De Bello Marsico scripsit Dr. C. A. F. Weiland

발행: 1834년

분량: 82페이지

출처: archive.org

분류: 로마

61쪽

suli agenti in iis regionibus. Servilius propere oppidum

ingressus, cum Asculanos solenne Patrium tunc celebraules, quasi mancipia, non liberos ac socios allocutus, cum omni contumeliae genere iis insultaret, minasque ae tere res incuteret, socios ad suam ac ceterorum pestem et per- 'niciem concitavit. Asculani enim, quod proditam jam defeetionem intelligerent, Servilium simulque legatum ejus Fontejum occiderunt, deinde, statim clausa civitate, omnes cives Romanos, qui in eo oppido erant, indicta caussa jugulaverunt . Itaque aperta jam desectione, diversa per populos et urbes signa belli cecinere, duce et auctore belli discursante Pompaedio ε . Miserunt tamen nihilominus socii Romam legatos conquestum, quod quorum insigni opera

atque anxilio Romanis parium esset imperium,' eos ne adjus quidem civitatis admitterent. Superbum respousum retulere ab Senatu, regum, Populorum, nationum Portu et refugio ' : si resipuissent ab inceptis, lega Oa mi fere posse, sin minus supersederene εὶ. Quod responsum etsi crudele

dixeris, lamen nec ipsis moderatioribus facile erat dicere, quod in hoe maximo discrimine optimum esset consilium. Nam si sociis, quod petebant, concessum esset, tanta hominum omnis generis colluvione in civitatem recepta, magis adhuc, quam tunc, lactionibus et seditionibus sumasia turbata iri, et rempubl. ad interitum properaturam praevidebant. Persistendum igitur esse in via, qua ad hoc tempus iverant, censuere Romani, vique coercere rebellantes, cujus cousilii exilus infellem quisque non minus facile praevidere poterat.

q. 2. Contra Romani, nee ipsi, cum Italici saepius

In dissensu seriptorum non satile est definire proeonsul an praetor fuerit, nee definierant interpretea ad Vellei. 2. IS et Valea. ad Diodor. t l.

62쪽

pro Romano imperio splendide dimicassent, lune de suo periclitantes, priores victorias sortibus gestis superarent, dum contra sibi nuper subditos dimicarent, videri nolebant minoribus suis minores et hoc quoque in bello ut non facito alias virtutis ejus, qua imperium terrarum adepti erant, constantiae et perseverantiae dico, exempla clari sima edidere. Nee minus tamen habebant, quod fortunae

acceptum reserrent, nam

I Ipsa belli ratio pro iis erat. Quodsi enim socii

ab initio statim interitui Romanorum studuisseut, dubitari non potest, quin efficere potuissent, ut urbs, a qua tot mala sibi illata meminerant, ipsis cineribus Oppressa sepultaque nullo modo revivisceret . Sed ut tum res erant, hostilis urbis ipsius salus erat conditio, sine qua, quae Volebant, assequi non poteranti Contra Romani, ut semper, rebellantes internecione delere pro justo aequoque habebanti

23 Porro praeter Latinos, quos hoc bello pro Romanis contra Italicos stetisse inter omnes scriptores constat,

excepto Floro cujus auctoritas hie opponi nequit, cum idem etiam Etruscos et Umbros inter desectores nominet, quos tamen, quamvis dubia fide, initio belli a Romanorum partibus stetisse constat , et inter rebellantes populos fides

invenit pop. Rom. Meminit Vellejus Minalii Magii, alari

sui, Asculanensis, qui nepos Decii Magii, Campanorum principis, celeberrimi et fidelissimi viri, legione in Hirpinis conscripta, exercitui Romano se junxit, praeclaramque hoc belIooperam et fidem praestitit. Mentio etiam facienda est de Pinnensibus Vestinis , qui ob constantem erga Pop. Rom.

