Aeternitatis prodromus mortis nuntius quem sanis, aegrotis, moribundis, sistit

발행: 1630년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

. CAPUT III. grathus laqui videbatur , interropatus est, quibus cum loqueretur At ille: Angeli, ait,venerunt, animam meam alio ducturi; hos rogavi, liberalius mihi poenitentiae spatium concederent.Ad quem amici: Ρater, riunt, non eges poenitentia. Quibus ille: Nondum, ait, vel initium teci poenitentiae. Hanc viri subis missionem largiter probavit vultus magis ac magis irradians. Exclamat tandem Sis jus hilari voce: Videte,videte; Dominus venit. Atque verba simul revitam finiit. Felix mors quam aeternitatis triumphus excipit. Et licet morientis lectulum non cingant rege S, fatis est tamen regum Regem adesse , in quo moribundi vox ultima quiescat. Bernardus , tanquam si morituro L m. Christum commonstret manu i O tu 'Christiane, inquit, ne de hac infirmi- D. '. a te desiperes , docuit te Christus quid inihά omnibus periculis mortis debeas di--.cere, ad quem confugere, quem invo- 13 care,in quem sperare 1 in Patrem Deum, qui non potest despicere sperantes in se, cum attestatione bonorum operum. Bonorum dico , quia sine meritis aliquid sperare , non spes , sed praesumptio debet dici. Tu itaque talia fac opera, ut ei in hora mortis in veritate dicere pos

sis: In te Domine speravi,non confundar in aeternum. Ergo ultima morientis verba dirigantur ad Deum et in illum preces in illum

X a vota

352쪽

vota , in illum spes ultimae serantur , laillius nomen extrema desinant suspiria. τώ. Dicat moribundus ex imo pectore : Ad 3- te, Domine, faciem meam converto, ad N. - te oculos meos dirigo. s. s. Humana voluntatis ad dissiam Mnfirmatis , summi momenti est, pra-cipue Ab Osta finem. T vdovicus Blosius, quem supra Iau-- ό. Mdavimus , de nostrae voluntatis cum divina consensu , haec pronuntiat his 328. Omnino verbis e Nullum igitur exercitium in extremis utilius esse potest,quam ut quis seipsum ex integro divinae voluntati resignet: humiliter, amorose, pleneque Confidens in immensa Dei misericordia , mhonitate. Fieri enim nequit, quin is qui in hujusmodi vera perfectaque resignatione , cum sancta erga Deum fiducia ex hac luce exir,confestim ad regna ca Iestia evolet. Nam sicut nihil omnino poenae, nihil ignis purgatorii in Deum cadere potest, ita nec in hominem, qui

eo modo per voluntatis conformitatem amoremque Deo unitus est. Hoc animo

justus ille latro moriebatur in cruce ,qui non salutem corporis a Domino postu- Iavit, nec oravit ut a poenis purgatorii servaretur, sed libenter pro peccatis suis proque Dei gloria moriens se totum in divinam resignavit voluntatem, se

totum

353쪽

totum Christo obtulit, ut ille secum aperet, quicquid vellet. Quod si morte imminente , infirmitas naturae moeret, aut trepidat, hujusmodi etiam moestitiadi formido in Deum per resignationem Projicienda, ac certa spes erga eum concipienda est. Mors Christi mortem tuam soletur. Ille praecessit: praecesserunt & innumeri electi ejus: non igitur Pigeat te sequi. S. 68. Moribundus alterum in Golgotha

latronem amuletur.

Domine memento mer, cum veneris in regnum tuum. Felix latro qui in schola Christi, plus in virtute profecist1 tribus horis, quam infelix Iscariotes tribus annis. Verba mihi praeis, & pr candi formulam , qui Christo patronus Seras Sc advocatus in extrema necessitate. Deus f Quae judiciorum tuorum abyssus est i Amici & cornati silent; discipuli deserunt ; Angesi non compa Tent , nec mater filii innocentiam tueri sinitur. Et ubinam illa undecim 8c plura millia, panibus ab hoc crucifixo Domino laturatat quis e tanta multitudia ne vel verbulo mutit pro tanto benefactore t Ergo ad latronem Christi patrocinium devolvitur. Latro contra latronem socium, Christo caussidicus sit, innocentiam inius asserit, impia probra diluit, omnem assulam multitudinem

354쪽

arguit parricidii. Ergone Dei Filius si a

Caussam a latrone perorari non erubuit tantum abest ut hunc oratorem suum erubuerit,iit etiam publice collaudarit.

