장음표시 사용
61쪽
compertum est. Fortaste etiam ipsum Iudaeo rum occursum, Regum Syriae nomine, obscure licet, indicatum sibi persuasere , praecipue quum rerum Iudaicarum Gentiles plerumque inscii, eas per ambages Veluti repraesentarent. Ac revera Summum Iudaeorum Pontificem caeterosque ex ordine Levitico Sacerdotes , qui obviam Alexandro processere, Reges quodammodo videri potuisse quivis assentietur, si secum reputaverit in Synedrio, eiusque capite honorem fulsisse regiae dignitati proximum , auctoritatemque haud multo regia inferiorem. Hinc ab usu ctiam Graecorum non abhorruitse scimus, ut ii, penes quos potestas, atque cura sacrorum suprema esset, uti erat apud Iudein rum Pontifices Synedriique Praesides, βασιλεῖς appellarentur . Sic qui inter Archontas Atheniensium locum tenebat ordine secundum, βασιλεὶic vocabatur , licet partes praecipuae eius muneris sacris in rebus procurandis versarentur, ut monitum hoc & aliis exemplis a Ioanne Gotholicdo , Lachemachero sa). Fortasse etiam quae de Syriae Regibus Iustinus enarrat partim ab Alexandro in amicitiam roceptis , partim regno privatis ad ea accomodari
mile Vossus, & Strigesius crediderunt, quae
62쪽
de Iudaeis, & Samaritanis a Iosepho memorantur , quum hi nec privilegiis fuerint ab Alexandro cumulati, nec eorum civitas servata sit; illi e contra in amicitiam, ac foedus fuerint recepti, tum privilegiis atque honoribus cohonestati. Fortalle demum , Sanaballetis, Sumariae Satrapae a Dario constituti, ad Alexandrum desectionem, ut narrat Iosephus, Iustino in cauisa fuit se cur Reges quosdam Syriae obviam ivisse Macedoni dixerit, sibi in animum induxerunt. Sed his, quae coniiciendo protuli , ut illorum Eruditorum sensus divinarem , duo a Iosepho commemorata adversari videntur, & alterum quidem dum refert Parmenionem Iudaeorum occursus spectatorem fuisse , qui tamen , si Iustino credimus , tum aberat cum Syriae Reges Alexandro obviamivere: alterum autem dum item narrat idem
Iosephus Syriae Reges sive Satrapas , ac regulos omnium ossiciorum testes fuisse quae Alexander erga Iudaeos prestitit iam iam ingressurus Hierosolyma . Atqui in eo sibi Iosephus, Iustinusque consentiunt, quod uterque in Alexandri comitatu Syriae Reges fuisse prodiderit. Sed & Iustinum quoque ipsum, sive potius Trogum Pompeium, cuius ille libros in epitomen redegit, rerum Iudaicarum inscium fuisse ex eo patet quod Hebraeos ob scabiem & vitiligi
63쪽
nem ab Aegypto fuisse expulsos scripserit sa).
Quam calumniam ne Tolandus quidem, Spinosa ipso quandoque nequior, in pudentior, a se impetrare potuit ut probaret, cui tamen inde lignanda Iudaeorum origine potius fuit Strabonis commentum, quam earum Scripturarum auctoritas , in quibus gentis suae Historiam Moses contexuit. Sic cnim Strabo μ) Cum mixtae sim originis, fama quae maxime invaluit, perhibet eos , qui nunc Iudaei appellantur , ab Aegutiis fuisse propagatos. Ita ne ii quidem, qui multo candore Historias composuere, a fallis vero commiscendis abstinere potuerunt . Tanta scilicet erat tunc temporis etiam gentis Iudaicae execratio . fastorum eiusdem ignoratio tanta ἔ ac praeterea adeo copiosa fabularum mendaciorumque adversus eam in vulgus editorum seges, ut in haec vel oculatiores impingerent. XXII. Praecipua exceptione, quae ex Scriptorum Alexandri rerum silentio ducebatur , satis, uti reor , extricata , reliquae iam sunt expendendae, atque , ut Ordinate procedamus , quemadmodum iam innuimus , illa cum primis,
quae ex Iaddi Iudaeorum Pontificis, tum Sanaballetis Samariae Satrapae , aetate depromi-
64쪽
INGRESs O HIEROSOLYMA 47tur. Horum sane virorum vel solam mentionem a Iosepho factam, eius narrationem prorsus evertere, ac digito veluti monstrare puram
