De coloniis romanorum tempore liberae reipublicae deductis commentatio quam themate proposto elucubravit F. Ruperti quamque collegium Pontificium antiquitatibus romanis explicandis praemio donavit anno 1838

발행: 1838년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

aderant, auo iura in comitiis serebant suffragia, idqua italissimum, quod referretur non dignum inveniebatur. carolus Sigonius dicit i) , Optimo iure civea r mani esse vidontur, qui domicilium Romae habuerint, qui tribuum et honorum potestatem adepti sint. Moepostulata non omnia in eolonos conveniunt. Ιus domicilium Romae collocandi in colonias deducti non amisisse videntur. coloui enim vel ab hostibus expulsi vel a veteribus oppidi ineolis eiecit, quo se contulissent , nisi Romam Eodem modo, qui taedio accol rum relinquerent coloniam. colonias tribui adscriptas suisse , probant plures inscriptiones , quibus nomina civium eum urbe patria et tribu inscripta sunt; sic Suessa Aurunca colonia. Vibo in tribu Aemilia, C

Ies in Publilia, Placentia. in Veiuria, Narnia in Sc

plia inscriptae erant. Omnino coloni delerioris conditionis, quam victi populi esse non poterant, quibus tam saepius ius cis vitalis concessum est, ut vel eum romanis in amicitiam redirent, vel in posterum hoc beneficio obstricti in fide manerent. Aequis ex. gr. civitas data est, et cum Eodem tempore duae novae tribus saetae sini, Arniensis et Terentia, in eos lascripti esse ei suffragia, tulisse videntur t). Idem privernalibus victis civitas data

si Sigonius de antiquo iure civium romanorum cap. I. sa, Cie. de ossic. I. 11.

52쪽

et Scaptia saetae sunt, in quibus autem formiani sunsragia non tulerunt, sed in Aemilia , ui et Formiae: vicit. populi, civitate donati, municipes facti sunt , vel sine vel cum suffragio. Hi colonis praelati suisseni , si eoloni privati essent suffragio: quod cogitari vix licet. Neque tribu moveri poterani: quod nota erat censoria cum ignominia coniuncta. Tribu moveri, hoc est in aliam tribum minus honestam transferri, in aerarios referri, hoc est ignominiae causa in insimum civium ordinem reiici). Non igitur dubitandum est quin coloni cives pleni iuris fuerint: civium autem iura continebantur vel iure publico, hoe est iure suffragii, munera et magistratus creandi ei gerendi; vel privato , singulis civibus competente. Iure suffragii et adipiscendorum honorum usi suul, sed rarius, quia longius aberiint ab . urbe Roma, et eura rei familiaris et ossicia militiae perpetuo sero bello districtos detinerent ;quominus saepius Romam se conserrent et civium iura exemerent; quaeque Romao in comitiis agebantur, Parum ad se pertinere putabant, quorum conditio et status,consillula colonia, in ordinem redactus erat; quod proprio ius suffragii domicilio in urbe vel in agro ij Liv. VIII ai. αὶ Id. VIII ro. s3ὶ Id. VIII 17. Nomentani quoque et Pedani municipes

facti sunti

53쪽

romano adnexum erat, ubi cives solemni modo ad comitia habenda et suffragia ineunda convocabantur ;rogationes tu comitiis peragendae, iis , qui rarius Romam accedebant, vix inuoluerunt, quamvis per tri- nundinum publice proponerentur, ut ita commodis externorum civium prospiceretur nundinis Romam frequen-lantium. Coloni omnibus iuribus privatis civium rem norum utebantur: quae sunt, ius connubii, patriae

pol latis set in servos exercendae), ius gentile sacra gentilicia , ius agnationis hereditatis ab intestato , ius testamenti et activa et passive , ius adoptionis, legitimi dominii, mancipii et usucapionis, ius militares honores capiendi et in legionibus romanis si, pendia merendi. colonos cives romanos fuisse et haec probant: coloniae civium romanorum distinguuntur a Ialinis. De veliternis i narratur, in eos gravius saevitum esse, quod veterea crura a patria defecissent. cum in comparanda classe contentio orta esset cum coloniis maritimis , quae vacasionem rei navalis postularunt, et iamen in classem cogerentur, tribunos plebis U-pellarunt; qui tribuni cum creati essent ut cives plest) Lixius VIII 14. Veteres cives oppositi sunt novis mu

nicipibus aricinis . nomentanis, pedanis . liburtinis: significat igitur, qui antiquitus cives luerunt et nunc sunt, non qui olim , dum Romae essent, civitate suebantur.