Nec rhetor iste dominicae caussae defuit: ZM. Et nos quidem juste, inquit, nam dignas K.Σ3. Eltis recipimin;hic vero nihil maligessit. v. I. O quam vere idem de me dicam λ Et ego quidem juste jam morior, nam digna factis recipio: hic vero Deus meus, re Dominus meus nihil gessit , propter

quod morereta, & in tantis tormentis moreretur. Sed 3c illa precandi formula recte iam utor: Domine memento mei,quia venistijam in regnum tuum.Et quia jam es in regno tuo , me in hoc exilio gementem aspiee , re hinc abeunte in regnum tuum admitte. Hoc ego te rogo, Christe I E s v,per flagella, per spinas, per cruce; per tormenta omnia re mortem tuam.

. Ergo, quid jam reliquum est, nisi ut in

ejus sinum conjiciam hanc meam animam; cujus unus ipse labore doloremque considerat. Novit ipse quid anima- . rum saluti conducat, α apud illum est jam ab aeterno decretum, quo tandem

oe mortem,pharmacum.

tum herba seu flos, uti quo- tidiano perimento constat, cum

355쪽

sole se circumagit, abeuntem iuinetur semper , omnibusque horis cum eo veristitur , etiam die nubilo, tantus est arimor floris in hoc fidus. Noctu , velut desiderio solis contrahit sese fosiste. Voluntas humana ita semper divinam intueatur , ut horis omnibus , ad illius

nutum se vertat ac circumagat quaquam versus, quantumcunque nubilus sit dies. Enirmero diem magis nubilum non habet humana vita quam diem mortis. Hoc maxime die moribundus,velut verum heliotropium , ad suum se solem

vertat fixissimis 3c plane immotis Oculis. Id nos Servatoris verba doceant. Ita Pater , quoniam sic fuit placitum Mat . .

ante te. Ad hunc prorsus modum, mi R , moribunde, loquere. In omnibus om-

nino rebus faciendis, & fugiendis , patiendis ac perserendis , exemplo Domini, dic semper i Ita Pater , Ita Pater, Ita mi Pater: et si uno die millies , ter millies id ingeminandum. Atque tunc magis hoc dicendum & repetendum, cum magis premunt adversa ; in omnibus tuam ipsius sanctissimae voluntati subjiciendo. Haec vigilans & dormiens, haec sanus 3c aeger , haec moriens assidue pronuntia , velut si dicas : Tomine, nil possism tibi negare, tu scis. Ego autem in te speravi, Domine: dixi, Deus meus

es tu, in manibus tuis sortes meae. Valetudo mea, morbus meus, prospera M

356쪽

6 P RO DROMI

manu tua Domine. Sicut vis, ita fiat. Domine secundum voluntatem tuam remmere 3c mori, jucundum mihi erit, quia Deus , dc pater meus es tu. Sicut ergo

vis, sicut disponis, ordinas , permittis omnia fieri, ita fiant , ita Pater, ita dc in me fiant,& nihil fiat in me,aut a me, quod voluntati tuae rectissimae, optimae vel minimum adversetur. Ita Pater, ita fiat, dc nunc, dc semper, & in omnem

aeternitatem.

Turi Philippus II. Hispaniarum Rex, ab v β omnigena quidem virtute multo laudatissimus princeps , hac tamen ad Dei 6 I. voluntatem Conformitate jam paene di-Ῥsu. vinus homo evasit,etiam dum inter ho- cessu. mines ageret e nam in fatali morbo, divinae voluntati devotissimus,illa Servatoris verba paene infinities repetiit: Pater , non mea, sed tua voluntas fiat: Cumque e Matthaeo Euangelista,Christi Domini P Ass I o, ad apostema ferro decandum, praelegeretur, jussit rex , ad illa ipsa Domini verbat Pater,non mea, sed tua voluntas fiat, lectorem nonnihil subsistere. Tanti regum iste maximus hoc Heliotropium , tam sanus . . quam aeger ac moribundus aestimavit. Hoc certe Heliotropium morbis ,

. morti, mallis omnibus medetur. Procul

Ha l ab omni exitio, qui voluntate tam i s oti propinquus est Deo.

s sol

357쪽

CAPUT III. Si

mortis , ut scribit Eusebius.