putamque esse fabulam , Moy lius arbitratur . Chronici Λlexandrini sive Paschalis auctorii ii innixus, in quo Iaddi Pontificis obitus aliquot annis consignatur, antequam Darius Co- domannus regno potiretur. Confirmare hanc animadvetiionem Newtoni calculis nititur Anonymus Gallus sa) , ac posteaquam admonuit optime ab illo extricatam illustratamque fuisse successionem Summorum Pontificum, qui post servitutem Babylonicam sacris Iudaeorum rebus praefuere, cum b) eodem statuit Iaddum aevo Artaxersis Mnemonis floruis Ie ; Simeonem autem Iustum, uti & Iudaei ipsi tradunt, suprema Sacra obiis te quo tempore Graeci Persamum imperium invasere, cum scilicet Oniae parenti suo, Iaddi autem filio , successiliet . Vis addam ego , ne quid dissimulem , testimonium, caeteris adductis gravius , nimirum Nehemiae Scriptoris Libri, qui secundus EF drae dicitur, in quo capite XII. U. 22. Cominmemoratur Iedria sive Iaddus inter caeteros Antiliarum Principes , ct Sacerdotes in regno
Darii Persae . Quae & si Newtoni calculis
65쪽
48 DE ALEXANDRO M. adversentur, gravissimam tamen adversus authenticitatem huius libri dissicultatem pariunt, coguntque nos aut assirmare Nehemiam eius auctorem esse non posse, quod vel cogitare nefas viro Catholico , aut cum ipsius , tum vero etiam Iaddi aetatem si Iosephi narratio
comprobetur, eo usque protrahere , quo vix vel primaevi homines pervenerunt. Nec reVera aliud novae ac temerariae suae opinionis
argumentum habuit Spinosa , litigator acerrimus , & ubique contentiosus , Quam quod ex capite Nehemiae duodecimo erui polle videtur, ut sa) negaret ab Esdra, & Nehemia libros esse scriptos, qui sub eorum nominibus feruntur, ostenderetque longe post instauratum a Iuda Machabaeo Templi cultum a Sadda .caeis suille confictos, forte ea de caussa, ut Iopulo ostenderent Danielis Prophetias adimpletas ese, atque eum hac ratione in religione
eonsirmarent, ne de melioribus ct futura salute in tantis calamitatibus desperarent. Animadvertit nempe citato capite duodecimo cum
nomen Iaddi reperiri qui Iosepho teste obviam prodiit Alexandro Ilierosolyma eunti, tum Darii qui Codomannus cognominatus est ;adeoque esse prorsus incredibile, ut Esdras, aut Ne
66쪽
hemias adeo longaevi fuerint, ut post Cyrum tot inde Persaru in Regibus supervixerint. A qui haec Spinosae argutatio plurimum roboris deperdit si Iosephi narratio deseratur. XXIII. Sed haec tanti non sunt, ut in
tantas nos angustias coniiciant, compellantque Iosephi narrationi valedicere . Implicatam elle Pontificum Hebracorum seriem successonem que cum doctissimis viris non illibenter sateor, neque tamen annuo Newtonum , hoc genus argamenti mirabiliter , ut creditur, ita extricasse, ut eius calculi in re , de qua agimus , sint Iosephi testilicationi praeserendi. AC cum duo quidem sint, quac in Pontificum Hebraeorum Catalogo inquisitione opus habent: alterum quinam , & quot numero fuerint; alterum quo, quantove tempore in magistratu
versati sint; utrumque propter Historicorum vel distensionem vel silentium mire est impcditum . Nam Scriptura, o qua lux aliqua obscurissimae quaestioni poterat exspectari , multos e prioribus, quos solos attigit, praetermis ille videtur; & hos ipsos , quorum meminit, perobscure futile Pontificcs dcclarat . Intervalla porro singulorum , Vel quo tempore vixerint , funditus omisit. Unus subsidio nobis est Iosephus, a quo viri doctissimi Ullcrius , Petavius, Sci-denus,& alii, qui Pontificum Catalogos con-
67쪽
texuerunt, seriem expresserunt, in subsidium etiam aetcitis Eusebio , Nicephoro, Hebraeorum Chronico,& aliis huiusmodi, ex quibus apparet non male ab illo Iaddi Pontificatum, Alexandro Magno regnante , constitutum fuisse . .s enim vero Iosepho tuto praeferat Chronicon Pa hale post ea , quae de Chronologia mire in eo perturbata, Bailletus, Till montius , aliique observavere 3 Quis eidem Rabbinos anteponat, quos & antiquitate & iudicio , ac praeterea monumentis superat , eorumdem aetate iampridem absumptis p His ad-
de Simeonem illum si sum a Rabbinis ipsis inicidum Iaddo vel Id do sa) nuncupari ; ut
inde verisimilem elle eorum opinionem possis agnoscere , qui Volunt unum euna demque Pontificem , pluribus is ille nuncupatum nominibus, aut pluribus Pontificibus unum idemque nomen Dillo inditum ; qua ex re, uti &ex variarum linguarum Hebraicae, Assyriacae, Aegyptiacae,& Graecae usurpatione cum miram
varietatem nominum, tum confusionem processiste animadvertit Iosephus Voli inius fbJ.
