De Civitate Discreta, sive de Americae Helvetiae Germaniae hodiernarum in ...

발행: 1875년

분량: 51페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

uigens. Quod quamuis aliarum oui Mundi regionum ueluti columbiae, exici, mericae Mediae, Argentinae ciuitates imitatae sint, mox partim differentium regiminum normas quaesiuerunt partim leges, quas initio, cum ab Hispaniarum rege deficientes

in ciuitatum sese regentium ordinem receptae sunt, fecerunt, continuis motibus uexatae non sunt exsecutae ita ut uaria quae de

imperfectis his Hispano Indicae originis trans mare Atlanticum sitis rebus publicis reperta nobis sunt quicquam ualere ad exacte pervestigandas res nobis propositas tueri nemo possit. Contra quod de constitutione , qua erat inter annos 1861 et 1865 illarum tredecim praecipue Anglicae originis ciuitatum quae abhmione deficientes Confoederatarum Civitatum nomine se appellabant parum cognoscere potuimus moerendum esset nisi earum leges communes Unitarum ciuitatum legibus simillimae suisse praesumi possent. am quamquam singularum Civitatum maiestatem communi auctoritati in republica discreta praeesse famosissimae illius , Secessionis auctores Cathounii celebris sui popularis doctrinam secuti plerique, dum in Unione dignitatibus functi sunt, praetenderunt, tamen hoc quod reclamabant ius nulli ficationis quasi praetextum habebant, ut potius suarum regionum in nigrorum hominum seruitute et commercii exteri licentia tuendis ' positam utilitatem tenerent. Et praesertim in bello quod Secessione facta statim successit, harum Confoederatarum Ciuitatum communem potestatem, quamuis leges nonnullae obstarent, diligentius etiam quam Unitarum Civitatum communem potestatem maiestati ingularum Ciuitatum residuae parcuisse paullum uerisimile arbitrandum ' Secessionis ius autem, quod per Meridionalium Ciuitatum legatos iuri publico nouae huius reipublicae discretae ingrossatum est, nil aliud uidetur nisi istius legis, qua bis in Gallia' singulis civibus indiuiduis ius seditionis attributum est ' Duo autem haec

iura fatua uana inania nulla denique aestimari possunt et per errorem rebvspublicis iniuncta. ullam quidem personam, quamdiu uiuat, se ipsam posse negare constat Ciuitas igitur quae uigere uult - talisque Confoederatarum ciuitatum respublica fuit discreta, ius ipsam destruendi uel ipsam seu secessione seu seditione negandi quamuis membris impertitum respicere nunquam

32쪽

potest . Isteram autem congregationem fuisse in cuius foederis genere sicut in coniunctione singulorum membrorum et in consociatione et in confoederatione illicita secessio spontanea placabilis permittitur ' hanc nouissime ortam nouissime exstinctam Americae rempublicam difficilius probari posset obstante ipsorum eius rectorum legatorum scriptorum testimonio, quo huius regiminis fundamentum propria unitatis libertatisque cupida natio dicitur. Νatio autem, quae populus sui iuris esse uult, cum populum se proclamat, qua populus, ciuitatem, nil moror, rempublicam disere-

tam procreat, nunquam congregationem '.

2b. taquo de maiestatis duplicis, quae modo ad tempus stiam hi fuit nulla iuris gentium, in quo scrupuli de uera communis in Consosideratis Ciuitatibus potestatis maiestate statim eximi non possint, ratione habita iuribus parum noui, quod in Atlantica constitutione non esset, hi inueniri existimantes extra Europam mentio iniicienda non esset nisi Anglorum in America Septentrionali ' et in ustralia coloniarum. Quarum hae, cum foedus perpetuum sub reipublicae discretae sormis inire grauihor intendant, illae inierint, tamen quia coloniae tanquam Reginae

Anglorum plene subiectae nec singulae neque uniuersae maiestatem tenere possunt ne obseruandae quidem. Iterum in Europa,

ubi Hispaniam reipublicae discretae formam induere uoluisse momenti pro iuris publici notitia nondum habetur, ductantummodo nunc habemus foedera Helvetiam Germaniam, quae cum inde a nostri seculi aurora uarias uicissitudines atque iuris publici emendandi donatus passae sint illa anno 1848' has anni 1867 si 1871 oonstitutiones idonsas adeptae sunt. Quodsi inter praeteritas Americae Helvetiae Germaniae conditiones similitudine a uiris iuris publici peritis exposita meram confoederationem, cum pristinae constitutiones in hodiernas mutarentur, in horum trium nominum finibus regnasse constat, etiam, quae nunc sunt, trium populorum constitutiones multis ex partibus inter se congruere, id quod iamiam per illud aequis causis aequa effici probabile uideatur, apparebit. Nouationis causae in tribus his terris aequae suerunt scilicet confoederationis, quae laxius fuit, quominus uaria imminerent pericula communitatibus, foederis genus, calamitates. Quippe eadem

