De vitae gestis venerabili Dei servi P. Iosephi a Matre Dei aragonensis, Mariani ordinis clericorum regularium pauperum Matris Dei scholarum piarum institutoris, commentariolus. Auctore D. Francisco Maria Maggio cler. regul. panormitano

발행: 1680년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

2E De Isis Pastsephi a M. D. inuolutum caligine cospexerunt. Effracto igitur crure, acutisque doloribus toto pene corpore affectus, ac viis expes, lecto decubuit. Tunc illum venerandus Sacerdos Gaspar Dragonetius, Canonicus L ontinensis inuisit; qui moribus grauis , ac Latinae linguae bene peritus , iuuenes aliquot contubernales instituebat. Tantaq; erat eius virtus & eruditio, ut narret Petrus a Valle in epistolis suis, aliquando ipsum sanctum Ignatium, eius Opera, i suae Societatis initijs usum esse . Hunc venientem ad se Iosephus ea verborum essicacitate permovit, & ad Scholarum Rarum institutui' amplectendum incendit,vr illico manus dederit: dimitaque contubernio , quod curabat, se se breui ad scholarum domicilium transtulit, &.rem omnem familiarem secum adduxit. Ex cuius tam insignis Sacerdotis accessu, tanta fuit Iosepho istitia, ut consolidato iam crure, breui temporis spatio conualuerit . Perstititque Dragonetius in ea scholarum cura tetm feruide & diligenter, ut cum

nunquam ministerium illud, quod iniit

42쪽

Scholarum Marum Insitutoris. 23

semel, intermisisset; demum in eadema Congregatione , centum & viginti qui

que annos natus, cum magna virtutur

laude , vitam finierit. a 'Anno i6oo. Iosephus aedes com duxit Octaviani Vestri de Comitibus Cu-uei ; qui Clementi Paps, eius nominis Octauo, a Literis Pontificijs erat. Vbi dein Clerici Regulares aedium S. Andreae a Valle ianuam & pcrystilium extruxe runt. Hic Iosephus, relicto Cardinalis Palatio , una cum alijs domicilium fixit. Eaque cum laude , & comprobationO omnium Scholarum Piarum institutio estiorescebat, ut Praesul ille , quem dixi , peropportune Pontifici omnia dein narrauerit . Tum noui huius sodalitii

fama laetatus maximopere Clemens, ad se Cala sanctium euocauit : eique henigne prolixeque loquutus, se se dixit

olim animum induxisse, ut ad puerorum instructionem schole eiusmodi excitarentur . Sed quod grauissimarum rerum , in quit , nos mole obruti non potuimus,Op

43쪽

pido gaudemus & gratulamur, per vos a Diuino Numine electos , id operis hac egregie tempestate praestitum e sis. Iussit que ut P. Iosepho quotannis aliquot centena aurea soluerentur.

a s Cum Romanus Pontifex Clemes, ut pollicitus fuerat, scholas ipse visitar non posset: Sylvio Antoniano , & Caesa ri Baronio S. R. E. Cardinalibus , 'id muneris sedulo demandauit. Qui exacte omnia , ut parerent, suis ipsi oculis inspexere. Et cum summa prudentia & Zelo praediti essent; scholarum exercitationes & ordinem , ac Iosephi virtutem , mirifice con probarunt . Cum vero . in Cardinalium Congregatione iussu Pontificis actum esset, quid pro scholarum progressu in posterum decerni deberet; Conscriptis Patribus visu fuit, ut coepta omnia eode illi ritu continuarent ; sodalitatisque institutuvi in patrocinium Apostolicae Sed is admitteretur ; cui tamen Iosephus, Praefecti munere ac nomine , suprema auctoritate , pr esset. Nec Pontificis Vicarius grauate illis indulsit, vili eligiosorum ho

