Observationes chirurgico-obstetricio-anatomico-medicae : quas, annuente summo numine ... pro gradu doctoratus ...

발행: 1794년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

s quis ad Fig. II, ad quam punctatis lineis circumferentiam cranti Insantis neonati & mensuras naturales habentis Cl. Praeceptor DU PUI addidit, a tenderit. Si quod documentum sit, quod ossa vicinis ses accommodent partibus, quam rem egregie olim hac in Academia pertractarunt S. B. DE F sescuRR li) & Cl. B. s. ALBINUS ci), certo haec Observatio praeceptoris nostri Cl. insigne est: quam primum foramine ossis occipitis praeternaturaliter audio, hiatuque arcuum bifidorum superiorum vertebrarum colli sua sede recessere lobi posteriores cerebri & maxima pars cerebelli ac sic respectu calvariae residua cerebri massa minor fuit, mox ossa ad hanc residuam sese composuerunt ita quidem, ut os frontis rotunditatem amiserit atque oblique verticem versus adscendat; - ut Ossa parte talium in vertice rotunditatem non habeant ordinariam neque commonstrent eminentias in media eorum parte, sed applanata quasi sint cvid. Fig. II. IU. & V. , - ut os occipitis ad residuum in calvaria cerebrum & cerebellum sese quasi accommodaverit & angulo semirecto ad ossa parietalia alligatum fuerit & ut nullae sere in hoc capite inveniantur juncturae membranaceae, sed jam, deleta

utraque fontanella, dentata unione ossa inter sejungantur; - Verbo ut tantum volumine quidem diminuta videatur calvaria, quantum voluminis cere

102쪽

bri de eadem exierit, cujus quidem calvariae diminutionis & spatii relationis tumorem inter & cr nium insantis ad terminum nati idea aequiri pote rit , si ad punctatam lineam B, caput tale in Fig. II. denotantem, attendatur ac spatium inter illud caput & Infantis observationis descriptae A cum volumine Tumoris comparetur. Ex istis, quae hic attulimus, quaestio quodammodo determinari poterit, quam supra movimus de ratione , cur angulose cum ossibus parietatibus cohaereat os occipitis. Certe credimus os occipitis , maturiori tempore conceptionis adhuc membrant ceum, contra tumorem adpressum, interiora versus

cessisse, sed credimus simul ipso naturae processu, ossa vicinis partibus accomodante, talem quidem angulosam conjunctionem cum ossibus verticis assu: sisse os occipitale, qualem in Fig. II. catagraphi, ce optime expressam exhibuimus. Si accuratius ad Fig. ΙΙ. tam naturalem, quam artificialem, quam lineis punctatis addidimus, adque diversitatem anguli, quem lineae punctatae ih& l F in figura naturali & fictilia capitum ex lineλgkh ad mentum horisontali ad frontem faciunt, attendamus; - si figuram III, ab anteriore parte Cranium repraesentantem , inspiciamus & denique Fig. V. retro laeta consideremus tempora si is, cori paratione facta massae cerebrinae in cranio selis contentae neglectaque Infantis mandibulae inferioris rotunditate, non mirabimur, cranium hujus Insan-

103쪽

OBSTETRICIO-ANATOMICA. 89

tis satis exacte selis cranium referre & quam verissime statuisse CL CAM ERUM , angulum diminuendo Lineae facialis Hominis cranium, mutatis mutandis, in alicujus Animalis cranium mutari ci . His factis observationibus superest tantum, ut ad Fig. IV, V. & VI. adhuc oculos dirigamus atque ad illas nonnulla notemus. - Fig. IV. inspicienti constat, membranaceam juncturam ossium parietatium & occipitis penitus fere obliteratam esse & sutura, quodammodo jam dentata, unita haec ossa; ita ut nec sontanella posterior sit,

nec interiora versus in partu cedere potuissetos occipitis. Eadem haec figura comparata cum Fig. II. clare demonstrat, quomodo & foramen magnum ossis occipitis praeternaturale & foramen, sive hiatuq arcuum vertebrarum superiorum colli, una quassi confluxerint & unum quasi effecerint foramen oblongum, per quod cerebrum &cerebellum cranio exierunt sicque Ramicem effecerunt. Quem defeetum juncturarum membranacearum & fontanellae posterioris ad occiput in Fig. IV. notavimus, circa juneturam ossium verticis inter se , conjunctionem cum osse frontis & defectum sontanellae etiam valet & in Fig. V. optime Observari poterit. - Denique ab inferiori pauete si cranium Fig. VI. inspiciamus, Veram magnitudinem foraminis magni ossis occipitis praeternaturalis dijudicare possumus , dijudicare &crassum marginem, illud os cingentem & tandem