33쪽

ratione ante annos 1787, 1845, 1866 in tribus toris patrias

amantissimus quisque statum rerum publicarum mutandum suasit, in quavis porro confoederatione singulis omnibus ciuitatibus necessitati quamuis dirae ab iis uel ab earum parte deploratae cedentibus deinceps nouas constitutioni annuentibus meritum uoluntariae resignationis de quibusdam maiestatis iuribus in fauorem communis potestatis recenter creatae addicendum est. Densioris et firmius in se contentae igitur structurae, quae nunc est iuris

publici in Atlantide Helvetia Germania, plane similis origo non est neganda. Similia uero et quae nouationibus his congruentibus

affecta.

26. Ac primum quidem erga peregrinos ex una tantum mole in s unita quaslibet haec respublica constat. Itaque iam non inter ius gentium sicut confoederationum priorum descriptiones sed plane in medio inter ius gentium et ius publicum proprie dictum ponendae sunt de hodiernis horum populorum legibus tructationes. Qua de re in Germania, quae postquam anno 18 16

ab Austro praeside qui in conuentum Francosuriensem ab Imperatore suo delegatus erat, ut mera ciuitatum alterius alteri peregrinarum confoederatio' salutata est, quamquam res ab illo Onuentu annis uariis praecipue a. 1832 actae sunt, quae nisi in publica discreta communi potestati subiciendae non essent, usque ad annum 1866 iuxta iuris gentium regulas a principum suorum

communione recta est, communi indigenatu statuto, exterorum nomine pro Germanis abolito, omnibus Germanorum ex altera in alteram patriae partem migrationi obstantibus impedimentis abrogatis minime possit dubitari. Atque cuilibet alieno ea Germanicae gentis sane maior pars, quae in Sacro Imperio unita plerasque, in quibus Germanico utuntur sermone homines, regiones complectitur' plane eodem modo quo America Helvetia in unam ciuitatem confusa videbitur, ubique communi exercitu communibus teloneis communibus legatis consulibus prominentibus. lai praecipue quidem ad tuendas in externum singulas ciuitates ut alterae confoederationes inita erat confoederatio Germanica; attamen quoad conditiones relationesque in pace externas differenter gubernabantur foederis pleraeque ciuitates. uno uero ut in America et in

34쪽

Helvetia ommunis potestas instituta, quasi, quamquam singulis civitatibus ius legatiqnis reseruatur, ut unius ciuitatis suprema auctoritas pro uniuersis omnia erga et contra peregrinos gerenda regit eluitatibus . Manifeste sic profecto etiam peregrinis, qui singulas ciuitates, quominus quicquam in uniuersitatem consectentur nedum perpetrent, et iure et ui prohibitas esse intelligentes plenis maiestatis honoribus condecorant, perspicuam autem communis auctoritatis maiestatem ignorare non possunt, maiestatem duplicem alteri alteram subordinatam id quod contradictionem in adiecto non esse postea demonstrabitur, pariter atque in America in Helvetia duae maiestates praefictae sunt, in Germania vigere declaratur. 27. on solum hac nominis aequabilitate iuxta aestimari possunt tres respublicae sed potius cum singularum diuitatum maiestas ubique eiusdem generis residua uideatur, etiam communis potestatis maiestas in sere aequis undamentis ubique posita est, ea tantum condicione, ut saluo semper maiestatis residuae iure maiestas recens in Gemaniae finibus firmius stabilita sit quam alibi componenda pene eum scopulo illo eius qui quinet exercitu et aerario Borussieis fundandis Sacro Imperio, quod

nobis nunc est, aream securam primus explanauerit non dubium

est regis aeneo Germaniae quidem itidem ut Atlantidi Helvetiae

potestas uere ciuilis est, quae super omnibus ciuibus propriae supremae auctoritatis uices habet. Sincera summa imperii ubique in hanc potestatem communem collata est nempe legum ferendarum rerum administrandarum, iuris dicendi functiones ea lege, ut singularum ciuitatum iniussu immo plerisque inuitis nisi maximae repugnent agere agendique fines, singularum ciuitatum unanimitate non requisita, propagare possit. 28. Huius potestatis communis igitur proposita et auxilia, quamuis singularum, quae ipsi subsunt, eluitatum adiumento legibus digesto cireumscripta nentiquam absoluta, cum maiestatem legibus solutam esse debere inter praeteritorum errores sit ponendum sedulorum, eiusdem prorsus sunt generis cuius antiquitus ea quae auctoritati, qua respublicae concretae gubernantur, conueniunt Liberum igitur est atque supremum imperium, quod quo-

