장음표시 사용
21쪽
α De Gesis P.Iasiphi a M. D. contra Cathelaunos proficiscenti, cum septuaginta balistarijs,quos suo aluit sumptu, constantem adeo famulatum, & in pugnando strenuum ardorem exhibuit; ut Rex nobilem eius Familiam exornauerit amplissimis Privilegijs: indulsitque illi, ut exprimeret in Stemmate Gentilitio Cane, nummatiam thecam ore ferentem: quod
calasanctijs hodid insigne est ; uti narrat
Bettiardinus Gomesius in lib. de vita , ct rebus gesis Iacobi Primi, Regis Aragonia Quarti,sL8o. et Bertrandi Nepos, D. Petrus Cala- sanctius fuit: qui in matrimonium ducta D.Maria Castonia,aeque clari generis foemina, quatuor suscepit ex ea filias, filios tres: quorum natu minimus de quo scri-himus in praesentia Iosephus est appellatus ; qui longe quidem illustrior, quam caeteri fiatres, ac sorores omnes, euasit. Is undecima die mensis Deccmbris, inter Conceptae Virginis Deiparae octaua , anno post Christum natu is 3 6. Paulo Quaristo Romano Sanctissimoque Pontifice , in lucem editus , omnium virtutum in pria
22쪽
Scholarum Piarum Institutoris. 3ma plane aetate specimen dedit. Tantoque puerulus amore exarsit in Deum , ut capitalem eius hostem , & omnis criminis inuentorem, audiens fuisse Diabolum ., quem ferro occidi posse putabat, ad singulare illum certamen mirifice prouoc uerit; omni conatu virium adoriri,suaque manu conficere, &vbi posset interimeret
flagrantissime gestiens. , a Itaque passim pueros,& sodales, ad amandum percoludumque Diuinum Nu- meo, di odio habendum insectandumque
malum Daemonem,uehementer adhortabatur . Cultroque haud semel arrepto, in campum egressus, Diabolum perquire-hat. Aderatque illi comes Iosephus schies ; qui Abbas deinde Perpinianensi
id Romae alijs, nec sine admiratione, referre solitus fuit: annoque I 649. vita decessit. Qiun narrat, qui eius acta perscripsit, quod cum tandem in ggro Cacodaemonem aspexisset, procera in arbore considentem ; in eum puer animorum plenu
eo impetu serri coepit, ut arborem in illam ascenderit. Sed qui timidos , & ignava
23쪽
exterret, illorumque animi praesentiam horret, qui Deum colunt; se se malus Daemon illico occuluit: effractoque praegrandis arboris ramo, Iosephum vehementi adeo impulsione deiecit, ac terrae allisit;vt fortasse B.Virginis beneficium fuerit, cui se se ille studiose dicauerit, quod tenella eius membra minime laederentur. Grandiculus natu, literis animum Eppulit. Sed ita perstudiosus orandi Numinis erat, ut antequam ludimagistri lectionem audiret, vel eidem repeteret, humi senua figeret,a Deo opem exoraturus. Quod cum sodales intuerentur; pro more Iosephum, ut irriderent, Sanctilium, fausto quidem omine, appellitabant. Is quovere ille, ea in aetate,moribus fuit, ut inter Omnes maximopere eius virtus, & pietas emicaret o Nec unum aliquod verbum inhonestum audire poterat,quin illico pudore suffusus, os sibi utraque manu plane contegeret, non sine admiratione circumstantium; indicans, quam Dei timore, P dicitiaeque studio teneretur.