54쪽

beios luerentur, a nemine, nisi cive, in auxilium v cari potuerunt. Quaedam coloniae et municipia appellantur , iam tempore secundi punici belli: ex quo patet , colonos ut municipes civium iura habuisse. Haeeoloniae a Livio municipia appellari sunt Setia et Cora si . Post legem tuliam , qua plurimis civitat,bus Italiae ius civium est datum, plures coloniae municipia appellantur , ut Placentia a Festo et Cicerone in oratione in Pisonem; Cosa a Cicerone in Verrem; Suessa Aurunca a Cicerono in Rullum , Νepete a Festo. Ex hac nominum coloniarum et municipiorum commulatione intelligitur, non solum eiusdem iuris suisse, sed etiam municipia sicut colonias oppida munita suis : quod de coloniis liquet, cum praesidia hostibus opposita essent: de municipiis autem indocolligi potest, quod captivi municipiis custodiendi traditi sunt, ut Caesar catilinari a) eustodire suadet quas libera custodia dicta est e vel in colonias missi sunt, ut Bilis, regis iuracum filius, eum Perseo macedonum rege eaplus, cum obsidibus Carseolos, col niam romanam , est missus ; Perseus cum Alexandrosilio Albam in custodiam datus est 3). Perperam quidam 4ὶ colonias, ut municipia et

sit Livius XXVI 8. Livius fortasse sui temporis usu haec oppida municipia nominat, quae belli punici tempore non erant. sal Salust. Cati L Si ad sin.

55쪽

praesecturas, inter subditos romanis retulit, cum lamen coloni pleni iuris cives essent, adeo ne latini quidem coloni subditi, sed liberi socii sint habendi. Populus enim romanus, sicui ratione habita generis constat ex patriciis ci plebeiis, ita ratione habita iuris e civibus romanis indigenis , municipibus et colonis conse

Ius autem suffragii serendi , cnius exercendi co- Ionis , praesertim in oppida remotiora deductis , non orai occasio ei lacullas, obliviono tandem ita antiqua-ium est, ut lege demum tulia restitueretur i). Ηoeaulem iuris ei honoris detrimentum quodammodo exaequatum est honoribus ei magistralibus in colonia capiendis, ubi tota civitatis gubernalio penes eos erat. III. De statu possessionis colonorum. Coloniae cum occuparent oppida bello capta, aed,

sciis munila , quorum incolae parsim bello interierant, partim e suis bonis expulsi erant, omnia, quae oppidanorum fuerant, belli iure romanis cedebant, et in

publicum redigebantur; quae autem ad coloniam constituendam erant necessaria, colonis ex publico sunt tradita. coloni itaque occuparunt domos a possessoribus vacuas relictas, in iisque rem suam familiarem instruxerunt; quod etsi non expresse narratur in lo-

si cie. pro Cluentio dieit: Μultos ex coloniis cives esse saetos quod de antiquis ineolis, vel de latinis est intelligendum.

56쪽

cis, qui de coloniis agimi, tamen per se palel ex ipsa desinitione, et ex actionibus post Veios captos i, Tum enim plebeii deliberarunt de sede sua Veios transferenda, eiusque. domos ei patriciis et plebeiis assignandas et habitandas destinarunt: quae tamen ini- gratio nihil aliud nisi magna quaedam colonia fuisset. Agri colonis adsignati sunt. Victi populi plerumque tertia parte agri sui mulcinii sunt sa), qui publicus populi romani facius, si coloniam in eos agros deduci placeret, colonis est adsignatus, et antiquioribus quidem temporibus pro vulgari possessionis modo inter plebeios, bina singulis iugera agri; progressu autem temporis amplioribus agris occupatis, iisque in regionibus remolioribus, milo maior agri modus est adsignatus , ita ut in colonia in thurinum agrum deducta latina, singulis sexagena iugera assignarentur equilibus, pedilibus tricena 3). Hae adsignationes erant lim ij Lixius V aέ.

merina ἐζημίωσαν vidi 1 μsρίδι. Dionys. II 5ο.l3ὶ UViu, XXXIV 53. Bononia colonia, equitibus septua- gena, ceteris quinquagena jugera. Liv. XXXVII 47.

57쪽

redium colonoriim pro militiae ossicio ei stipendii loco datae, limitibus circumscriptae, et sicut romano tu agro in centurias collatas, ut centum portiones binorum iugerum unum corpus efficerent. Praeterea colonis patebat ager publicus oppidi in quod deducti

erant, quo non tantum utebantur ad pecora alenda, sed cuius, ut cuique Iubebat, partem colendam oecupabal. Ager enim publicus oppidi a colouis occupali plane in eorum ditionem transiisse videtur: nam illa bina iugera privata colonos sustentare non potuissent, praesertim aucta eorum familia, cuius curam romaui negligere non poteraut, cum coloni et stirpis augendae causa missi essent.

