De coloniis romanorum tempore liberae reipublicae deductis commentatio quam themate proposto elucubravit F. Ruperti quamque collegium Pontificium antiquitatibus romanis explicandis praemio donavit anno 1838

발행: 1838년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

seripli coloni latini), qui nomina dederant, quum

ob id se pro civibus romanis ferrent, romanus senatus iudicavit, non osse eos cives romanos. Quod si consules romani legatos duodecim coloniarum, in secundo punico bello militiam detrectantium alloquuntur, eos- quo monent: Meminerint, non eampanos, nequa larentinos eoS esse, sed romanos, inde oriundos, indoin colonias atque in agrum , bello captum , stirpis augendae causa missos; quae liberi parentibus deberent , ea illos romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquae pauiae esset M ; hoc non ad demulcendos animos deficientium colonorum, sed vere di-elum est: coloni enim latini, sub auspiciis romanorum deducti, romani erani, qualenus in colonia ex

iure publico romanis legibus vivebant, in Iegionibus romanis merebantur stipendia , Roma sub vexillo romania triumviris ducibus sunt deducti; Roma erat metropolis ei patria, cui debebant pietatem, quam vio- Iabani sua desectione; plurimis etiam harum coloni rum latinarum cives Tomaui adscripti erant, qui ui pars minor cum latinis ita coaluerant, ut ei ipsi ossicii

sui immemores essent; cum his autem consul non agit, sed cum, iis , qui propria coloniam occupaveravi cum latinis. In hoc institulo ex foedere cum latinis icio vel allernas vel coniunctas eum latinis colonias deducendi , quibus quasi firmissimo landamento imperium romanum nilebatur, summo romanorum in republica

82쪽

administranda conspicua est ratio ei prudentia. Nam coloniis praesidii loco in oppida bello capta dispositis, non solum fines prolatos lutos praestabant, populosque propinquos, eos observantes , in fido relinebant, ei agros , quibus, quod latius ab urbe remoli et hostium populationibus nimis expositi essent, cives uli non potuissent , culloribus instruebant, et simul ad milites alendos et stipendio iuvandos destinabant, militum

numerum augebant, non imminuto numero civium in

urbe nam silii colonorum in patrum locum succedebant , ut in possessione agrorum, ita in ossicio militiae ; sed etiam partem non mediocrem latinorum ,

in colonias deductam, tam arcis secum vinculo Cou-

iunxerunt, ut quasi obsides fidei latius foederis essent, et si res postularet, eorum opa ei auxilio uti possent, ut impensis denique parcerent in militibus aleadis, nec impensis ad eorum supendia ex aerario urbis opus esset. His denique praesidiis per lotam Italiam dispositis , ubicunque in hae terra bellum gererent, non solum oppida munita invenirent, in quae se recipere et unde subsidia ei militum et contineatus accipere possent, sed etiam suos mores, suas leges, instituta inter populos Italiae propagabant, ei ex hostibus et peregrinis sibi amicos conciliabant, stirpem etiam augendam coloniis curabant, et ne vanitas suorum agrorum , tot laniisque bellis gestis, ingrueret, praeeaVehant. Quibus de causis hae Ialinae coloniae praecipuum reipublicae firmamentum sunt habendae : quod

83쪽

ol in Gletis bellis , ei praecipite in secundo punico, apparuit, ubi stare non potuisset imperium hoste iam sorti urbi imminenti, nisi sustentatam suis coloniis , quae ila imperio continebantur, ui quasi partes reis publicae esse viderentur. Haec coloniarum conditio servata est usque ad bellum sociale , quo plurimis Italiae urbibus civitas est data: quo facto reliquae cru

vitales coloniis sunt aequatae, quare etiam nomina eol niarum ei municipiorum inter se commutantur. De coloniis militaribus romanorum.

Gravissimo illo bello, quod romani cum Samnitibus , latinis, etruscis aliisque populis mediae et inferioris Italiae getareant ab A. U. C. 4Ia usque ad 'Λ. U. 464, quantum illi populi communibus viribus possent, clarissimo romani perspexerant. Vires itaque sociorum dividere studuerunt, et quibusdam civitatibus , quae vel primae arma deposuerant, vel quas sibi conciliarent, quaedam civium iura Concesserunt, eas que municipia secerunt l . Praecipue hoc civitatibus nonnullis latinorum conligerat, quibus praeterea eo cessum , ut supra diximus, ut agri capti partem in suam ulnitalem converterent colonus deducendis. Haec imperii regendi sapientia in sociis conciliandis romanisti Vellei. Patere. I Iέ.