35쪽

niam nil humani suffert, formis constitutione praescripti agendi fines proferre potest ' prout quaevis ciuitatis in se persecte unitae summa iactoritas contra in prioribus confoederationibus communes qui erant magistratus - si legati Francosortum conuenientes magistratus nomine digni esse ipsi uoluerunt unquam per uota maiora solum iuxta ius gentium singulis ciuitatibus, qua uniuersitatibus publicis, plane non ciuibus mandantes plerumque iure nil facere se posse in proposita respondebant, neque re uera ullo iure iis, quae in foederis pacto certis expressisque uerbis non erant scripta, et ad quae potissimum foedus non erat factum, si fere se immiscebant ' quoties ciuitatum singularum pluribus uidebatur, interponebantur. λ29. Et cum apud Americanos uitenses Germanos aequabiliter olim ex legatis, quorum quisque a suae ciuitatis nutu pendebat quique plan iuxta Iuris gentium regulas inter se agebant, potestatis communis sodales constarent, nunc in tribus illis laederibus eadem ratione, qua in ciuitate qualibet concreta' , instituti

sunt communes rectores. Constat enim haec auctoritas suprema

hodie ubique ex tribus ordinibus pariter atque in omnibus sere Europae regnis Medio euo xtremo, pariter atque usque ad seculum praeteritum extremum in Britannia olonia, pariter atque ex huius seculi principio in omnibus sere denuo non modo Europae sed Telluris ' ciuitatibus, quae Anglorum regimen a Montesquiello primo inter alienos summis laudibus celebratum

inde a Gallicarum rerum magna conuersione, quamquam et ob errorem de illius regiminis undamentis commissum et ob rerum grauissimam diuersitatem re uera imitari non potuerant, tamen, quantum specie ualebat, imitaturae erant. Scilicet ex rectoris, qui eum in legibus serendis solus prodire nequeat, in iure dicendo et rebus administrandis auctoritate, per ceteros duos ordines 'paullum restricta, tanquam summus censor et magistratuum uel iudicium uel administrorum creator gaudet, ordine, ex superioris

eoncilii ordine, ex inferioris concilii ordine. k30. Atque hic tertius quidem ordo sicut in ciuitatibus concretis et apud Americanos et apud Helvetios et apud Teutones non modo popularis uerum etiam cin populi summo lavors est Quod qui

36쪽

hoc tertio ordine acto quae nune sint in tribus imperiis reominum formas inauguratas annis q789, 1848, 1867 non ignoret, plane non miratur. Hoc potissimum ordine adiiciendo in Atlantide Helvetia Germania communis potestas ciuilis reddita, atque simplex quamuis perpetuum foedus in rem publicam uidelidet discretam mutata est ' Est igitur hic tertius ordo ubiquo legatorum a totius, quod communi potestati subest, territorii populo missorum concilium in una conuentione, quae in America House of the Representatives, in Helvetia attonalrath, in Germania Reielista appellata uno et eodem modo, id est ab omnibus integris aetate maioribus uniuersis uniuersi territorii ciuibus, secundum multitudinem et in aequis distrietibus eligitur, ita autem, ut cum in merida legati fieri possint soli qui eiusdem a cuius ciuibus creandi sint ciuitatis sunt ciues, in Helvetia Germania, qua in ciuitate candidati dummodo sub communi sint potestate uiuant quaerendum non sit, uerum ubique quisque concilii inferioris sodalis eligi possit ' Qua ratione ius ciuitatis communis, quo oriundo simul aduersus priora laedera in tribus terris reipublicae scilicet discretae notio in uitam prolata est, per quae in Europae digeant, respublicas discretas sortius construi et ciuitatem recenter erectam artiori compage uinciri patet. 31. Deinde communis potestatis ordo secundus ubique ex consiliariis, nempe uiris peritioribus ' qui a singulis in novae ciuitatis discretae territorio contentis ciuitatibus delegentur, constat. Cui superiori concilio in America Senate, in Helvetia Standerath, in Germania undesrat nomen est; et cuius participes in America non satis stricte, in Helvetia strictius, in Germania strictissime

ex ciuitatum per quas missi sunt auctoritate stant, ubique uero ea, ut ciuitatum singularum uoluntatem publicam et uerbis et uotis exprimant, ratione instituti sunt . Hanc rationem optime assecuntur Teutones quoniam quae in singulis ciuitatibus a potestate publica non solum a rectoribus uerum etiam a nuntiis popularibus et proceribus sentiantur, per superius concilium proferenda esse etiam coram inferiori concilio, constitutum et confirmatum est. Clarissime igitur ciuitates ipsas cum sic in rebus publicis omnibus ipsae uersentur quolibet decreto communi uinculari, qua ciui-