I a I E s v, virtus mea, restiax gerium meu , susceptor meus, de liberator meus, in quem speravi, cui credidi, quem dilexi. Summa dulcedo, turris fortitudinis, de

spes mea a juventute mea. Voca me dux vitae meae,& ego respondebo tibi. Operi manuum tuarum, quod de limo terrae Creator Omnium forinasti, quod ossibus de

nervis compegisti, cui vitam moriens tribuisti , clementiae tuae porrige dexteram. Tempus est, ut pulvis in pulverem revertatur , Aspiritus redeat ad te Salvatorem,

qui huc illum misisti. Aperi ei

Domine januam vitae, nam prome in ligno crucis tanquam latro pependisti, suscipe me misericors Deus , secundum multitudinem miserationum tuarum. nam latro-

358쪽

3rg PRODROMInem ad te currentem in cnice moriens suscepisti. AEgrotus sum, infirmata est in paupertate vita mea, & ideo ad te, Domine, cur romedicum. Sana me, Domine, de sanabor : & quoniam in te confido, non erubescam. In te D mine speravi, non confundar in arternum. At quis ego sum, piissime Deus, ut tam audacter loquar ad te Z peccator sum & in peccatis enutritus ; cadaver putridum, vas foetidum, esca vermium. Parce inihi Domine. Quae enim victoria est, si pugnando mecum, me Viceris, qui minus sum ante te quam stipula ante faciem venti. dimitte Omnia peccata mea, & erige de stercore pauperem. Exurge dc ady uva me Domine, exurge & ne repellas in finem. Intret postu- Iatio inea in conspectu tuo , Domine , & stat manus tua ut salvum me faciat. Ecce hominem, qui discedens ab Hiericho , captus a latronibus & vulneratus,

semivivus relictus sum : Tu pie

359쪽

. CAPUT III. ars

mis in vita mea, & malum coram te feci : a planta pedis usque adverticem capitis non est in me s nitas. Certe nisi in ligno crucis moriens me ad juvisses , digna erat habitare in inferno anima mea.

Ego , pie I E s v, sum pars tanti pretii : pro me fudisti sanguinem tuum pretiosissimum , non Ine repellas a te. Ego sum ovis quae erravi , require eam bone

pastor & appone illam ovili tuo, ut justificeris in sermonibus tuis, nain promisisti mihi, quod quacunque hora peccator ingemuerit, salvus erit. Dolens sum ; iniquitates meas ego cognosco, di delicta mea coram me sunt. Vere non sum dignus vocari filius tuus, quia peccavi in cactum & coram te. Sed auditui meo dabis gaudium & laetitiam. Averte faciem tuam a peccatis meis, dele iniquitates meas secundum magnam misericordiam tuam. Ne probicias me a facie tua , neque secun

360쪽

iecundum peccata mea facias mihi , neque secundum iniquitates meas retribuas mihi, sed ad juvame Deus salutaris meus, & propter honorem nominis tui libera me. Benigne fac in bona voluntate tua , ut inhabitem in domo tua omnibus diebus vitae meae , ut cum habitantibus in ea laudem te in auernum.

II. ORATIO.

A D IESUM CHRISTUM

Mundi Salvatorem.

Ia v Christe , fons misericor diae , ostende mihi paupercula:

Creaturae tuae misericordiam tuam: adhuva me in hac extrema necessItate. Creator & Redemptor meus, I a s v Christe, pone passionem, Crucem & mortem tuam , inter judicium tuum & anima meam. Totum me tibi dedo, non me rejicias , ad te venio, non me repellas. Nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum mise

ricordia & praecipe in pace recipi

SEARCH

MENU NAVIGATION