104쪽

9n OBSERVATIO

dem quodnaodo processiis falciformis, in e s a sci1lus, continuationem fecerit in ipso tumore, ut supra cin) annotavimus. S. Vill. In partu Infantis, cujus descriptionem dedimus , nulla fuit quaestio illius tumoris ante

partum, vel alicujus obstaculi in Dartu hoc tumore allato: - Nazuraliter in Partu deorsum spectabat UerteX capitis; cumque omnibus in dimensionibus caput justo minus erat, viribus naturae facile fuit excussus atque ab obstetrice exceptus infans mortuus, quae tum demum praeternaturalem tumorem ad occiput adesse core perit. Haec mensurarum capitis decrementum, quotiescunque cerebrum magna quantitate & maturiore conceptionis tempore per foramen naturale adauctum, vel praeternaturale, elabitur, locum habere

debere videtur atque in illo casu obstetricatori indisserens erit, utrum juncturas membranaceas & sontanellas distinguere atque ex illis infantis situm verum distinguere valeat, cum omni sere satu facile ex I rne constituta Pelvi egredi possit; - sed quotiescunque 'drocele est ad occiput, potest galea ossea suas naturales dimensiones habere, potestque Tumor tantam habere magnitudinem, ut capitiS magnitudinem adaequet, vel superet, ut in casu RUUMHoF11 locum habuit. In tali casu & partus inde dissicilis esse posset, talisque tumor praeprimis non imo nomine Obstitricatori i ponere , ejusquo dubium au praesenti casu reddere judicium '

105쪽

OBSTETRICIO - A NATO MICA. 9I

etenim in partu ad ostium uterinum eXploratione talem saccum offendens illum pro membranis Iaquis, foetum involventibus & ambientibus habore posset, sicque, si ad aperturam & quidum scindenri Instrumento concluderet, mortem certissimam adfer ret, cum illorum Turnorum apertura, qHomo 'Dpunque etiam instituta, serius oeyua lothalis sit, ut fu-pra n) annotavimus; - sed idem tu is tumor in partu si animadvertatur sique doloribus partus protrusus fuerit & ostio utorino ejusque parietatibus comprimatur cogitare laciet nonnunquam obstetricatorem de foetu uni corporeo, bicipiti, aliave anaturali forma abludente degeneratione. Quotiescunque igitur Obstetricator ad os occipitis aliquid praeternaturale offendit, vel ex insolita forma dissicultatem partus experitur, ex observationibus communicatis de praesentia talium Tamorum cogitet; erploratione exactim na suspicionem illo- rum Tumorum comprobet, vel refellat & nunquain aperturam suadeat, vel instituat, cum nunquam n a foetui lethalis sit; atque observatione obstetricia eum constet in genere partum Infantis bicipitis sa iis felicem esse unumque caput pone alterum exprimi, & tale quid in Infante, tumore ad occi-put adsecto, expectet, vel observet, an sub partu

ipse tumor tantopere non elongaretur & comprimeretur, ut Vel ante caput foetus, vel una cum Capite ejusdem ex repagulis maternis eXprimeretur.

Denique Infante tumore ad Occiput, ad Colum

106쪽

p: OBSERV. OBSTETRICIO-ANATOMICA.

nam Vertebralem, vel ad alterutrum os parietatenato, Obstetricator in duobus prioribus casibus pamtui adstantibus naturam horum Tumorum eXPlicet, curam palliativam suadeat, ac omnem aliam, V pote lethalem certe, dissuadeat, dum in ultima Tu- moris specie prognosin dare poterit faventiorem multo & curam promittere, tantum non semper perfectissimam.

107쪽

EXPLICATIO TABULAE III,

exhibet Infantem cum Encephalocete ad Oce ut natum; nec non ejusdem Infantis cranium a latere, a parte posteriori, superiori atque inferiori conspicuum. Fig. I. ab. Caput & tumor una cum parte trunci naturali magnitudine exhibiti. Fig. II. A. Cranium ab omnibus denudatum Ιnfantis Fig. I. B. Cranium, punctatis lineis repraesenta- . tum. Infamis ad terminum nati. ab. Diameter perpendicularis. Diameter longitudinalis. ghi. Angulus Lineae faciatis Infantis descripti SO'. gkl. Angulus Lineae faciatis Infantis ad terminum lineis punctatis additi 7o'. mn. Desectus arcuum superiorum Vertebrarum colli cons. Fig. IV.)no. Reliquae Vertebrae colli, quarum a cus quodammodo inter se confusi. Fig. III. nulla indiget explicatione. - Corpora vertebrarum cons. Fig. II. & IV. hie

etiam quodammodo confusa conspiciuntur, ab anteriore parte. Fig. IV. abb. Unio ostis occipitis cum ossibus verticiS.

108쪽

M EXPLICATIO TABULAT III.

ede. Foramen ossis occipitis magnum praeternaturaliter auctum. fgh. Spina bifida superiorum Vertebra-brarum colli. Fig. V. a. Conjunctio ossis occipitis cum ossibus verticis. gh. Diameter transversalis minor. Fig. m. ab. Diameter longitudinalis foraminis ossis occipitis praeternaturaliter auehi. ed. Diameter transversa. . Processus falcisormis abscissiis.

SEARCH

MENU NAVIGATION