37쪽

tates, apparet. Non eodem iure apud Helvetios ciuitates ipsae insuperiori concilio agere, minus apud Americanos dici possunt . Quaequae per communis potestatis ordines sanciantur etiam illic pro omnibus in communi territorio manentibus supremam fieri legem constat, ea tamen conditione, ut illic rectius ciuitates singulae ob id quod pro parte unusquisque ex earum ciuibus communis reipublicae particeps est, itaque etiam cum de propriis in qualibet ciuitate rebus rectores proceres nuntii agant, huic supremae legi se subesse meminisse debeat, non qua ciuitates communibus decretis obtemperent. Quia igitur in merica indirecte, in Helvetia directius, in Germania directissime singulas ciuitates communi potestati parere necesse est, praecipue ob secuhdi ordinis formationem differenter civitatis discretae imaginem a tribus populis fietam esse intelligamus. 32. In Germania haec ciuitas recens ex civitatibus ipsis

pro ea functionum publicarum de qua communiter agere conuentum est, parte et ex civibus individuis constat pro eadem parte: in Helvetia America ciuitas discreta ex civitatibus composita recte diei non potest sed rectius solum ex civibus indiuiduis pro communi parte, qui plus minus singularum ciuitatum quarum pro altera publice agendi parte simul ciues sunt, ratione habita ita ut in secundi ordinis institutione etiam apud Americanos haec ratio

maxime sit expressa, communia gerunt.

λ33. Quodsi quis in Germania non iuxta ciuitatem diseretam, sed intra, quod etiam in America Helvetia etsi non expressis Constitutionis uerbis inuenitur pro rebus communibus ciuit

te singulas positas esse ob ciuitatum maiorem restictionem aegre fert, idem tamen et iustius et utilius secundum ordinem a Teutonibus institutum esse concedet. Iustius, quia in merica Helvetia omnium singularum ciuitatum in superiori concilio auctoritate et maximarum et minimarum paribus uotis pariter eminente, in Germania secundum potentiam, quae potestas agnoscitur, singuliseivitatibus uel plura uel minora uota dantur. Vnumquemque autem tantum iuris quantum potestatis habere oportere in rebus publicis iustitiae fundamentum opinor. Vtilius, quia, quae per communem potestatem constituantur, facillime in Germania cum sin-

38쪽

gulis ciuitatibus, quae in qualibet republica discreta his statutis morem gerere debent, ita ut ad exsequenda statim obligentur magistratusque uos praebeant, communicari possunt. Quae communia statuta cum apud Suitenses eodem fere modo ad singulas ciuitates relata a singularum magistratibus perficiantur in America, ut efficiant, quia a singularum ciuitatum iuxta communes magistratus positis magistratibus interdum uel ignorantur uel negliguntur, haud raro a magistratibus ad hoc nominatis in uigorem perducenda erant. Ad uarios conflictus, qui tantum abest, ut hac localium et centralium magistratuum et officiorum quam ceterum ad maiestatem singularum ciuitatum pleniorem retinendam nil attinere intelligemus iuxtapositione, itidem ut iudicantium et administrantium magistratuum et officiorum iuxtapositione prohibeantur ut saepius prouocentur ' euitandos optime communis potestatis in Germania secundus ordo, quia idem, quod et in Helvetia et in America secundi ordines propositum habent, id est singularum ciuitatum auctoritatem repraesentandam perfectissime assequitur plurimum ualet. λ34. 0mnimodo quod interest apud tres populos inter hanc communis auctoritatis partem constituendam, ad quantitatem, modo non ad qualitatem attinet ' Libenterque superius Germanorum concilium, quia semper in occulto deliberans multa ad res communes bene gerendas grauissima sine causa sine utilitate inferiori communi concilio et singularum ciuitatum conciliis subducit, imperfectum esse concedemus Esse possint et clam et palam concilii foederis, prout res sorit, sedendi et disceptandi dies. Occultus deliberandi modus ne dissidia quae ex initio timebantur eminerent per cancellarium reeommendatus uidebatur. λ35. rimus denique communis potestatis ordo summa cum diuersitate, quantum ad formam spectat, magna cum similitudine, quantum ad fungendi materiam, apud tres populos institutus in America resident of the nite States, in Helvetia undesrath, in Germania Deulacher aiser appellatur. In merica consul sine collega in quatuor annorum spatium a totius territorii stricta singularum ciuitatum ratione habita dispositis ciuibus eligitur in Helvetia per eteros communis potestatis ordines septemviri rerum

