Dissertatio medica inauguralis, de remediis purgantibus ...

발행: 1825년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE PB ECIPUIS MORBORUM GENERIBUS IN QUIBUS USURPANDA SUNT PURGANTIA.CUNCTOS memorare morbos in quibus prosciunt purgantia longum esset, neque in hujusmodi disputatione necessarium. Et quoniam jam pro

posita sunt consilia quibus absolvendis accommodantur, ea praetermittam mala in quorum curatione inter medicos plerosque constat medendi consilia purgantia medicamenta postulare ; de iis praecipue dicturus in quibus aliquis dubio locus est de

eorundem adhibendorum utilitatu : atque a febribus atque e Xanthematis incipiam. In febre continua quae usque eo in nostris regionibus subinde grassatur, sere nulla remedia magis utilia sunt quam purgantia. In hoc morbo se cretiones cunctae plerumque imminuuntur, atque, inter caeteras, intestinorum secretio deficit, unde HVus raro non supprimitur. Porro quoties dejicitur alvus, praeter solitum scelet, nigrescit, aut alio modo a sana conditione deflexit; eX quo patet intestina non modo torpere : sed secretiones

22쪽

14 DE REMEDIIS PURGANTIBUS.

quae sunt, vitiatas morbidasque saetas esse. Haec Vero acris materia in intestinis retenta, non pote8t non totum corpus irritare, sebremque intendere, atque eXacerbare, neque facile sanatur malum nisi eadem oXpulsa justaque tandem intestinis reddita actione, quod fieri nequit citra purgantia iterata. Quoniam vero in febricitantibus Vires corporis multum infirmantur, medici diu metuerunt ne alvi solutione frequenti aeger, amissis ViribuS, morbo succumbat. Sed corporis infirmitas a morbo pendet, et quidquid igitur imminuere morbum

vel causam quae eundem Sustinet, tollere potest, adeo non magis corpus infirmius reddet, ut vires relictas conservet, amissasque restituit. Purgantia quidem in sano corpore vires animales relaXant ; sed harum debilitas non tantum timenda est in febre quantum vitalium functionum infirmitas, et nulla causa aeque easdem resolvit ac intestinorum irritatio, quod plurimis eXemplis impromptu est ostendere. Patet quoque purgantia non tam corpus debilitare quam acria retenta, eX eo quod vinum aliaque stimulantia minus necessariasuerunt ad sustinendas febricitantium Vires, eX quo temp0re medici a Dro HAMILTON docti purgantibus uti in febribus coeperunt.

23쪽

DE REMEDIIS PURGANTIBUS. 15 Purgantia igitur sumpta in primis febris diebus prohibere videntur, ne signa maligna SiVetyphoidea accedant, et, his etiam jam ortis, commoda sunt, quoniam hoc febris tempore secretiones potissimum vitiantur, ideoque evacuari atque e corpore eliminari debent. Quanquam autem de purgantium utilitate in se-bribus mihi magnopere persuadetur, tUm eorum aUetoritate qui horum usum monuerunt, tum cunctis

exemplis febrium hoc modo curatis, quae ipse hactenus vidi, nolo tamen affirmare non seri posse ut hoc genus curationis nimis temere peractum atque ultra modum adhibitum, malum inserat atque haud parum noceat. Adversus hunc errorem nimis cavere nequimus; quisquis enim ad medicinae historiam animum paulisper adverterit, facile sentiet qu0ties factum sit ut utile medicamentorum genus in desuetudinem abierit prorsusque neglectum Sit, quia, propter manifestam utilitatem, nimis saepe a medicinam facientibus adhibitum fuerat, eX quo in nonnullis eXemplis perniciosum evaderat.

Sat autem est in febribus alvum solutam tenere I ad quam rem opus est medicamento miti purganti qu0tidie sumere, et saepe non nisi omni

24쪽

16 DE REMEDIIS PURGANTIBUS.

altera die. Sub Murias Hydrargyri cum Convolvuli Jalapae pulvere, in initio optime convenit: postea Sales medii purgantes, Sulphas nempe Sodae, Sulphas Magnesiae, Tartras Potassar, aut Tartras

Si diarrhoea sponte oritur, sat erit in plerisque exemplis Sulphatem Magnesiae eX aqua Menthae

piperitae sumere: ac si dolor urget, Enema emolliens vel etiam anodynum conveniet. Aliquandoquidem optata in ventriculum sumpta postulantur; Sed raro usque adeo urget alvus fusa ut haec sint

