Dissertatio medica inauguralis, de remediis purgantibus ...

발행: 1825년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DE REMEDIIS PURGANTIBUS. paucis disseram de modo qu0 purgantia effectum praestant, atque de generibus ad quae redigi possunt; dein de remediis quae cum purgantibuSc0njunguntur ad effectum eorum adjuvandum tum de c0nsiliis quibus absolvendis accommodaN-tur; porro de purgantium conjunctione; postremo de praecipuis morborum generibus in quibus

usurpanda Sunt.

Purgantia tribus omnino modis adhiberi possunt ; in ventriculum nempe accipiuntur, in in testinum rectum sub forma liquida vel solida imponuntur, Vel super abdomen infricantur. In intestino recto sub forma s0lida imposita, aut abdomini inuncta, raro multum prosunt; sere nunquam igitur hodie, alterutro modo, medici purgantibus

utuntUr. I E MODO QUO PURGANT1A EFFECTUM PRAESTANT, DEQUE EORUM GENERIBUS.

RECEPΤΛ in ventriculum triplici modo effectum praestare queunt; fibras intestinorum musculosas eiendo, ita ut motus peristallicus canalis incitetur atque acceleretur, atque ea, quae continen-

12쪽

4 DE REMEDIIS PURGANTIBUS.

tur, celerius deorsum propellantur et dejiciantur :vel excitando atque irritando extrema VaSa eXCer nentia membranae eorum internae, ita ut magna muci tenuis copia effundatur, quo Solvitur contenta materia et soluta facilius eX cernitur; vel denique secretionem a jecinore et pancreate augendo, propter cola Sensum, Ut videtur, inter haec organa atque eorum ductuum ostia, quibus Succis opus est ad justam intestinorum actionem, et iisdem quantitate auctis, necesse est ut solita intendatur actio. Secundum hunc igitur diversum operandi modum, medicamenta quae alVum SolVunt, a Non tinullis auctoribus in plura genera divisa fuerunt; sed nescio an satis constat quae medicamenta quoque modo effectum praestent; et dubitandum est an quodvis hujusmodi medicamentum uno tantummodo operetur. Verisimilius enim videtur, idem medicamentum fibras musculosas intestinorum ir- Titare, tum Vasa secernentia stimulare, tum humores e magnis glandulis vicinis deducere. Concedendum nihilominus est, multa suadere nonnulla medicamenta magis uno ex his modis quam caeteris prodesse. Omissis vero commentis de ratione qua medicamenta, de quibus agitur, effectum edunt,

13쪽

utile est in curandis morbis eadem ad genera redigere secundum evidentes quos praestant effectus in

corpore.

Alia enim alvum laxant, dejectioneSque ViX mUtant, neque quod ad caetera attinet, corpus afficiunt: alia plures dejecti0nes plerumque efficiunt easdemque prorsus liquidas reddunt, pulsus arteriarum paulisper infirmant, et totum sorte corpus aliquantum debilitant: alia denique plus humoris detrahunt, plane eXcitant corpus, pulsus frequentiores reddunt, functionesque animales adhuc magis infirmant.

Medicamenta igitur quae alvum movent, in LaXantia et Purgantia dividi possunt; et purgantia iterum in mitiora, atque validiora sive drastica, diducere licet. Sub Laxantibus comprehenduntur, Lae ebuty- ratum, Laetis Serum, Tamaritidi Indicae pulpa, Cassiae Fistulae pulpa, Manna, Sulphur sublimatum, Olea et similia. Miti0ra purgantia sunt; varii sales medii; Rhei palmati radix : Cassiae Sennae folia; Ricini communis oleum e seminibus OXpreSSum.