39쪽

gerendarum creantur in Germania perpetuus hereditarius rector communis legibus anni 1867 et 187 1871 a singularum ciuita tum potestatibus et a concilio populari communi in aeternum institutus est. Sed huic primo ordini aeque apud tres populos gubernandi ', id est in ciuitate prima, ad quam omnia publica reseruntur, functio, quamuis in quantitate uaria et per ceteros ordines in communi potestate et per singularum ciuitatum maiestatem residuam restricta, tamen in qualitate eadem, attributa est. Concursus ad res administrandas senatorum qui in America inuenitur per similitudinem aliquam Germanorum in Imperatore qui administrat per Concilium Foederis coercito inuenitur. Vbique

enim per hunc primum ordinem communis maiestas recens aduersus exteros repraesentatur, erga ciue exercetur.

36. Non super ciuitatibus in ciuitate discreta singulis, quibus maiestas in proprio ambitu reseruatur, tamen super illis singularum ciuitatum unctionibus quae communis iuris actae sunt hanc communem maiestatem aeque in tribus terris exerceri a primo ordine utique probari potest ''. Fiebant enim in tribus terris rerum conuersiones tunc cum singulae ciuitates maiestatis partem, ita ut altera ipsis pars restaret, in communem potestatem conferebant. Quod nisi agnosceretur, si interesset inter regimina quae nunc sunt et priore confoederationes in quibus singulae ciuitates totam expressi uerbis retinuerant maiestatem, perpaucis in rebus inuicem se restringentes, quarum dispositione libera adempta maiestas singularum ciuitatum non arctabatur uerum solum incommune ab omnibus exerceri dici poterat Maiestas communis non erat in America ante annum 1789 in Helvetia ante annum

ἡ1848μ, in Germania ante annos 1867, 1871. Quod Bri cum similitudinem f. et C. D. inducit negligit. Constitutionibus autem

loco antiquorum pactorum positis cum quae publica per communem potestatem gubernanda sint, quae per singulas ciuitates, per sphaerarum illam diuisionem discernatur, quia gubernationis sine maiestatis notione notio existere non potest noua ciuitas maiestate recenti praedita orte est. Et paene in eandem sormam ex quibus nouam maiestatem creatam esse apparet partes trium constitutionum sunt redactae.

40쪽

h37. Ac praesertim ius foederum externorum quod integrum habebant antea singulae Germaniae ciuitates ea tamen conditione, ne contra confoederationem eo uterentur, per constitutionem Sacri Imperii eodem modo, quo Americae meluetiae singulae partes, cum laedera externa quae cognita et probata habeantur, tantum per potestatem communem, iniri liceat, amiserunt; quod in tribus constitutionibus nisi formaliter certe ratione legis edicitur, ita ut ius legatorum ad exteros mittendorum mere honorarium ' cum uideatur esse principibus Germaniae, qui, qua monarchae hereditarii alius generis atque singularum in America Helvetia, qui modo ad tempus eligantur, rectores ciuitatum negotia praecipue ad familias illustres spectantia cum exteris habent, ob reipublicae discretae imaginem melius assequendam exstingui non opus sit. Ciuitas discreta stricta non est et cur unum ex horum regiminum discriminibus hoc ius legatorum a ciuitatis participibus mittendorum 88 posse negandum 8 38. Similitudines cum alteris ciuitatibus discretis praeualent certo prae his dissimilitudinibus quae magna ex parte ad monarehicas nostras institutiones referendae itaque cum his conseruandae sint. Cum in antiqua confoederatione nostra ciues indiuidui neque administratione neque iurisdictione neque legislatione communis potestatis obstricti suissent, quia illae duae functiones non erant haec legum ferendarum erat non communis sed in commune exercita in Germania hodierna prout in Ciuitatibus Unitis et in Coniuratione Alpina subditos habet potestas communis cunctos, qui singularum ciuitatum ciues sunt, quamuis magna ex parte harum per medium ciuitatum, tamen haud raro sine harum

commendatione directos. Qualitatiue igitur etsi omnis qualitas contra quantitatiue simplicia discrimina in quantitatius multiplicia dissolui potest similes quantitatiue dissimiles haec tres figuraerp. discretae reales eiusdem generis sunt diuersae species. Quibus nomina Rp. discretae foederatis foederativae imperio-foederativae imponi licitum et utile putamus. Et cum ristotelis de ciuita-

SEARCH

MENU NAVIGATION