1idem in maxima calamitate delapsi sunt, cumque nullo modo decedere de societate Romana vellent, omni sensu atque assectu spoliati, cogebantur filiorum mortem oculis suis spectare ). Coloniae etiam magno impedimento so-Iὶ Samnites tamen et Lueanos, ut ex ipsius belli historia apparet, hune belli finem quaesiisse videntur. 2 Florea 3. 18. - 3 Vellei. 2. I6.4 Dio Cassius II3. Diod. 37 de viri. et viti p. 612. Cum Italiet liberos omnea ante urbia moenia stitissent aeque hos iugu-

63쪽

mis suere. Deinde, etsi magna parte Vectigalium amissa, populatis, vexatis et landi ius eversis provinciis et perditis exteris nationibus, habebant tamen in aerario Romani auri sedecies eentena viginti millia et Sta pondo in , habebant porro, ut M. Catonis verbis utar, cellam penariam rei p., nutricem plebis romanae, Siciliam, insulam Cereri et Liberae consecratam δὶ, quae hoc bello maximo dimeillimoque non solum pro penaria cella, sed pro aerario illo majorum vetere ac reserto iis suit; nam sine ullo sumtu Bomanorum coria, tunicas, Dumentumque snppeditavit, maximo8 eXercitus vestivit, aluit, armavit φὶ. Habebant denique Romani, quamvis non semper totam Campaniam, te tamen humanae voluptatis , quae tamen et hoc bello, amissis ceteris vectigalibus, maximos exercitus Rom. aluit εὶ, urbem saltem Capuam, quae opportunissimam se praebuit Romanis et ad bellum instruendum et ad exercitus ornanis dos et lectis et sedibus suis recipiendos φ .3ὶ Denique, quanquam undique malis circumstantibus, de imperio sibi certandum videntes, et ipsi Romani, sago,

moeroris veste sumto numero parem sociorum exercitui emisere exercitum, tam ex urbanis copiis, quam ex

auxiliis Latini nominis exterarumque gentium ' . Et Romanis quidem copiis praeerant: Mettia Iuliua Caesar φὶ et P. Rutilius Lupus, consules. Ambobus enim tam gravis

belli et in ipsa Italia grassantis imperium decretum est et

laturos minitarentur, nisi a Romanis defeetio seret, adveraua mala animum obdurantes, responderunt, Lelle ab Re alios creatum iri,

servata Romania fide. Excerpti Vatie. Diod. 37 - 40. g. 9 . Capta

tamen urba a sociis, eadem eo tantia in adversis se gessit in Romanos obsidentes vid. quae de hac obsidione refert Valer. Max. S. 4. 7ὶ.Iὶ Plin. 33. IT. - 2ὶ Cieero In Verrem 4. 48. 3 Cieero in Verrem 2. 2. - 4ὶ Pilla. 3. s. 5ὶ Cieero de Ieg. agrar. 2. 29.6ὶ Cieero de leg. agrar. 2. 33. . - τὶ Liv. 72.8 Llv. 72. Appian. l. l. l. 39. Cs Memnon ap. Phot. Cod. 224. p. 727. Diodor. Exeerpt. Vat. 37 - 40. g. 7. 9 Sextus Iulius Caeaae salso Appiano nominatur. Vide Schweigh. ad App. T. 3. R. 69β. Diuitigio by Coo e

64쪽

alii tanquam in domestico et urbi proximo periculo moenia et portas praesidiis tenebant. Quum autem varium fore bellum et multiplex appareret, legati Consulibus additi sunt viri ejus temporis spectatissimi, non litteris ad rei mili laris scientiam, sed rebus gestis ac victoriis eruditi, Ruillior Cn. Pompeisa, Magni pater, Q. Caepio, C. Perperna, C. Maritia, Vtilaritia mastita: Iulio Caesarie P. Lentulus, ipsius Caesaris Daler uterinus ut videtur , T. Didius, Licinius Crasatia, Cornelius Stilla anno aut e praetura iunctus ), M. Marcellus. Subinde tamen his ipsis ducibus alii quoque