44쪽

Scholarum Piarem Institutoris. 2 sminum mendicatium more, stipem ostia tim cogere possent. Quamobrem , tanta Patrum & Pontificis commendatione , ,

scholis adauctis, cum amplioribus aedibus,excipiendis , docendisq; per comode pueris opus esset ; Iosephus ampliorem in domum, contra S. Pantaleonis Ecelestia suis cum sodalibus immigrauit.:6 Sed ecce tibi Regionum Ludi magistri, tot populorum & omnium acclamationibus exciti, Rectorumque Sapientiae patrocinio fulti, contra Iosephum, , Magistratum,& ipsos Conscriptos Patres,

datis libellis supplicibus , instantissime

concitarunt; ut Scholarum Piarum institutionem succiderent, antequam firmius adoleret: ac multa procaciter in Iosephum, veluti nouarum rerum architectu,

di a se ipsis lucrum amolientem , effutie bant. Verum sanctissima Dei Mater , Scholarum Piarum Patrona, quae Iosephoipsit eam institutionem coelitus inspiraue rat, praesidio illi fuit; permovitque ali quot S R. E. Cardinales; qui, data opera,

ad Pias Scholas, vel animi causa, vel fortassis

ac c

45쪽

2 6 De Gestis P.Iosephi a M. D. lassis etiam a Pontifice iussi, ut omnia diligenter inspicerent ac perpenderent, accessere : & Magistrorum institutionem ac modum,Scholarumque ordinem, & puerorum disciplinam ac multitudinem admirati, qui Christianae Fidei rudimentata, grammaticen , & egregie arithmeticam addiscebant; cum nihil non summopere commendandum vidissent ; Iosephum sumis laudibus extulere . Tantique eum Pontifex facere visus est , ut multas illi nummorum summas solitus fuerit elargiri, in pauperes ac inopes erogadas.Quod praesertim in actis, non unius viri grauis,& probi, testimonio constat, Eam vero tempestatem etiam in Iosephum ciuero aliquot ex sodalibus, qui coeptam vitae

rationem asperitatemque ferre non poterant; & aliquot etiam ex scholaribus,quos Pater vel admittere noluit, vel ob improbos ipsorum mores eiecerat.

27 Obist Clemens supremum diem:& Alexander Mediceus in Pontificem est electus, Leo XI. appellatus: qui ut olim fuerat Doctrinae Christianae Patronus, &

46쪽

Scholarum Piarum Institutoris. 2 7 Iosephum illius sodalitatis Praefectum optime nouerat, sic unice diligebat .,Iam-

que ad Pontificis edum oscula, cum ille

se prςpararet, Beatae Virginis egigiem ei dono dare decreuerat. Sed breui lethali morbo vexatus Leo pientissime animam

exhalavit.

cessit: cui Iosephus ad pedum oscula admissis, Lauretanar B Mariae Virginis Im ginem tulit. Benigneque Pontifex Iosephum intuitus, eius sodalitio fauit: iussit que ut Clementis eleemosyna rata esset,&illi perpetuo exhiberetur: quod decretum diu quidem fixum , Vrbano tamen Pontifice eius nominis Octauo refixum fuit . Calumniatores tamen haud deerant, qui Pauli animum instigarent, ut Scholas has Pias e medio tolleret. Quod cum F.Ioanni a Iesu Maria Carmelitae Discalceato, sanctitatis fama cospicuo,Paulus aperuisset; vir ille Dei zelo percitus,Iosephi virtutem institutionemque sic commendauit, ut laetatus summopere illi Pontifex

imposuerit assiduam earundem Scholaru

47쪽

di 8 De Cestis passephi a M.D. inspectionem . Praestitit id studiose Ioannes; ac Christi opportune Vicario denam rauit, unde ille rumor obortus esset: Io- .sephus quibus plane virtutibus emicaret et

Scholarum institutio quanta cum disciplina procederet: quis inde Vrbi fructus, ac Christians Reipublicae exoriretur;&quam id sacris Canonibus, sammonibusq;Concilij Tridentini congruum esset. Quς sane Ioannis Venerabilis Viri mens, & propesio erga Iosephum, in illo prauertim

opere elucet, quod anno i6i3. de cultura pueritae, Cardinati Iustiniano, Scholarum Piarum Patrono inscripsit inter alia his verbis: Hunc iam carpe fructum ex credua tibi pueritia : cui excolenda , ut P. Iosepho Calasanctio, Scholarum Praefecto Viro ob insignem Chistiana vita perfectio , nem , laude dignissimo , gratum facere ante annos atiquot destinaui scriptum hoc quo bona e cationis praecipua capita breuissime complector, oc. 29 Sed quoniam prosecta a Deo opera , tametsi persequentium furore concussa, & undique lacessita . altius radicem