Ad validiorum purgantium genus reseruntur, C0nvolvuli Jalapae radix: C0nv0lvuli Scamm0niar

14쪽

6DE REMEDIIS PURGANTIBUS. gummi-resina ; Stalagmitidis Gambogiae gummi- resina; Cucumeris Colocynthidis pulpa : Μ0mordidae Elaterii pulpa; atque Crotonis Tiglii oleum eseminibus eXpressum ; quibus adjici p0test, oleum terebinthinae volatile. Multa tamen ex medicamentis sub his generibus disp0sitis, alia quantitate sumpta, ad aliud referenda sunt genUS. DE REMEDIIS QUAE CUM PURGANTIBUS CONJUNGUNTUR AD EORUM EFFECTUM PROMOVEN

IN plerisque morborum eXemplis impromptu est alvum medicamentis Solvere: nulla enim remedia minus saepe spem mediet fallunt. Nonnunquam Vero oriuntur mala, in quibus alvus diu medicamentorum purgantium Viribus repUgnant, ubi omnia medicinae auxilia ad adstrictam alvum Superandam postulantur. Plura sunt remedia quae ad id effectum conserunt. Venaesectio iis auxilio venit, quoties eandem tuto adhibere licet; t0tum relaXat corpus, SpaSmum Vincere potest, et fortasse fibrarum muscul0sarum

15쪽

DE REMEDIIS PURGANTIBUS.

irritabilitatem auget; Sed quocunque modo effectus ejus explicandus est, haud dubitandum est ex multis eXemplis ad hanc rem prodesse. Remedium tamen ejusmodi est ad quod non temere est confugiendum, neque saepe oportet eadem uti adesseetum purgantium promovendum, nisi aliam ob

causam postuletur. Nauseantia cum purgantibus conjuncta haud parVam conserunt operam ad alvum solvendam; pleraque quidem nauseantia per se alVum movent; sed in hoc eXemplo, propter aliquem inter cutem et intestina consensum, alvi dejectionem adjuvare videntur.

Opium haud raro magnum offert auXilium purgantibus ; in his exemplis, ut Videtur, Spasmus intestinorum adest, quo S0luto, per opii essectum, purgans simul sumptum valet ad alvum dejicien

dam.

Fotus quoque Saepe adjuVat. et ejusdem essectus intestinorum relaxationi attribuendus. Frigidarium et aqua frigida huc quoque conferre dicuntur. Neque omittenda sunt epiSpastica, quae abdomini imposita haud raro tantum praebuerunt opem purgantibus ut alvus, quam prius Omnibus repug-

16쪽

8 DE REMEDIIS PURGANTIBUS. na8set, solitis remediis facile cesserit: quod quidem potissimum est notanda in colica saturnina, in quo exemplo Spasmum Superando prodesse Videntur, verique simile est pr0pter eandem causam utilia esse in aliis malis, in quibus alVus suppres

sa PSt. DE CONSILIIS QUIBUS ABSOLVENDIS PURGANTIA ACCOMMODANTUR.

MEDICI hodie purgantibus remediis in sanandis morbis utuntur, ad ea consilia absolvenda, nempe ut materiem saeculentem in intestinis retentameXpellant, ut justam Suam actionem eX quacunque causa laesam atque impeditam, intestinis restituant, ut secretionem e vicinis glandulis haud raro imminutam atque turbatam, promoveant idoneamque reddant, ut diathesin c0rp0ris phlogisticam nimiamque ejus plenitudinem auferant, denique ut absorptionem e cavis corporis clausis augeant atque intendant. Ex plurimis causis quibus homines quotidie objiciuntur, alvus adstringitur etiam in Sanis corporibus ; exercitationis id0neae desectus, n0nnulla

17쪽

qu0que eXercitationis genera, nempe equitatio, Vehicula, navigatio, varia cibi genera, et ciborum concoctio parum sana, alvum torpere laciunt, et saepenumero nisi ad medicamentorum opem homo confugerit, saevissima inde concitantur mala. Et in multis morbis etiam levioribus justa intestinorum descit actio, atque supprimitur alVUS, qua

soluta opus est tum ad Urgentem morbum Sanandum tum ad graviorem aVertendum.