q. I. Sic omnibus undique paratis, bellum inceptum, in quo utrimque cum multa sortiter gesta, tum magnae aeceptae clades sunt, modo huc modo illuc victoria inclinante, neutrisque stabilem atque firmam se praebente. Initio tamen sociorum res superior fuit. q. 2. Senatus inscius seditionem per totam Italiam manasse, Senal cons. iubet Cn. Pompejum praetorem, Virum et serocem animo et praepotentem - , bellum gerere cum Picentibus et oppidum, quod quasi lax belli fuerat, opprimere. Hic vero Asculum, urbem cum natura munitissimam, tum muro cinctam et montibus, qui conscendi a nullo possunt exercitu 3, aggressus, et incaute muros subiens, subita Asculanorum qui ut securos Romanos s I Vellei. 2. 15 2ὶ Appian. l. l. I. 40. Cieero pro Fonteio IS. Maximis etiam laudibus effertur Q. Seaevola a Cicerone Phil. 8. I0ὶ dieenter

Ego Q. Scaevolam augurem memoria teneo, bello Marsieo, cum esset summa geneetute et perdita valetudine, quotidie, simulatque lueeret, lieisse omnibus eonveniendi sui potestatem, neque eum

quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et debilis primus v niebat in Curiam. Valer. nix. 9. Id. - 4ὶ Strabo l. s. p. 241. Diqitigod by Corale

65쪽

cerent, paucos seues aegros in muris ostenderant) eruptione

q. 3. Ad arma convolantibus deinde omnibus Apennini populis, missus esse Videtur consul Caesar ut per re- εgiones montanas penetraret rebellantesque deleret, sed apud Aeserniam victus in fugam conjectus est a Vettio Catone, Marsorum duce, qui caesis duobus millibus, adversus Aeserniam, coloniam romanam, duxit, quae tum in side Rom. populi perstabat. Aesernini autem, deliberatione habita, servos, dum fame premerentur, urbe ejecerunt. Nihil enim non cogebat propria necessitas, nempe ut alieno exitio salutem suam quaererent. Servi autem dira atque immani calamitate pressi, translatis sedibus, dominorum crudelitatem clementia hostium emendaverunt δ). L. etiam Seipio et L. Acilius, qui eam civitatem ordinaverant, Servorum habitu inde elapsi sunt. Tandem et Aesernini duis pluei lassa valloque circumdati, fameque ita pressi ut etiam eanibus ceterisque ejusmodi bestiis vescerentur, se dedidere

limam et scopulo insitam sublimi obsidendam processit '). - Εοdem tempore Marius Egnatius, Campaniam aggressus, Venafrum per proditionem cepit et duas ibi Romanas cohortes concidit '). I Oros. 5. I 8. Frontin. 3. IT. 8. - 2 Oros. 5. 18.3 Exee t. Vatic. Diodor. I. 37 - 40. g. S. 4ὶ Sisenna ap. Nonium in voee adesum. Diod. Exee t. Vat. l. 37 - 40. g. 8. Liv. 72. Appian. l. l. I. 4 I. Maximae per hoe bellum inopiae testis est Diod. Εxeerpti VaL 37 - 40. g. 10: Romani eum Italieis de frugum collectione digladiabantur, et nune

adgrediendo, nune resistendo a mutuis caedibus non cessabant. Nimirum manu tenentes demessas spicas cruentam pugnam pro necessario victu gerebant, nemoque exspectabat ducis adhortationem, verum ipsa natura, dum egestatis angustias menti obii et audaciam exaeerbaL Unusquisque dum penuria ae mori metuit. serro potius vitam amittere alacriter tolerabat.