Ex eXanthematis, Scarlatina, Rubeola, Variola maXime purgantibus levantur. In Searlatina prae omnibus iisdem uti op0rtet; quoniam febris plerumque Vehemens est; et plurima adsunt diathesis phl0gisti eae signa: in multisqu0que eXemplis, dejectiones seque vitiantur atque in typho ipsa. Multi in Scarlatina metuerunt ne purgantibus corpus nimis infirmaretur, ac ne eXanthema acute repelleretur: de priori timoris causa sat jam dictum ; et quod ad alteram attinet, jam Satis patet eX plurimorum medicorum animadversi0nibus, purgantia non repellere eXanthemata, neque in hoc neque in aliis similibus

25쪽

DE REMEDIIS PURGANTIBUS. 17 morbis. EX ingenti quoque periculo quod di-arrhoea sponte orta in Scarlatina denunciat, alii graviori cauSa purgantia metuerunt atque prohibuerunt. Vir quidem clarissimus GILBERTUS BLANE, Eques, judicavit Doctorem HAMILTON nimis laudare purgantia in Scarlatina, atque hanc

poSuit causam, quare non in omni eXemplo conVeniant. Sed quia diarrhoea sponte orta periculo- Sum morbum denunciat, non necesse est ut pur

gantia qu0que periculum asserant. Diarrhoea in his exemplis oriri potest, vel ab inflammatione membranae mucosae intestinorum, vel ab irritatione intestinorum propter sordes quae a faucibus laborantibus demittuntur, et in utroque caSU PUrgaΠ-tia possunt hoc ipsum symptoma levare atque tollere : in priori, quia prohibent ne inflammatio vehementior accedat; in altero, quia causam mali expellunt. Et prosecto inter multos constat auetores, nulla remedia tantum pr0desse ad diarrhoeam in scarlatina prohibendam quantum purgantia in initio sumpta. Doctores WILI AN, HATΕΜΑΝ et B INNS ',

26쪽

18 DE REMEDIIS PURGAΝTIBUS.c0nfirmant id quod Doctor HAMILTON pr0p0suit ; laxantia nempe optime adversus diarrhaeam tantum in hoc morbo timendam praecavere. Et Doctor HAMILTON ipse, qui jam multos annos ea curatione usus est, multumque interea' inter aegr0s hujusmodi versatus fuit, nuper aflirmavit in eo libello , quem inter amicos suos VulgaVit, Se nunquam vidisse quodquam exemplum hujus morbi in quo purgantia non utilia essent. De Rubeola et Variola sere eadem dici possunt : in his morbis purgantia febrem imminuunt, et saepe Venaesectionem superVacuam reddunt. Neque potest assirmari, eadem aut eruptionem repellere, aut alio quoquam modo aegro nocere. In Rubeola admodum convenire videntur, quoniam

morbi qui a mala sana canalis intestinatis conditione pendent, eandem Saepe sequuntur. Et diar- rhoea quidem quae in multis hujus morbi exemplis versus finem sponte incidit, mala pectoris sequelasque ejusdem molestas prohibere putatur '.' Itomariis on sonae passages in Sir GILBERT BLANE's Elements of Medicat Logic. By the author Oi Observations on the Utilily and Administration os Purgative Medicines.' Edilaburgh, 1821. ' Vide BATEMAN, Op. citat. ad p. 63.

27쪽

DE REMEDIIS PURGANTIBUS. 19 Et in Variola proficiunt eadem ratione qua in

febre continua, quoniam symptomata quae Typhoidea nominantur, haud raro tandem incidunt, vix

nisi purgantibus prohibenda.

In Febre Insultum Remittente, nulla remedia purgantibus anteponenda sunt. Hic morbus diversas induit formas, et haud raro symptomata Hydrocephali acuti simulat: idem videtur esse morbus cui Doctor HAMILTON, nomen Marasmum imposuit. Inter hujus morbi initia alvus plerumque maXime adstricta est; postea quidem aliquando sit fusa. Dejectiones plorumque admodum Vitiantur ; aquae per quam argilla diffusa est simillimae sunt, et admodum foetent. Et nonnunquam, otiamsi quotidie alvus reddita est vel saepius, magna c0pia, Sumptis purgantibus, faeces dejiciuntur; ex qu0 patet, justam intestinorum actionem

deficere, et materiam eXcernendam retentam fuisse. Si igitur haec materia Vitiata non eXcernitur, sed usque quantitate augetur, necesse est ut morbus, qui urget, ingravescat atque eXacerbetur, eX

irritatione cui intestina inde subjiciuntur. Si vero, purgantibus adhibitis, quotidie evacuatur alvus, incremento morbi prohibito, spatium datur quo intestina ad justam suam functi0nem redire

