Ratisbonensi iudiciisque Mistariensi
Vindobonensi maiestas paene non fuisse recte dicitur. Cuius nomen fuit, is re fere carebat ' quorum res prope penitus erat, nomine carebant ' Maiestatem igitur singulariter diuisam sariter ac scurra noster ille celeberrimus denariorum ualorem partiebatur sonitum alteri relinquens materiam sibi uindicans, hic proclamare quispiam audeat, nisi in iure nomen cum re plane congruere oportere ideoque neque communi potestate neque singulis ciuitatibus ueram esse attribuendam maiestatem certum sit. Hoc
igitur , monstro tantum simili systemate ciuitatum remoto' et in societate Rhenana' et confoederatione Germanica alteram altera excipientibus illud singularum solum esse eluitatum maiestatem horum foederum ipso proposito efficacitateque satis dilucide explicabatur et omnium his de rebus scribentium libris nimia pene cum accuratione illustratur. λ24. At quia ex antiquis illis regiminibus, quae cum interierunt iura sua specialia iuri diuino subiicienda iam non esse itaque excidio destinata ostenderunt, fructus ad haec, quae recentiores praesentesque conditiones modo spectare opus est, studia deratis maiestatis iuribus percipi uix possint, ad ea quae uiuentia
nostro seculo apta etiam se esse statuunt foedera age transeamus.
Et ueterrimum' quidem inter ciuitates liberas, sui iuris neque cuiquam obnoxias perpetuum foedus est Atlanticum ab anno 1789