84쪽

bene cessit, ut omni Italia sua potestate subiecta et pacata, et extra Italiae fines arma sua serre possent , sociorum et coloniarum subsidiis adtuli, ut Siciliam, Macedoniam , Graeciam , Carthaginem imperio adiicerent, unde ingentes Opes Romam eonfluerent. Crescen-libus aulem in dies opibus nobilium , qui summis iurepublica honoribus lancti, provinciis praeerant, equibus maximas sibi divitias parabant, unde evenit, ut discrimen saeuitatum inter cives maximum et periculosissimum esset: et dum optimates Romae assivorent divitiis, et Iaulissime viverent, in Italia et in provinciis amplissimis praediis fruerentur, ad quae colenda servis utebantur, iuxta eos paupertas inferiorum classium civium increbresceret, et per Italiam vastitas ingenuorum civium ita propagaretur, ut eordali cives metuerent, no inde maxima mala enata reipublicae imminerent. Tiberius Sempronius Gracchus his malis' mederi conatus , restitutis legibus liciniis de modo agrorum , sed ita moderatis , ut ne magna quidem incommoda divilibus pararent, tantum aberat, ut leges perferret, ut M. Octavius collega, a patriciis instigatus , rogationibus intercederet, et P. Cornelius Scipio Nasica Gracchum cum trecentis asseclis trucidaret. Sic primo in causa patriciorum, et in patrocinio pauperum , civium sanguis Romae effusus est. caius deinde frater Tiberii, eiusdem vestigia premens, Sed ut fratris mortem ulcisceretur, acrius patricios aggredions , et plebeios spe commodorum adipiscendorum

85쪽

alliciens, quo facilius rogationes suas perferrei, cum M. Fulvio Flacco se coniunxit, qui rogavit de civitate et suffragio sociis dando. Quae spes sociis excitata , utriusque interitu irrita , sacri est, nunquam tamen plane abiecta : iterumque excitata a M. Livio Druso , eandem rogationem de civi in sociis danda renovante A. U. C. 662 si , patriciis contra resistentibus acerrime, soci que ex urbe , quo confluxerant hac

spe ducti, eiicientibus, ex lege licinia multa de cruvibus regundis A. U. c. 658 quae velabat, pro cius esse qui civis non sit a . Quo iacto socii ita ira

exacerbali sunt, ut cum commodis, quae suo sa guine redemerant , frui non liceret , ad unum omnes socialis viribus arma moverent , novaque republica constituta , cuius caput erat corfinium, Italicum a s ciis appellatum , romanos cogerent, suorum P0Slula lorum rationem habere. Sic ortum est bellum sociale, ilalicum , siva marsicum 3): quo exacto , reipublicae regendae ratio et necessitudo inter romanos et socios plano mulata est.

86쪽

Vario deinde marte pugnatum est , sed plerumque minus prospere a romauis, quorum consul P. Rutilius initio belli a Vettio calone ad Telonium est ocincisus. Nec lamen iam patricii romani de se impetrare potuerunt, ut eos , per quos iantis commodis fruerentur, quorum auxilio imperium ad lantum fastigium elatum esset , in civitatem reciperent ; et deficientes civitatis vires libertinis infimae sortis hominibus , ad obedientiam praestandam adsuetis , qui nunquam resiasterent regnandi cupiditati optimatum, reficere mallent , quam sociis in civitatem receptis eiusdem sero secum gentis et sanguinis, summi apud suos honoris, et eximii, ut hoc ipsum bellum probat, ingenii et praeclarae virtutis, quos optimatum superbia lassidiebat, mox eodem gradu dignitalis ac ipsos laturos. Tandem romani multis belli calamitatibus Dacii, cum lamen aliquantum honoris et virtutis iactura resarciri vider tur , victoria a Serv. Sulpicio et Cn. Pompeio de sociis in Piceno reportata, nihilominus lamen limendum esset, ne secunda fortuna sociorum rebellantium est

cii , mox etiam , qui huc usque in fide permanserant, ad eos deficerent, superbia optimatum imperii rationibus cessit: ei ut fidos socios sibi conciliarent, et remunerarent, L. Iulius Caesar legem tulit de civitate

sociis qui in fide manserant danda A. U. C. 664,

aut qui arma deposuerant. Hac lege omnibus latinis et elruscis , qui a partibus romanorum fleterant , civitas est data; alii quibus spes assulsit, lare ut depo-

87쪽

silis armis et ipsi tu civitatem reciperentur, hac proposita conditione in deditionem venerunt, ut marsi, ma-rueint, peligni, vestini; quo facto minanis conligii, ut sibi in imperandi principio , nisi victis concedere pacem ,

constare possent. Lucani quoque se dediderunt, samnites vero in armis manserunt, et bello civili inter Marium et Sullam exorto, mariantis se partibus applicarunt , et cum Mario ad urbem vicii sunt. Haec intestina discordia et bellum a Mithridale motum romanos permovit, ut civitatis accipiendae conditiones Ialius etiam extenderent, lege plausia papiria lata Λ. U. c. 665, qua civitas data est : si qui foederalis eivitatibus adscripti suissent foederalis ergo omnibus civitatibus ius civitatis concessum erat γ si tum cum lex sereb tur in Italia domicilium habuissent, et si sexaginta dies apud praetorem professi esseni i). Omnes itaque civitates, quae landi facti sunt legis tuliae, in civi-ialem receptae: sicut omnes qui conditione, Iege plautia papiria proposita , usi sunt, civitatem acceperunt.

