장음표시 사용
211쪽
mento, confirmatione Apostolica, vel qua uis firmitate alia roboratis statutis, & consuetu-diuibus etiam immemorabilibus, priuilegijs quoq, indultis, & literis Apostolicis etia mari magno, seu Bulla aurea, aut alias nuncupatis sub quibuscumq; tenoribus, & formis, ac cum quibus uis etiam derogatoriarum derogatorijs aliisque emcacioribus, & insolitis clausulis, nec non irritantibus decretis,etiam motu proprio, &ex certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, aut alias quomodolibet etiam per viam communicationis, seu extensionis concessis, & iteratis vicibus approbatis,& innovatis , etiam si pro illorum sum cienti derogatione de illis, eorumque totis tenori-hus , & formis specialis, & indiuidua , ac de verbo ad verbum , non autem per clausulas generales mentio, seu quae uis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma se Manda esset, tenores huiusmodi,ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, & forma in illis tradita obseruata,inserti forent, praesenti Bus pro expressis habens, quibus quoad ea, quae praesentibus aduersantur illis alias in suoxobore permansuris, S. Congregatio Sancti tis Suae auctoritate specialiter, & expresse derogat, caeterisque contrarijs quibuscumque Dat. Romae die a 3. Nouembris I 697. Ioseph Card.Sacri pantes Praefectus. Ferdinandus Ruptius IacXOM. Sec. x ι Quo-
212쪽
inocIrca, cum dilectus filius noster Ioseph.
Tituli S. Mariae Transpontinae S.IC E. Presbyter Cardinalis Sacripantes, memorat Congregationis Pretfectus, pretiata decreta nobis retu- urit, Nos considerantes eadem omnia, & singula decreta, ea qua decet maturitate digesta. examinata,ac in vim Apostolicae auctoritatis , eidem Congregationi specialiter, ut praefertur, attributae peracta, perutilia fore censentes, illaque propterea perpetuo,& inuiola-b liter obseruari,ssecnon Costitu tio ais nostrae munimine roborare volentes. Motu proprio, Don ad cuiusquam Nobis super hoc oblatet petitionis instanti qm,sed ex certa scientia,&matura deliberatione,cleque Apostolicae potesta tis plenitudine, prae inscrta decreta, omniaque,& singula in eis contenta tenore praesentium auctorita te Apostolica confirmamu S, di appro
hamus , illisque inuiolabilis , & irrefragabilis Apostolicς firmitatis robur,& efficaciam a dij- Cimus,quin imo motu, scientia,deliberatione, ac potestatis plenitudine similibus, omnia, α singula in supradictis decretis contentaide nomuo statuimus,decernimus,& ordinamus,ac ab omnibus,& quibuscumq; etiam speciali,& indiuidua nota dignis omnino exacte, dc perpetuo seruari volumus,sancimus,& mandamuS. Decernentes, praesentes literas, cum Omni
213쪽
plenarios, & Integros effectus sortirI, & oblI. nere debere, & ab omnibus, ad quos spectat,&pro tempore quandocumque,&quomodocumque spectabit in omnibus, & per omnia plenissime,& inuiolabiliter obseruari, sicque, di non aliter per quoscumque Iudices ordina. rios, & delegatos, qua uis auctoritate, praee minentia, aut potestate fungentes, & functu-xos, etiam causarum Palati j Apostolici Audi. tores , ac eiusdem S. R. E. Cardinales,etiam de Latere Legatos,& Sedis Apostolicς Nuncios, sublata eis,& eorum cuilibet qua uis aliter iudicandi, & interpretandi facultate iudicari, re definiri debere; Ac irritum,& inane si secus super his a quoquam, qua uis authoritare scie ter, vel ignoranter contigerit, attentari. Non obstantibus omnibus, & singulis, quae praefata Congregatio, auctoritate per elusedem recordationis Urbanum Papam VIII., de respective per Nos illi specialiter attributa, decreuit non obstare , quae pariter, & iterum Nos tenore praesentium non obstare decerni mus , & mandamus, quibus omnibus quo ad ea, quae praesentibus aduersantur, illis, alias in suo robore permansuris,etiam harum serio plenissime, specialiter, & expresse deroga mus , caeterisque contrarijs quibuscumquc. Volumus autem, ut praesentes literae in Valuis Ecclesiae Lateranensis, ac Basilicae Principis Apostolorum, necnon Cancellariae Apo'
214쪽
stolicae, Curiaeque generalis in Monte Cito. rio,ac in Acie Campi Florae de Urbe, ut moris est, publicentur,& assigantur,sicque publicate.& assixae, omnes,& singulos,quos illae conceronunt perinde artient, & assiciant, ac si unicuique eorum personaliter intimatae fulment.