24쪽
Scholarum Harum Institutorta. sticen, & Rhetoricam didicit. Et cum parentum stimulis adigi minime potuisset,ut profano spiritu ductus, ad maiorum suorum gloriam promouendam, aut instaurodam, armorum studio eniteretur; clama
sua domo discessit,ut grauioribus disciplinis,& institutioni praesertim vitae spiritu
6 In celeberrimis itaque Academ ijs, Philosophiae primum Ilerdae, mox Perpbniani,& Valentiar,utrique Iuri, ac demum Compluti Sacrς Theologiae operam egregiam dedit. Nec tamen ob curam liter rum,uirtutum unquam, praesertim orati nis, tuendaeque virginitatis propositum , aut Sacramentorum frequentiam intermisit; vel in Dei Deiparaeque amore qui quam intepuit. Tantaque eruditione, integritatis opinione, & authoritate, inter sodales es Aorescebat, ut omni u Princeps, communi consensu plausuq; delectus fuerit . Quod ipse munus, non sine magno honore collatum, tam mirifice praestitit, ut
Matthaeus Garsias, qui eius condiscipulus suit, in haec verba iure iurarit: Calasan-
25쪽
ctium, omnium Principem renunctatum fuisse, quod & doctrina praestaret, di in omnium propcAragonensium oculis essetitantaque dexteritate, & suauitate sermonis excelluisse, ut plurimum in scholarium dissidentium animis ad concordiam reuocandis, extinguendis odijs,& in pace constabilienda valeret . Et addit, id se is pluries in seipso, qui sane vivacior, ac feruidior ingenio, persaepe rixabatur, adeo e pertum esse, ut suum Angelum Calasan-bium appellaret. Nec sane paucos iuvit monitis,& doctrinis. Eadenque oris hilaritate, & admirabili industria. e'vitiorum coeno permultos ad semita pietatis eduxit. Cum ergo utriusque iuris, & sacrae Theologiae laurea de more donatus, Doctoribus, seu Magistris adscriptus esset: D.Ioannes Gaspar de Figuera, Balbastre, sis Episcopus, cuius olim insignes, sapietitissimique discipuli, in Salmaticensi Academia, Bannes,&Medina fuere,eum apud se habere studuit: cuius in contubernio, de
aula, Iolathus ab omnibus in honore habitus, plurimum emicabat.
26쪽
Scholarum Harum Institutoris. γ8 Deinde nobilis cuiusda Matronae do- mu migrauit; ut illi a secretis esset. Vbi li- beraliter ac splendide acceptus, & conti-λ nuo muneribus auctus, atque ab omnibus habitus in honore , amplis aedibus, re sa- miliari, & cunctis vitae commodis abundabat . Sed Daemon, quem ad certamenis a prima pueritia prouocauerat, cum comtechnari, & insidias illi moliri, ac tendere non desisteret; Matronam illam adeo incendit; ut eius indole, modestia,& liberali specie capta, vaesanique amoris imp tiens, accersitum Iosephum, omnia aliae cogitatem, & qui virginitatem suam Deo atque Dei parae fere quotidie commendabat, secretum in cubiculu duxerit; ut clam remotis arbitris,turpiter insignem eius p dicitiam expugnaret. Sed strenuus Dei pugil scortum elusit. Nam virtute solertiaque praesentissima praeditus,ne dum do-
, mo illa, sed & Vrbe illico excedens , i Patriam postliminio redijt; spretis nimirum lucris, donis, ac commodis, ut animi integritatem, puritatemque, in tuto repol neret. Qeod ipsemet capularis senex, ali-
27쪽
quot ex suis secreto narrauit, vehementer eos adhortatus,vi a cuiusuis labis,& noxς semper occasione, sine cunctatione,proria perentur.
9 Hic cum de more corporis asilict tionibus pietatisque se se passim operibus
exerceret; ut pauperum inopiae consuler posset; Montem erexit, quem frument
rium appellabant:eo quod unicuique egeno quotannis aliquid annonae subministraret; sancti illius Ioseph venditi,ac deportati in Aegyptum , ne dum castimoniam, sed de prudentiam, ac plane prouidentiam imitatus. Eos vero, quos pano alere solitus erat, etiam fidei rudimentis, ac pijs subinde monitis feruentius instru bat . Utque puellarum periclitantium pudori prospiceret; Societatem instituit fundauitque,ut aliquot quotannis dotes exolueret,ac plures nuptui traderentur. Quam a Rectore iussit administrari, de ab Urgellensi quoque anno Vicario recognosci.
