Decretum vt omnes Regularium Superiores suos subditos, & religiosos persæpè commoneant de iniuncta omnibus obseruantia, & executione Apostolicarum Constutionum, & decretorum ad officium Sanctissimæ Inquisitionis aduersus hæreticam prauitatem pertinen

발행: 1698년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

quam praesentes ordinationes in singulis eiusmodi locis his saItem in anno legantur in publica mensa . Si quis vero ipsorum aduersus ea, quae superius praescripta sunt, vel eorum aliquid, quoquo modo facere , vel moliri praesumpserit, ipso facto poenam incurrat priuationis, omnium ossiciorum, quae tunc obtinebit, V ci 'tae activae, & passivae, ac perpetuae inha-hilitatis ad illa in posterum obtinendas poenaque huiusmodi sit Sanctitati Suae,ac Sedi Apostolicae reseruata, ijsdem Superioribus, etiam Generalibus,3c Protectoribus illam moderandi , seu relaxandi potestate penitus interdicta,Ec nihilominus sit irritum , & inane quicquid' secus, a quoquam actum extiterit. Non obstantibus Constitutionibus, & ordinationibus Apostolicis in fauorem quarumcunque per sonarum, atque ordinum , tam Mendicantium , quam non Mendicantium, Congregationum, Monasteriorum, Conventuum, DO- morum,ac locorum Regularium quorumcdque, necnon illorum etiam iuramento, con-tirmatione Λpostolica, vel qua uis firmitate alia roboratis statutis, vel consuetudinibus, etiam immemorabilibus,eremptionibus quoque, indultis, & priuilegijs, etiam in corpore iuris clausis, aut ex cauia, vel titulo oneroso, vel in limine fundationis concessis, et Ia Mari Magno, seu Bulla aurea . aut alias nuncupa tiss

222쪽

tIs, sub quibuscunque tenoribus, & formis, xcum quibusvis etiam derogatoriarum dctogatorijs, alijsque efficacioribus, &insolitis clausulis, necnon irritantibus decretis , euam Motu proprio, & ex certa scientia,ac de Apostolicae potestatis plenitudine , aut alias quo modo libet , etiam per viam communicatio nis , seu extensionis concessis, & iterat Is vicibus approbatis, & innovatis, etiamsi pro illo rum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus, & formis specialis, & in diuidua, ac de verbo ad verbum, non autemper clausulas generales idem importantes , mentio, seu quae uis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma seruanda

esset; tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso , & forma In illis tradita obseruata, inserti forent, praesentibus pro expressis habens, quibus quo ad

ea , quae supradictis quomodolibet aduersantur , illis alias in suo robore permansuris , specialiter, & expresse Sanctitatis suae autho litate derogat, caeterisque contrariis quibus Curique . Dat. Romae die ar. Septemb. I 6a .

C. Cardinalis Torres .

223쪽

DECRETA GENERALIA

Fel. rec. Clementis Papae VIII.

Ad RegularIum reformationem , ac Nouitio- ' rum receptionem, professionem, atque institutionem spectantia alias facta,& publicata.

De Nouitiis ad habitum Regularem, O professionem non admittendis, nisi in Conuentibus designandis .

CLEMENS PAPA VIII.

REgularis disciplinae restitutioni, pro qua

potissimum iuxta nostri numeris debitum laborare non desistimus ; illud in primis magnum impedimentum afferre quotidiano usu compertum est , quod in omnibus Coninuentibus , ijs praesertim, qui maiori reformatione indigent , singuli ad Religionem venientes , passim recipiuntur. Unde fit , ut quo magis Nos varijs constitutionibus male affectas radices amputare studemus et eo magis in dies deprauata, infructuosaque eiusmodi nouiter profitentium germina succresicant . Cui quidem malo occurrere volen

tes , praesenti Decreto statuimus , districteque

224쪽

Fraecipimus , omnibus Generalibus, Prouincialibus , Commissa rijs, Ministris, caeterisque Superioribus Conventuum intra Italiae , de Insularum adiacentium fines existentium quibuscunque , & quorumcunque ordinum

Mendicantium , ut de caetero neminim sub quouis praetextu, aut colore ad habitum regularem admittant , nisi in Conuentibus auctoritate nostra propediem in unaquaque Prouincia designandis . Insuper sancimus, ut quoad eiusmodi Conuentus, ut praefertur, per Nos deputati non fuerint ue omnes praefatorum Ordinum Superiores a receptione quorumcunque Nouitiorum, siue ad habitum , siue ad professionem omnino abstineant. Superior , qui huius Decreti transgressbr extiterit , ipso facto poenam priuationis omnium officiorum , quae tunc obtine-hit , vocisque activae, & perpetuae inhabilitatis ad alia inposterum obtinenda, se nouerit incurrisse, ac alijs etiam poenis arbitrio nostro subiaceat. Receptiones vero, dc professiones quaslibet eorum, qui contra huiusmodi Decretum nostrum admissi fuerint. nullas, & irritas ex nunc decernimus, ct declaramus, Priuilegijs, Statutis, & condisuetudinibus quibuscunque in contrarium

minime obstantibus. Dat. Romae die I a. Marti j IS96.