66쪽

q. 4. Tum demum credo Romanos consilia sociorum perspexisse, qui totam Italiam in duas partes diviserant easque provincias Consulibus designarant, ita ut Q. Pom-

medio regionem a Cercolis, guae v tantur, υεque ad mare Adriaticum quippe qui tractua ad ortum et semem rionem vergant, cum sex ducibus quorum nominantur P. Presen-ιejus, Vettius Cato, Heriua vel merius Asinius, Marrueinorum dux et, quod reliquum esset Baliae ad meridiem Uerma es occadum δὶ, C. Papio vel C. Aponio misso

adjunctis totidem copiarum praesectis quorum nominantur Marius Egnatius, qui idem suisse videtur ac Trebatius in, Tu. LUrenius f Afranius J, M. Lamponius Lucanus, C. Pontiliua vel Ventiditia, C. Iudacilius , tribuerent. Igitur et ipsi Romani alterum ConsuIem nti ilium Pompaedio in I Sie Diodori Ioeum l. 37. Eel. I. p. 538 - 54l emendandum esse credo. Pompaedium enim consulem in regionibns montania agentem videmus, C. Papium vero Motulum eum Samnitibus et Lueanis in Lucania et Campania. Credo igitur Pompaedio regiones ad ortum versus ab Apennino usque ad Samnitum terram evenisse, C. Papio vero Samnium. Apuliam et Lucaniam et ambo

studuisse ut ille, Alba eapta, in Latium proruperet quod effecit per Catonem praetorem , et hie Campaniam Oeeuparet. Emisit vero C. Papius Marium Egnatium praetorem in Campaniam superiorem, ipse ex Samnio et Apulia Campaniam inferiorem invasit. Sie undique Romani premebantur et si Etrusei et Umbri foetis se adiunxissent, omnino cincti fuissent. Ex his apparebit, Cereolas non, ut vult Ab. Ortelius, eirea Galliam togatam, quippe quae regiones nihil ad hoe bellum pertineant. sed in Frentanorum Appulorumque potius finibus esse quaerendas.

2 Memoratur etiam dux Marsorum Agamemnon Oros. 5.18 vel Agennon Diod. l. 37. de viri. et viti p. 612 sq. , Cilix, ar-ehipirata, qui ob maleficia comprehensus atque in eustodiam in urbe Aaeulo traditus a Romanis, a Picentibus liberatus, In gratiam aceepti beneficii strenue pro partibus militabati De varietate, quae est apud auctores in duenm nominibus reserendia, adeas Freinshem. ad Flor. 3. 18, qui nominat etiam alioa foetorum duees, ut Guttam Capuanum, Duellium etc., qui nulla re memorabili de iis relata, passim apud scriptores occurrunt.

67쪽

Marsis agenti opposuere, alteri Caesari negotium dant. ut puleherrimum illud landum, caput poeuniae, pacis ornamentum, subsidium belli, sundamentum vectigalium, horreum legionum, sol alium annonae, Campaniam, ab hostibus arceret et in Samnium et Lucaniam penetraret. q. 5. P. Vero Prosentejus Perpennam cum decem millibus sibi occurrentem apud Fucinum lacum ut videtur fugavit, caesisque ad IV millia, reliquorum armis majori ex parte potitus est. Quamobrem Rutilius consul, ademto Perpennae imperio, reliquias ejus exercitus C. Mario attribuit 3. q. s. Ex altera parte M. Lamponius Licinium Crassum adgressus, qui a Caesare consule in Lucaniam missus fuerat, omniaque caedibus, serro et igni vastabat, in singulari certamine, ad quod, eXistimans oportere non multitudinem pro ducibus, sed pro multitudine duces dimicare, cum eo procurrerat, sematum prostravit, castris, quae prope virgultas silvasque posita erant, incensis, ipso Licinio Crasso cum exercitus parte igne consumto. Oclingenti milites eκ Romano exercitu periere, reliqui in Grumentum oppidum compulsi sunt . - Tum C. Papius Molutus consul cum Samnitibus et Lucanis in Campaniae planitiem descendi ubi Iulius Caesar consul agebat. IIoc sugato caesoque eXeriseitu, Nolam coloniam per proditionem occupat, Romanorum duobus millibus, qui ibi in praesidio erant, per caduceat rem ad se transeundi potestate oblata. Duces, qui deditio. nem abnuerant, cum L. Posthumio praetore comprehensos, victor inedia necavit φ . Idem Papius etiam Stabias repit et Liternum Salernumque, Romanam coloniam, eapti. vosque ex his oppidis sactos una cum servis militum gao-Iὶ App. I. I. I. 4 I. 2ὶ Diodori taee t. Vat. 37 - 40. g. 10. Flor. 3. 18. App.