48쪽

Scho tiram Piarum In utoris. a stfigere solent; ita numerus puerorum excreuerat,& Iosephi fama ita logius latiusque manarat, ut Viri Principes,&S.R.E. Cardinales, scholas illas cum laude inte dum inuiserent. Sumptumque large subministrarunt , ut ad S. Pantaleonis Ecelesiam, anno 16ia. ampliores Opportunioresque ardes eidem operi pararentur . Magnum vero P. Dominici a Iesu Carmeliis Discalceati amoris signum , & beneficium fuit, quod cum Abbas Glicerius Ladrianus, vir in Urbe grauis ac celeberrimus , Religiosum inire ordinem exoptaret , & Carmeliticum Discalceatorum . Patru institutu expeteret , illi suaserit illi, ut Scholarum Piarum sodalitatem,caeteris praetermissis, amplecteretur. Quod ill praestitit, & quinque alios secum traxit,

qui sodalitium illud plurimum illustra

runt.

ao Visum tamen fuit Cardinati Ρatrono , & Iosepho Praefecto, qui nunquasuperiorum placitis abnuebat, ut recens haec Congregatio, quoad altius radices

tua progressione fixisset, Congregationi

49쪽

go De Gesis P.Iosephi a M. D. Patrum Clericorum Regularium Lucensium vniretur:quod die i q. Mensis Ianuarij anni Christiani 16iq. Paulus Pontifex imperauit. In quo quidem Diplomate valde laudabile, ac fructuosum, Scholaru

Piarum institutum appellat; expresse ma- dans , eius administrationem ac regimen

penes Generale , ac praedictae Congregationis Clericos esse, qui Magistros ministrosue ponere ac disponere possent. Sed Iosephus, qui institutum illud fundauerat, quoad ipse viveret, scholis perpetuo prς-

sideret. Rector itaque Domus S. Pantaleonis renuntiatus fuit P.Petrus Casanius, vir doctus, magnaque animi integritate

conspicuus ; & Vicerector P. Balthassar Guini sius; qui magno quidem animi ardore scholas administrarunt. 31 Cum vero IosephuS,Vt omnem illis faceret potestatem, se se una cum

Dragonet to Tusculum contulisset ; Pias ibi Scholas aperuit. Sed elapso biennio, a P. Landriano certior factus, quod Patres illi ad proprium institutum intenti , scholarum exercitationem aegre subirent;

50쪽

Scholarum Piarum Institutoris. 3rrem cxposuit, & ut utraque Congregatio scortina procederet, ut persancte inceperat, impetrauit . Mandauitque Pontifex

faciae Congregationi super Episcopis &Regularibus, ut modum discuteret referretque , quo Piae illae Scholae durare ac proficere possent. Et re ad examen addu-δta ac rite discussa, sexta die Mensis Maris iij anni post Virginis partum iot 7. Iose-sepho&socijs id e Paulus indulsit,ut simplicia vota ederent: & ipsorum sodalitatem, Clericorum Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum Congregationc, Paulinam a suo Nomine nuncupauit: quam a

Iosepho, qui condiderat, sub Praefecti titulo , perpetuo regi iuisit . 32 Tunc Iosepho Cardinalis Patronus Religiosum manu sua Habitum in posterum deferendum imposuit, qualem ipse instituti inuentor Dei para inspiranti delegerat. Eundeque Iosephus sere quindecim socijs impertiuit, consolutatae ab Angelo V irginis die quinta, & vigesima Mentis Misriij.Quam Dei Matrem omnes humillime Congregationis Patronamia

SEARCH

MENU NAVIGATION