Sed tamen oneri, in tanta laborum contentione, dc corporis maceratione, planεlaccubuit,contraxitque grauissimam fgrit
28쪽
Scholarum Haram Inclituuris. 9tudinem: ex qua cum Deo pollicitus esset, se se sacris initiandum; post voti nuncupationem, conualuit.
Io Itaque anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo quinto,dieq; Dominica decimas eptima mensis Aprilis,
decem & nouem annos natus, a Ioanne
Dyma Κoauis, Episeopo Vrgellenii, Clericali olim militiae adscriptus;a Petro Fr go Oscensi Antistite, decimaseptima dira mensis Decembris anni millesimi quingetesimi octogesimi secundi, quatuor Min res Ordines, & postridie Subdiaconatum suscepit. Insequenti vero anno, nona die mensis Aprilis, a Gaspare Ioanne de la Figuera, Episcopo Iavensi, sacris Euange licis, dieque decimaseptima mensis D cembris, ab Ambrosio de Moncada Episcopo Vrgellensi, est Sacerdotio initiatus. In quo quidem gradu exemplar sere Omnium virtutum euasit; adeoque eius virtus
omnium oculis elucebot, ut eum sibi Iler- densis Antistes Theologum, Consessariu , Secretarium, & publicum Examinatorem
adsciueut . Quia a Rege Catholico Epi-
29쪽
r o De cisis P.Iosephi a M. D. scopus in Montem Serratum missus, ut sibi delatam visitationem obiret; onus praesertim illud in Iosephi iudicio prudentiaque reposuit: qui cum omnia sedulus inspexisset, sua praesertim eruditione,dext ritate, ac prudentia, graues aliquot controuersias, & dissidia sustulit, e Castellanis, & Cathelaunis; quae haud parum molestiae sacro illi Cenobio pariebant.Seae vero mensibus elapsis, Antistite vita fui eis, Calasanctius iterum in Patriam re- dijt: ubi effoeto senio parenti, extrema in 'gritudine, quae illii vitam ademit, mirifice solamen, & opem contulit. ii Deinde ab Urgellae Antistite ani-
marum curae praefectus, multisque exagitatus precibus, ut annueret; onus tandem
illud suscepit.Cumque per Pyrenaeos Mintes demandatae sibi Dioecesis inspectione
obiret,& iugiter morum emendationi, ubitorumque extirpationi totus incumberet; sagitiosi aliquot, quos ipse correxerat, ultionis causa in eum conspirabant: sed ab eius virtute diuinitus emolliti, humilli.
me omnes ab eo veniam exorarunt.
30쪽
Scholarum piarum Institutoris. II- ia Cum se se tamen fortassis inde proripere voluisset; Ilerdae Episcopus,qui eius diu famam audiuerat;Iosephum cunctarum Vrbium & Oppidorum illorum Iudicem in cunctis ciuilibus capitalibusq; causis instituit. Nec labori pepercit: sed
spretis intercessoribus, muneribusque reiectis, cunctis animi neruis nauabat operam, ut latis iure sententijs, abusus euellerentur, ac vitia & flagitia ab omnibus exularent. Quae vero interim eius demissio animi, & charitas esset, ex eo intelligere possumus , quod cuidam rustico accidit, cum ipse illic iter haberet. Onustus huic asellus coenosum in lacum decidit: &cum extrahere illum senex inde non posset; Iosephus famulo annuit, ut misero illiopem a rret. Cumque ambo , nec iunctis viribus eripiendo asello ex luto stillicerent; Iosephus equo desiliens, talarem tunicam exuit: miroque robore, quo praeditus erat, cum ocreis in lacunam ingres.sus , ita humeros corpore deflexo supposuit', ut non sine omnium admiration ,