Qua de causa etiam non licebat, in locum, quo iam colonia auspicalo deducta erat, dum esset inc lumis , novam Moloniam deducere, quia tum omnia iura veterum colonorum turbata essent, nova limitatione et assignatione opus suisset, nec ager publicus ad omnes sustentandos suffecisset; sin autem peste, bello, vel aliis calamitalibus colonia afflicta esset, novos colonos adscribi et supplemento deductis iustum colonorum numerum restituere Iicebat: quod saepius coloni a senatu petebant, qui imminuto colonorum numero officiis militiae ex formula praestandis, salis- sacere non possent, etsi novis colonis in supplemen-lum missis nova etiam limitatione agrorum opus esset, quae veteribus colonis et oneri ei detrimento erat. Nova aliam colonia erat inauguranda, quod Cicero

58쪽

linum deducta, vomere portam Capuae perstrinxit, ut florealis coloniae territorium minueretur . Agri assi-gnali parsim arboribus sunt consili, partim aratro subiecti quorum illi si ex agro publico erant occupati , proventus partem quintam, hi aulem frugum d eimam tribuit nomine dabant i .coloni hoc sibi adsignatum heredium, cum iis,

quae ex agro publico oecupaverant, diligenter cole tes , suas fortunas adeo augebant, ut nihil eis deesset ad bena vivendum ; multaeque coloniae, ex quo h situm incursionibus non amplius expositae essent, neque perpetua militia ab agro colendo avocarentur , prosperrimo stata rerum gauderent. cum autem e natura hominis sit, labore et diligentia paria tueri, neu parcere labori ad augenda bona, ut habeat praesidium senectulis, et liberis suis prospiciat, et relinquat unde commoda vivere possint, ex turbulentissimis , dum Romae essent, civibus, optimi coloniarum cives, diligentes agri cultores, strenui millies a , quorum a xilio in calamitatibus respublica romana flabat, lacti

si Appianus bell. eiv. I p. 353 edit. Amstet. Waesberge. a Plin. H. N. XVIII 5. Fortissimi viri et strenuissimi

milites ex agricolis gignuntur, minimeque male eogitantes. Tribus rusticae praeseruntur urbanis. - XVIII 3. Agrum male eo-lere , censorium erat probrum.

59쪽

sunt. Eam praeterea utilitatem coloniae nrbi Romae

praestare poterant, ut cum nimia civium copia saepe 4nnonae inopia laborarei, e coloniis commeatus adveheretur: et hoe praecipue in bellis, non procul a coloniis gestis Iocum habuisse, . Livius auctor est, colonias benigne eomportasse commeatum. IV. De officiis a colonis reipublicae romanae praestandis, eorumque in rempublicam romanam relatione et necessitudine. coloniae erant pars reipublicae romanae, ex eius sinu deductae , ut civibus deductis beneficio agrorum talorum commoda impertirentur, angustiae rei familiaris eorum minuerentur , augendarum fortunarum casio iis praeberetur, omnino res et status eorum ita ordinaretur, ut bene de iis actum esse videretur.

Quo beneficio obstricli, iam grati animi in rempubli-

eam , bene de Se meritam , . necessitudine cum urbe patria coniuncti erant; huc accedebat pietatis vinculum si) in communem patriam, cuius quasi essigies

essent. Non vero, ut coloniae graecorum, hoc tan-lum pietalis vinculo cum urbe patria coniunctae erant; sed ut singula membra unum corpus eisiciunt, ita coloniae quasi paries reipublicae romanae erant, ab ea iij Liv. XXVII s. quae liberi parentibus deberent, ea

illos romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquae pa-

60쪽

pendentes, ad sines tuendos proserendosque destinatae, et ad communem patriam armis defendendam. colonia ex senatus consulto et plebis scitu decreta, triumviri vel pro numero colonorum etiam decemviri eat si altera pars colonorum Iasini erant, quinqueviri Equovis populo coloniae deducendae sunt creati, qui coloniam consuluerunt, assignatis et limitatis agris

inaugurarunt, Imes colonis tulerunt, magistratus creandos curaverunt, omnibusque iuribus coloniae ordinatis

et publicis et privatis, et ea quae colonis erant praestanda, constituerunt. Iniunctum autem colonis officium militiae. Ex ipsa ratione, qua coloniae deducebantur, perspici potest, . colonos milites suisse: nam praesidii causa loco cuidam sunt impositi, uti milites sunt scris pli, sub signis militaribus , sub vexillo sunt deducti, militaris ae lalis erant vel velerant in , et ad agros suos defendendos iam in armis esse coacti erant, cum propinquis hostibus plerumque oppositi essent. Ιlaqua a triumviris eae formula constitutum est, quantum mi- Illum colonia praestaret, quot, quibus condisionibus , quibus in locis stipendia mererentur, quando militiae

vacasio eis contingeret. Cum coloniae ea de causa deductae essent, ut defenderent fines, et bello parta luerentur, coloni intra fines Italiae tantum militiae adstrieli fuisse videntur, praeter colonias maritimas, in quarum natura iam erat, ut hostibus etiam exierinnis opponerentur si . Sed cum Hasdrubal secundo pii-

si Liv. XXXVI 3. in bello contra Antiochum maritimae

SEARCH

MENU NAVIGATION