l. I. I. 4 I. Frontin. 4. 7. 4 I; 2. 4. 16. Urbs Grumentum postea a sociis captum est; vide insigne duorum servorum ad gervandam heram commentum apud Seneram de benefie. 3. 23.

3 Liv. 73. App. l. l. I. 42. Oros. 5. I8.4ὶ Vid. Sehweigh. ad App. III. p. 698.

68쪽

rum numero adscripsit. Hinc Postquam et omnem circum

Nuceriam pervastavit agrum, finitima oppida compluresque

populi I Pompeiani et Picentini nominantur I, similis calamitatis metu ad eum desciverunt et petenti auxilium miserunt decem peditum millia, equites mille, quibus auetus Acerras obsedit. Tum Consul Caesar, contractis undique copiis, adsumtisque Gallorum peditum decem millibus et Mauretanis Numidisque equitibus peditibusque castra cum

eo prope Acerras contulit. Papius vero OXyntam, Iugurthae filium, o Venusina, in qua tum adservabatur, custodia eductum ornatumque purpura ostentabat ejus popularibus sub Caesare militantibus. Cumque crebra eorum ut ad proprium regem fierent transfugia, consul ceteros, ut suspectos, remisit in Africam. Post haec cum Papius temere ausus esset oppugnare castra consulis, jamque partem valli convelleret, Caesar, emisso per aVersam portam equitatu, circiter sex millia hostium interfecit exercitumque post eam vietoriam ab Acerris abduxit. Cum ob hoe lactum ab exercitu imperator appellatus esset Caesar, Romamque nuntios de victoria misisset, senatus sagum, hae quamvis dubia spe, arridente, deposuit, atque antiquum de-

Apulia, cum omnibus sere locis sociorum rem superiorem viderent, Canusini una eum Venusinis mullaeque aliae civitates defecerunt. Nonnullas vero abnuentes imperata sacere vi socii eXpugnarunt, deprehensosque in his Roma.uos nobiliores necarunt, plebejos vero et servos militibus suis immascuerunt . q. T. Nec minus prospere ex altera parte bellum gesserunt socii; repulerant enim Cn. Pompejum ex Piceno penetraverantque in Sabinorum terram Umbriamque et omnia caedibus, serro et igni vastantes, acerrime pugnabant cir

Ocriculum, Carseolos, Reate φ . Vettius vero Cato, Alba I Diodor. L 37. Eel. I. p. 538 - MI. Appian. l. l. I. 39 ubi

dieit hos aerius arma corripuisae.

69쪽

ut videtur, non capta, ad alteram Fucini laci partem conversus, usque ad Lirim fluvium jam progressus erat. Hietamen Rutilius consul cum Iegalo C. Mario se illi oppo-