Pariterque, ut earumdem praesentium transumptis impressis, manu alicuius Notarij publici subscriptis, & sigillo personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur , quae praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat, paginam hanc nostrarum Confirmationis, Approbationis, Statuti, Decretorum, Ordinationis, Voluntatis, Sanuionis, Mandatorum, & De- rogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri,& Pauli Apostolorum eius
Dat.ROmς apud S. Mariam Maiorem Anno Incarnationis Dominicae, Millesimo sexcente insimo nonagesimo septimo, Decimo Kalendas Ianuarij, Pontificatus Nostri Anno Septimo. B. Card.Prodat. I.F.Card. Albanus. Visa de Curia I. Ciampinus. I. Catallus.
215쪽
2ν Anno . Natiu.D.2 .Iesu christi millesimo sexeente. simo nonagesimo octauo , Indictione sexta,ese verδ tertia Ianuarij , Pontificatus autem Sanctissimi in christo Patris , in Domini Hostri D. Innocentii' Diuina Prouidentia Papa XII. Anno septimo , Supradicta constitutio agita , in publieata fuit ad 'l valvas Ecclesia S.Io:Lateranensis,Basil. Principis' Apostolorum, curia Innocentiana , cancellaria postoliea, in Aete campi Flora, in alus Ioelai solitis, oe eonsuetis Urbis, per me Ioannem Bap- tistam de Cappellis eiusdem SS. D. N. Papa CursFranciscus Antonius Simon cellus Mag. cum
Sacrae Congregationis Concilij
De Regularibus Apostatiser Eiems .
SAcra Congregatio Cardinalium ConcIlij
Tridentini Interpretum, Regularium eiectorum, & fusitiuorum statui consulere,illotumque scandala summouere, & succre scentem numerum frangere operae pretium existimans, auditis Religionum Superioribus, reque diligentissime propensa, communicato etiam consilio cum Sanctiss. Domino Nostro Vrbano VIII. atque ex peculiari Sanctitatis Suae facultate , insta scripta decreta edidit.
216쪽
Ac primo,ut insecta semina ,e quibus praui
eiusmodi fructus potissimum prodeunt, deinceps ne serantur in vinea Domini, censuit, esse innovandas, dc Sanctissimi authoritate innovat Constitutiones, & Decreta generaliasan. me. Clementis VIII. ad Regularium reformationem , ac Nouitiorum receptionem, professioneni, atque institutionem spectantia districteque praecipit Generalibus, atque alijs Omnibus ordinum Superioribus, ut illa exacte observent, atque, Ut observentur, efficiant , sub poenis statutis in ijsdem Constitutionibus . A quibus tamen excipiendum censuit, caput illud, quo decernitur, ne in Conuentibus, seu Monasteriis ad Nouitios recipiendos hactenus designatis, & approbatis , seu in posterum designandis, & approbandis Noviiij ad habitum ullatenus recipi possint, nisi prius a Congregatione Re formationis Apostolicae, vel a proprijs locorum ordina-xijs expresse,& nominatim approbati fuerint. A cuius quidem decreti obseruatione Sacra Congregatio iustis de causis censuit, Regulares esse absoluendos , prout , aut horitate Sanctissimi Domini Nostri, absoluit, atque
exemit.: Deinde, ut apostatandi opportunitas Regularibus praeripiatur , statuit, ut de caetero nullus permittatur ad arctiorem Religionem
transire, nisi prius Superiori legitime constio a terit,
217쪽
terit , eam Religionem paratam esse illum re. cipere, qui licentiam petit, tumque regula. ris , recta se transferat ad arctiorem . Quod ut re ipsa adimpleatur, idem Superior omni studio, ac diligentia inuigilet . Rursus statuit, ut fugitivi,& Apostatae, siue habitum regularem deferant, siue non , possint , ac debeant ab Episcopo loci, ubi moram trahunt, in carceres conijci, ac Superioribus Regularibus consignari , secundum regularia instituta puniendi, utque ipsi quoque Superiores teneantur eos perquirere , ad Religio
nem reducere, atque emcere, Ut apprehen
dantur , salua tamen in omnibus facultate ordinarijs locorum attributa decreto Concilij cap. 3. sess6. Quod si Apostatae huiusmodi citra montes infra quatuor , ultra montes vero infra octo menses a praesentis Decreti publicatione inchoando, sua sponte ad suam quisque Religionem redierit, tum poenarum omnium ipsis propterApostasiam inflictarum. aut infligendarum remissionem, atque impunitatem assequantur. Ita tamen, ut debeant a Superiore absolutionem humiliter petere, &Coram eo culpam fateri, atq; emendationem pollicerit Superior vero e contra benigne Illos teneatur excipere , ab huiusmodi poenis absoluere , & paterna charitare complecti. Ad haec,ut in posterum e Religionibus nul