Ex hoc tempore nullae neque Ialinae neque civium romanorum coloniae in Italia sunt conditae, quod vix Iocus reperiretur, ubi ex vetere institulo conderentur, et pacala omni Italia , praecipua causa deducendarum coloniarum emsarel. In Gallia cisalpina plures constrululae sunt post bellum sociale, ut Verona, Alba Pom-li cie. pro Archia c. 4.

88쪽

peia, Aleste , Brixia , comum, Laus Pompeia. Ne

novorum civium ingens numerus , si Romam conflueret ad sumagia serenda, ingenuis civibus romanis omnem vim in rempublicam eriperei, novi cives non inveteres XXXV tribus , sunt recepti, sed octo vel decem novae tribus factae, in quibus suffragia ferrent censoribus L. Iulio Caesare P. Licinio Crasso A. U. c. 665. P. Sulpicius tribunus plebis autem rogavit, ut novi cives in veteres tribus reciperentur: P. Corn. Cinna eamdem rogationem repellit A. U. c. 667 i), neque postea a corn. SulIa antiquata esl, no novorum civium animos a se alienaret. Hic nimirum, cum Sulpicius ei belli miihridatici imperium abrogasset , ut Mario traderetur, Sulpicium interfecit, Marium ex urbe expulit, Mithridatem victi, et redux in Italiam, victis marianae partis ducibus, Norbano et Scipione Mario iuvene et Pontio Telesino, urbem ingressus dictator dielus est a : quo munere olim populus adservandam patriam, hic ut plane rerum poliretur, et

optimatum restitueret potestalem, usus est. Proscripsionibus enim omnes adversariae factionis removit, bona eorum vendidit: tum ordine restituto, ad vires suae factionis augendas decem millia servorum manumisit,

89쪽

quos a suo nomine' cornelios appellavit, mullis municipiis ius suskagii et agros ademii i quibus post mortem Sullae ius suffragii est resululum ) , tribunorum plebis potestalem minuit , senatus auctoritalem auxit. Quam autem Summam Polestalem armis Occupaverat, eodem modo tueri studuit , nova ratione 'coloniarum deducendarum instilula , quae ex eo inde tempore servata est. Nimirum ut veterani milites, quorum auxilio summam rerum adeptus erat, qui iam proscriptionibus saetii sibi negotio divitias comparaverant,

suorum Iaborum praemia caperent, Sulla integras Iegiones sub signis suis et vexillo, in oppida et municipia, adversariorum partes sectantia, quae dictatoris iram moverant, deduxit, ei expulsis omnibus incolis, oppida eorumque agros legionibus assignavit, , ut eos sibi conciliaret, iisque custodibus et satellitibus summae potestatis, armis partae, uteretur. Sic vetus in- alitulum, coloniarum civilium deducendarum, civium ad militiam adstriciorum copia iam salis aucta, omissum , et earum Ioco colonias miluarsa suut deductae, a quibus liberius reipublicae est oppressa. Mulli enim municipes a coloniis eiecit, suis bonis ei facultatibus suui privali, incolarum Italiae fortunae sunt imminulae: milites enim opes, quas civibus extorserant, quas sine labore sibi paraverant, parvi laciebant,

si Praeeipue in Etruria. Cons. Cic. pro domo sua c. 3O.

90쪽

eas non continebani, sed luxu et conviviis dispergebant , et aere alieno oppressi omnem spem in rebus novis moliendis ponebant, novaque bella civilia exoptabant si). Non inveniebantur in illis militaribus Sul-Iae coloniis illi veteres agricolae, milites strenui, mianime male cogitantes ; sed erant laboris impatientes, profusi, rerum novarum cupidi. Iacebat aratrum, agri vastitate squalebant, coloni rapaces civibus eripiebaul: quae olim victores viciis reliquerant, rapere, quam parare sibi bona malebant. Haec conditio coloniarum militarium ampla materies malorum erat, cuius eo iagio et eos invasit, qui sullanis lemporibus suis bonis privati, ad infimam paupertatem redacti erant, ut Vix esset, unde vitam sustentarent, nisi fraude et rapinis uli vellent. Vastitas Etruriae , quam iam Tib. Sempronius Gracchus miseratus erat, videns in agris solitudinem, cultores et pastores peregrinos et barbaros , nune mirum in modum auola erat, exaclis ex praediis cultoribus , ex oppidis incolis, qui victus quotidiani omnis spei expertes circum errabant s). ij Cic. pro L. Murena, aέ - II Catilin eap. 9 de Faesulanis Sullae eolonis. Salust. Catil. 36. set in Salust. Catil. a 8. Manlius in Etruria plebem sollieitat,

egestate simul ae dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros, bonaque omnia amiserant, praeterea latrones, quorum in ea regione magna copia erat , nonnullos ex Sullae colonis, quibus lubido atque luxuria ex

SEARCH

MENU NAVIGATION