habentes. Hi copiis nimirum praevalentes Perpennae exemeitu C. Mario tradito , duos non longe inter se distantes pontes super Fibrenum constr erant ad trajiciendas copias, adversus quos propius pontem Marii, castra metatus erat Vettius Cato. Rutilius vero assidue submoneulem Marium moram bello utilem fore et paulisper in castris exemeeri militem oportere tironem, dolo id eum agere ratus contempsit, seseque in insidias Marsorum et universum agmen exercitus sui incautus injecit 3. Nam Vettius Cato, dispositis noctu circa Rutilii pontem in valle quadam insidiis, primo mane trajicere eum passus est, sed mox indoaggressus, interfecit multos in sicco, mullos in fluvium egit praeeipites. Multi nobiles intersecti et octo millia Romanorum militum caesa sunt. Et ipse Rutilius in ea pugna sauciatus capite, paullo post ex Vulnere mortuus est. Arma et corpora interseclorum in conspectum Marii legati, qui ad alterum pontem haerebat. suvius pertulit atque in testimonium eladis evexit. II ic itaque, raptis continuo copiis, propulsis qui sese opponebant, trajecit sumen, victores insperatus oppressit, octo millia eorum interfecit castraque a paucis custodita expugnavit. Quo factum est, ut Cato

I Sie conjieio, nam Telanii fluminis quem hie intelligi vult

Fretnahem. Supplem. Liv. 73. 293, per Marsos siuentis, apud Reatinos Velino fluvio se coniungentis, hie loeus non est, eum APP. l. I. I. 43 aperte dieat prope Lirim hane pugnam pugnatam suisεe. 2ὶ C. Marius. eum Rutilium Lnpum, quamvis Propinquum

suum suspectum haberet. ejusque invideret gloriae, simul sperana se quasi solum bello finiendo idonenm, septimus tonsul ereatum iri, bellum trahere eundem iussit, Romanis enim annonam haud defuturam, hostes vero, quorum in finibus bellum gereretur, resistendi amplius non habituros saeuitatem. Dio Cass. l. III.

3ὶ uaee pugna pugnata est III idua annias festo Matutae

70쪽

pernoctarit eo loco ubi vicerat, sed penuria commeatus

sul cruentus in urbem referretur, miserabili lanere mediam etiam urbem perviam fecit et aliorum nobilium non paucorum cadaveribus in urbem ad sepulturam delatis, tristis visa est populo ea pompa consulis totque aliorum defunctorum, et complurium dierum luctus excitatus est. Quapropter laclum est Senatuscons. , ut posthac defunctorum in bello corpora ibi humarentur, ubicunque cecidissent, ne ob eOrum conspectum reliqui deterrerentur a militia. Illud decretum moX hostes ubi cognoverant, Imitati sunt φ . In reliquum anni nemo suffectus est Rutilio. quod Caesari non vacabat in urbem reverti ad comitia. Exercitum ejus senatus commisit C. Mario φ . Hae victoria elati Romani per montana penetrasse Videntur, Aesernia rursus capta, landente etiam Pelignos Servio Sulpicio Galba. Sed omnia in pejus mutata Caepionis

tomeritate, qui cum obsessus prospere in hostes erupisset, aequato ob hunc successum cum C. Mario imperio, indoiemerarius factus a Vestinis et Marsis deductus est in insidias et laso exercitu cecidit 3. Νam Q. Pompaedius, dux hostium, ad eum transfugere se simulans, adduxit prosiliis obsidibus duos servos pueros, more ingenuorum Praetextalos et quo magis iidem impetraret, massas quoque plumbi attulit auro et argento obductas: simulque hortatus est, ut se duce confestim adgrederetur hostilem exercitum, qui nullo regeretur imperio. Et Caepio deceptus sequebatur hominem; ut vero ad locum ventum est insidiis praeparatum, Pompaedius in tumulum quondam procurrit, quasi circumspecturus, ubinam hostes essent et ibi signum dat suis. Reliquum victi exerciliis Senatus ad Marii copias ad

I App. l. l. I. 43. Oros. I. l. Eutrop. 5. 3. Liv. 73.2 Florus 3. 18. salso haee de Iulio Caesare reseri. 3ὶ App. l. l. - 4ὶ App. l. I. I. M. 5 Liv. 73. Oros. L l. Flor. l. l. Eutrop. l. l.

6ὶ App. l. l. I. 44.

SEARCH

MENU NAVIGATION