28쪽

20 DE REMEDIIS PURGAΝTIBUS. sinantur. Et quod hic prop0nitur, Satis eXperi entia confirmatur ; sumptis enim purgantibus, hic morbus plerumque intra breve Spatium Sanatur, hisque neglectis diu trahit aegrum, et saepe in Sanabiles inducit morbOS. Ex his jam dictis satis patet quam utilia sunt purgantia in febrilibus morbis: proximum est ut pauca dicam de eorundem utilitate in nonnullis morbis l0ngioribus: et in hac parte, limites opuSculi hujusmodi non sinunt ut dicam nisi de Chlorosi, Chorea atque Hysteria. Chlorosis sere propria est puellis ; sed ad eandem aetatem plura symptomata, quibus hic distin

pue in infirmioribus oritur, iisque qui intra domum continentur, neque Satis eXercentur. In sceminis multo major proclivitas est ad alvi duritiem quam in maribus, et a latiori pelvi in illis multo plus materiae saeculentae colligi potest quam in his.

In foeminis vero infirmioribus, intra domum contentis parumque eXercitatis, quae ad Chlorosin adeo proclives sunt, necesse fere est ut alvus supprimatur. Si materiae foeculentae coacervatio igitur non pro causa est quae hunc morbum eXcitat, eundem saltem comitatur, ita ut inde eXasperetur malum,

29쪽

DE REMEDIIS PURGANTIBUS. 21

atque prohibeatur ne sponte vel remediis sanetur. Remedia vero quae maxime laudantur, a pleriSque, in hoc malo, sunt; varia eXercitationis genera, Saltatio nempe et equitatio, societas, sontes medicinales, aer ruris, cum roborantibus atque emmena-g0gis, quibus pr0cul dubio sanitas saepe restituitur. Sed omnibus quae cum eodem conflictantur non conceditur, his omnibus remediis uti: cogitandum igitur est qua ratione haec effectum praestent, ut remedia reperiamus quae in Omnium potestate sunt. Commune vero est his plerisque remediis ut alvum moveant, Vel saltem Ut cauSaS RStrictae alvi auferant. Fieri igitur potest ut alvi solutio hunc morbum tollere queat. Qu0d quidem Doetor HAMILTON satis demonstravit, iis eXemplis quae in libro suo eximio de Purgantibus

Nunc ad purgantium usum in Chorea transeo. Hic m0rbus, qu0d ad indicia quae genus musculosum assciunt, satis recte atque lucide in multis auctoribus eXpositus. Sed symptomata quae functiones naturales in eodem perturbunt, ViX medicorum attentionem ad se Vindicarunt. Doctor HAMILTON qui, quadraginta hujus morbi exempla curavit, affirmat, hunc morbum in iis incidere,

30쪽

22 DE REMEDIIS PURGANTIBUS.

quorum valetudo lsesa est desectu exercitationis atque diaeta parum idonea minusve nutriente ;appetitum ciborum Varium esse Saepe VOracem, abdomen in plerisque durum atque tumidum, alVumque astrictam esse, et tandem concoctionem male

perfici appetitumque maXime imminutum. EX his symptomatis hujus mali fas est judicare, idoneam intestinorum actionem aliquo modo laesam atque turbatam fuisse, ac sui jam dictum est de Chlorosi in si hic morbus non pendet ab hac intestinorum conditione, saltem eadem sustineri atque

in longum protrahi potest. Opinio quidem pro

qua Doctor HAMILTON contendit, non Satis medicorum commentis de hoc morbo respondet; eadem tamen admodum est probabilis, quoniam alii morbi spasmodici, Epilepsia nempe et Hysteria, ut inter Omnes constat, saepe ab intestin0rum irritatione pendent. Utcunque Vero res se habeat quod ad causam hujus mali, ex eXemplis quae Doctor HA-ΜILTON eXposuit, in quibus sanitas reddita fuit purgantibus, mihi quidem persuadetur nulla remedia tantum prodesse in Chorea quantum purgantia. Multique auctores nuper c0nfirmarunt omnia

quae de hujus morbi curatione in libro Doct0ris

SEARCH

MENU NAVIGATION