lus legitime professus e ijci possit , nisi sit vero
218쪽
Incorrigibilis; vere autem incorrigibilis in I
nime censeatur, nisi non solum concurrantea omnia , quae ad hoc ex iuris communis dispositione requiruntur, sublatis hac in parte Statutis, & Constitutionibus cuiusque Religionis , & Ordinis , etiam a Sede Apostolica
approbatis,& confirmatis:verum etiam unius anni spatio in ieiunio, & poenitentia probetur in carceribus 3 proindeque Unaquaeque Religio priuatos habeat carceres in qualibet saltem prouincia . Elapso autem anno si nihilominus non resipuerit, sed animo indurato in sua pervicacia perseuerauerit, ne contagione pestifera plurimos perdat, tanquam pecus morbida, ac membrum putre eijci tandem possit, sed ab ipso mei Generali tantum de consilio, & assensu sex Patrum ex grauioribus Religionis eligendis in singulis Capitulis , vel Congregationibus generalibus ue tumque nonnisi instructo secundum eorum stylum, & Constitutionis, processu, & plene probatis causis expulsionis ad Sacrorum Ca- nonum praescriptum . Interea tamen usque ad primum generale Capitulum, seu Congregationem proxime celebrandam, si quempiam ex iustis , & necessarijs causis expellere oportebit, eiectio fieri possit a Generali cum consilio, & assensu sex Patrum, ut supra, quos idemmet Generalis eligere debeat infra quatuor menses a prassentis Decreti publica
219쪽
tione; seruata tamen In reliquis sorma superius praescripta . Sic vero eiecti, quandiu non redierint ad Religionem, in habitu clericali Incedant, atque ordinarii loci iurisdictioni,& obedientiae subsint , prqindeque Generalis illico expulsionis sententiam eidem ordinario notificare teneatur . Caeterum Sacra
Congregatio Religionum Superiores serio admonet , ac per IESU CHRISTI viscera
obtestatur, Ut, memores paternae charitatis,& mansuetudinis, quam profitentur, nihil intentatum relinquant , ut lucrentur animas fratrum suorum sere in profundum malorum delapsas, antequam grauissimum , atque cxtremum expulsionis remedium experiantur.
Idque eo magiS, quod subditorum sanguinem, qui ex malo negligentium, & sui officii immemorum Prilatorum regimine peribunt, Dominus Noster Iesus Christus in supremo Dei iudicio de eorundem Praelatorum mani-hus sit requisiturus. Praeterea statuit, ut ijdem superiores nemini ex Religiosis expulsis literas. testimoniales concedant, illos ad Sedem λpostolicam rei j cientes, vel iubentes aliam ingredi Religionem . Item , ut eiecti extra Religionem degentes sint perpetuo suspensi ab exercitio Ordinum, sublata ordinarijs locorum facultate dictam suspensionem relaxandi, aut moderandi. Ac
220쪽
Αc postremo esse innovandam , & suae Bea-tItudinis authoritate innovat Constitutionem fel. record. Gregorij Noni relatam in cap. lin. de regul. ac propterea declarat, eam Constitutionem in ijs quoque vendiςare sibi locum, seruandumque esse , qui iuste, dimnitiueque, ac iuris ordine seruato ex pulli fuerint ι dummodo tamen in expulsis huiusmodi subsit spes euidens emendationis ex litteris saltem testimonialibus ordinari j, cuius conscientiam in his literis concedendis Sacra Congregatio sexto onerauit .
Ne qua vero dissicultas in supra script Is decretis , & ordinationibus exequendis suboriatur, Sacra Congregatio , Sanctissimo Domino Nostro annuente, atque approbante, Vniuersis Generalibus, Prouincialibus, Commisia sarijs, Ministris, Praesidentibus, Abbatibus, Prioribus , Praepositis, Guardianis , Vicari js, ει quibuscunque alijs Superioribus quorumcunque ordinum, vel Congregationum, Monasteriorum, Conventuum , Collegiorum, Domorum, ac locorum Regularium ubique locorum existentium iniungit,serioque mandat , ut illa diligenter observent, atque obseruari procurent in omnibus Coenobi js, ac Monasterijs, Collegijs , ac Domibus quorum cunque Monacorum, ac Regularium ubique locorum existentibus , essiciantque ut tam