Hanc etiam ob causiam mirum non est , si Eli
sa) Quod ostendit Io. Vorstius in Notis ad Lib. II. Hist. Severi Sulpicii . ibi Can. s. Observat. ad Proemium Pugionis Firii Raa munii Mattini. Diuit Z by OOste
68쪽
Eliachimi Pontificis nomen , cuius in historia Iudith mentio fit, neque in Pontificum genealogiis ante servitutem Babylonicam perscriptis , neque in Scripturis , neque apud Iosephum extet apertissime. In Capitibus enim XXII. & XXIII. Libri IV. Regum creditur hunc Esiachimum, sive Ioachimum nomine pa- . tris Helciae appellari; in Paralipomenis autem , & in Baruchi Prophetia, ubi Helcias filius Sellum, & pater Azariae dicitur, nomen pitris pro avo, & nepotis pro filio poni, ut Helcias pater sit Ioachimi, hic autem AZariae,
quod in Scripturis non est insolens, neque eget exemplis ut probetur. Ex univcrsis etiam Scripturis ab Aarone usque ad reditum a servitute Babylonis numerantur Pontifices XXVIII.,
quot numerat Iosephus, mutatis tamen nominibus quibusdam , atque inverso ordine . At ex libro I. Paralipomenon sigillatim XXIV., ex Seder Olam , sive serie Temporum Talmu- distarum XXV. In eumdem scopulum incidunt, qui ab aedificatione Templi secundi usque ad Titum Catalogum Pontificum conficiendum
susceperunt; quorum alii augent numerum , alii minuunt, atque in appellandis nominibus discrepant. Quid autem tanta varietas indicat,
nisi in Sacris Bibliis uni Pontifici plura nomina , vel Pontificibus pluribus unum nomen G a esse
69쪽
esse tributum p Atqui dum Sacrae Litterae aut silent, aut aperte non loquuntur satius pe doctis Chronographis visum eli Iosephum , quam incertos Rabbinorum calculos, aut in- ciculos consectari. Neque sane mihi ullo modo in animum inducere queo, ut Iosephus , maxime ii fabulam voluit contexere, quemadmodum placet Vandalio, qua genti suae succesibrum Alexandri benevolentiam conciliaret , ne verum quidem nomen Pontificis posuerit , qui tamen totius rei pars magna fuit. XXIV. Hachenus autem animadversa non evertunt, neque Nehemiae libri rlαν labefinant quae Spinosa regerit. HunC errare primo ait IIuetius faJ dum vult Nehemiam Cyri temporibus floruis te, a quo Iudaei Templum reaedificandi veniam impetrarunt, quum tamen Artaxersis aequalis fuerit . Constituit deinde eumden1 Nehemiam puerum fuisse cum primum in Iudaeam prosectus est, ut qui Regi esset a poculis , quo ministerio sere pueri fungebantur ; iter autem illud incidisse in annum vicesimum Longimani. Hunc autem si regnum essὰ auspicatum ponamus anno Periodi Iulianae a 9., incidet vicesimus in an-
70쪽
num eiusdem Periodi 4269. , a quo tempore ad obitum Darii Codomanni, annum videlicet 4334. intercedunt anni centum & quindecim.
Itaque si Artaxersis vice limo, annum aetatis egerit decimum sextum Nehemias, natus erat annos circiter centum triginta &unum cum obiit Darius; quod prosecto, neque mirum, neque novum
esse, optime exemplis a Scaligero faJ demon. stratum fuille concludit. Non probat doctissimi Praesulis responsum Natalis AleXander, admonens Nehemiam eos inter numerari fbJ I
daeorum proceres, qui anno primo Cyri Persarum Regis cum Zorobabele Hierosolyma ascendcrunt. Quo tempore si vel sexdecim annorum fuisse ponatur , natus fuerit neceste est annos ducentos, & triginta circiter cum Darius Codo mannus obiit: quod profecto incre
dibile est foJ. Sed quis praestabit Darium istum
elle Codomannum ab Alexandro superatum , non autem Darium Nothum , qui tertius ab Artaxeris Longi mano regnavit , & quadraginta circiter annis a reditu Nehemiae vitam clausit λ Quis etiam pro certo assirmet Iaddum in eo Nehemiae capite commemoratum iam
a tum taὶ De Eme.dae. Temp. Lib. VI. ibi I. Esdrae II. a. ωὶ Vida eiusdem Dissert. VII. ad VI. Mundi aetatem Att. III.