225쪽

22 a

Renovatio, & ampliatio eiusdem

Decreti.

S Anctissimus in Christo Pater, & Dominus

Noster D. Clemens Diuina prouidentia Papa VIII. cum iamdudum animadferteret collapsae Regularis disciplinae restitutioni,pro qua potissimum, iuxta sui muneris debitum Vigilare, ac laborare non desistit, illud in primis magnum impedimentum afferre, quod in omnibus Monasteriis, & Conuentibus, i sique praeserrim,qui maiori indigent reformatione, snguli ad Religionem profitendam accedeu-tes, passim, ac sine delectu recipiuntur, ac inde fieri, ut quo magis varijs constitutionibus male affectas radices euellere studet, eo ma gis infructuosa nouiter profitentium germina quotidie succrescant: cumque ob zelum , ac desiderium, quo tenetur Sanctitas Sua , Um Nes Regulares ad vetus suae cuiusque Religionis institutum redigendi, districte prohibuerit, ne quis in certis Monachorum, &Mendicantium Ordinibus ad suscipiendum habitum Religionis admitteretur, profitere' iuIuς, quousque Monasteria, & Conuentus

226쪽

zar aliquot destinarentur, in quibus posset commodius Regularis obseruantia, secundum reformationem a Sanctitate Sua institu iam introduci et Quia tamen non obstante tali prohibitione , cognouit nonnullos fuisse. vel sub colore facultatis, & licentiae a Sanctitate Sua obtentae, vel quia talis prohibitio ad illorum notitiam non peruenerit, rcceptos, dc admissos, praeter mentis suae sensum : Idcirco huic malo prospicere volens, ne licentiarum, ac facultatum huiusmodi subreptione, ac praetextu, Decretum Sanctitatis Suae irritum reddatur 3 Nunc denuo districte praecipit, ac mandat omnibus Generalibus, Prouincia.

libus, Commissarijs, Ministris, Praesidentibus, Abbatibus , Prioribus, & Guardianis qui

buscunque, caeterisque Superioribus, Conventuum , Monasteriorum , ac Domorum quocunq; nomine appellentur, intra Italiam, re Insularum adiacentium fines existentium, quorumcunque ordinum Mendicantium, de non Mendicantium exceptis tamen Carthaosianorum, Fratrum Minorum de strictiori ob. seruantia , necnon Capuccinorum Sancti Francisci, Reformatorum Sancti Dominici, Discalceatorum ordinis Carmelitarum , necnon Fratrum Congregationis Fuliensis, Ci- sterciensis Ordinis , ac Eremitarum Eremi Ca m ald u lensis,&M ontis Corong,Clericorum Regularium Theatinorum, Societatis Iesu,

227쪽

Sancti Pauli DecollatI, & aliorum de Somasicha, Ministrorum Infirmorum , respective ordinibus, Societatibus , seu Congregatio

nibus nuncupatis, quae etiam antea excepe

rat, dc nunc iterum excipiendo, voluit prohibhitionem hanc ad illa nullo modo extendi. Ne sub cuiusuis licentiae, & facultatis impetratae , vel impetrandae obtentu, nisi per litteras in forma Breuis duntaxat, & non alias quemquam ad habitum Regularem suscipiendum , nec etiam conuersos, nisi in Conuentibus, Monasterijs, & Domibus, auctoritate eiusdem S. D. N. propediem in unaquaque Prouincia designandis, recipere. aut receptos ad professiones admittere ullo modo audeant. Quinimo contra primam prohibitionem Sanctitatis Suae receptos , etiamsi imperfectum habitum , aut sine capatio gerant, post praesentis Decreti in Romana Curia publicationem , omnino eij cere debeant. Superiorem autem , qui huius Decreti transgressor extiterit ipso facto poenam priuationis omnium ossiciorum, quae tunc obtinebit, vocis adhesuae, dc passiuae,& perpetuae in habilitatis ad alia imposterum obtinenda , e ipso incurrere voluit, ac decreuit, & alijs ctiam poenis arbitrio Sanctitatis Suae imponendis subiacere.