Quin et in plurimis malis intestina non modo

torpent; sed eorum munus eo usque mutatur atque perturbatur, ut nihil prosit ad medelam donee, remediis purgantibus iterum atque iterum adhibitis, justa intestinis restituatur actio: quod quidem vir omni laude dignus, optimeque de medicinam facientibus meritus, Dr HAMILTON Uri-mUS, recte atque plene docuit. Haud raro sit ut secretio jecinoris impediatur,

vel ductus ejus calculis vel spasmo aliave causa obstruantur, et in his eXemplis purgantia eximium osserunt levamen. Probabile quoque est purgantia p0sse promovere liqHOris pancreatis segretionem ad concoctionem admodum necessariam, siquando haecce secretio langueseat

Quoties diasteris phlogistica adest, aut corpus

18쪽

DE REMEDIIS PURGANTIBUS

nimia sanguinis plenitudine utitur, manifestum est purgantia posse magnum praebere auXilium. Excretio enim per intestina plerumque satis facile eXcitatur, et magna humoris copia hoc modo detrahi potest. In nonnullis quoque exemplis fieri potest, ut irritatione contraria morbos remotarum partium, alvi solutio mitiget. Diu medicis notum est aequilibrium quasi existere inter exhalationem et absorpti0nem, ita ut quoties exhalatio plurimum aucta sit absorptionem quoque augeri. Si igitur plus humoris in

intestina effunditur, plus absorbetur a caeteris partibus ; ac si nimium humoris in aliquo corporis caVO collectum est, saepe aucta in intestina perpurgantia secretione, idem prorsus tollitur, malumque hydropicum SanatUr. Alia praeterea est leX corporis quae saepe in eo eXemplo conspicitur ; nempe, aequilibrium esse inter secretiones ita ut qu0ties alia supra modum

augetur, caeterae pro rata parte imminuuntur. Intestinorum igitur secretione copiosiori facta, caeterae secretiones parciores redduntur, et hoc modo visolita absorptionis aquae coacervatio tollitur e cavo clauS0, quum primum exhalatio praeter naturam in idem temperata fuit.

19쪽

DE REMEDIIS PURGANTIBUS. 11

DE MEDICAMENTORUM PURGANTIUM CONIUNCTIONE.

DUo vel plura remedia purgantia simul sumpta, saepe reperta Sunt magis prodesSe quam unum majori copia sumptum. Quoniam haud improbabile est ut jam dictum esti purgantia alia alio modo effectum praestare, utilitas purgantium conjunctorum fortasse huic causae attribuenda est. Aliud enim potest fibras intestinorum musculosas excitare, aliud secernentium vasorum oscula stimulare, aliud denique humores detrahere o hepate aut pancreate, ita ut his tribus effectibus conjunctis plus proficitur quam aliquo ex his per se edi

Fieri quoque potest ut medicamentum non sa-cile in intestinorum succis solvendum, facilius Sol-Vatur quoties cum medicamento conjunctum sit, quo multum humoris elicitur, ita ut promptius atque validius quam per se essectum edat η. Quo-

ido Pharmacologia,r J. A. PARIS, t Om. i. ad p. 280.

20쪽

12 DE REMEDIIS PURGAΝTIBUS.

cunque vero modo eXplicanda est res, de utilitate conjunctionis hujusmodi non dubitandum est, medicumque oportet animum ad eandem intendere. Hic sat erit pauca proponere eXempla, eX quibUS judicare possumus quantum valeat in sanandis

morbis.

Infusum Sennae cui adjectus est vel Tartras Potassae, Sulptias Magnesiae aut Sulphas Sodae,

celerius et cum minore incommodo alvum solvit quam per Se Sumptum.

Quod quidem plures testantur auct0res , Pulvis Salinus compositus Pharmacopoeiae Edinensis eXigua copia sumptus Sati8 plene alvum movet, quod nulli causa attribuendum est nisi mixturae salium ex quibus constat. Gambogia vel Scammonia cui Aloe adjecta est, magis prodest quam singulatim. Et impromptu est plurima alia eXempla ejusdem rei memorare ; sed brevitas hujusce disputationis vetat in alia descendere.' Vide BLANΕ Elements of Medicat Logic. '

SEARCH

MENU NAVIGATION