Receptiones vero, & professiones quaslibet ς Oxum, qui contra huiusnodi Decretum ad

missi

228쪽

aas missi fuerint, nullas, & irritas esse ad quem. cunq; effectum, ex nunc decernit, & declarat. Hoc autem Decretum noluit Sanctitas Sua eos Ordines comprehendere, qui Conuentus, Domos, & Monasteria a se probata pro Nouitiorum receptione, & educatione, hactenus permissione sua constituerit. Caeteras vero licentias, siue particulares , quae in hanc diem effectum non sunt sortitae , reuocat, dc annullat.

Vult autem Decretum hoc suum in solitis locis Vrbis publicatum ita praedictorum singulos assicere,ac si cuilibet personaliter fu isset intimatum, Prini legijs, Statutis, dc Constitutionibus quibuscunque in contrarium min, me obstantibus. Dat. Romae apud S. Marcum, die ao. men ss IunijΙ 99

Decreta pro reformatione Regularium, tὰm Mona horum, quam Mendieantium euiuscunque

ordinis , oe Instituti.

a M Vlius omnino praetextu cuiuscunquem priuilegij, vel Superioritatis, etiam

Generalatus, a seruitio Chori censeatur immunis , nisi pro temporet, quo quis in proprii ossici j munere actu fuerit occupatus. Cum Lectoribus autem, & Praedicatoribus Superiu'P res

229쪽

xes ijs tantum diebus, quibus eos legere , aut Praedicarc contigerit,dispensare possint; Idem quoque praestare valeant cum aegrotis, & studiorum causa legitime impeditis . In eos vero, qui negligentes, aut Inobedientes fuerint, salutari poenitentia Superiores animaduertant ad praescriptum Regulae, & Constitutionum, alimenti etiam, si opus fuerit, subtractione . Lectio Sacrae Scripturae, vel Casuum conscientiae his in hebdomada praescriptis diebus in singulis Monasteriis, &Conuentibus haheatur, ad quam Fratres Omnes conueniant, eaq; absoluta, mutua collatione circa explica, tam doctrinam sese utiliter exerceant,

Quo Tridentini Concilij Decreta de paupertatis voto custodiendo fidelibus obse mentur. Praecipi tui,ut nullus ex Fratribus, ctiamsi Superior sit, bona immobilia , aut pecuniam,

Prouentus, census, eleemosynas, siue ex concionibus, siue ex lectionibus, aut pro Missis, tam in propria Ecclesia, quam ubicunq; cele-hrandis, alioue ipsorum iusto labore,& causa, di quocunque nomine acquisita,etiamsi subsidia consangui ncorum, aut pioru largitiones, legata, aut donationes fuerint, tanquam Pro' Pria , aut etiam nomine Conuentus possidere possit; sed ea omnia statim Superiori tradantur, dc Conventui incorporentur, atque cum caeteris illius bonis redditibus, pecunis S, ac Prouentibus confundantur,quo comunis inde victus,

230쪽

victus, & vestitus omnibus suppeditarI possit. Neque Superioribus quicunque illi sint,

ullo pacto liceat eiusdem fratribus, aut eo. rum alicui bona stabilia, etiam ad usumfructum, vel usum, administrationem, aut commendam, etiam depositi, aut custodiae nomi

ne concedere.

Eorum vero , quae ad necessitatem concessa erunt, nullus quicquam possideat,ut proprium , neque Vt proprio utatur. 6 Qui in pramaissorum aliquo deliquerit, poenas, nedum a Concilio Tridentino praγ1criptas; sed alias quoque multo grauiores νSupcriorum arbitrio imponendas, incurrat. 7 Nulla quorumcunq; Superiorum dispensatio, nulla licentia quantum ad hona immobilia , vel mobilia Fratres excusare possit, quominus culpae, & poenae ab eiusdem Concilii Decretis impositae, & ipso facto incurrendae obnoxij sint , etiamsi Superiores asseuerent huiusmodi dispensationes, aut licentias concedere posse, quibus in ea re fidem minimo adhiberi volumus.1 Fratrum vestitus, & suppellex cellarum ex communi pecunia comparetur, &omnino uniformis sit Fratrum, & quorumcunque Su periorum , statuique paupertatis , quam pro fessi sunt, conueniat; ita ut nihil superflui admittatur; nihil etiam, quod sit necessarium, alicui denegetur. P a s Quae-

SEARCH

MENU NAVIGATION