장음표시 사용
31쪽
citiusque, muriate sodae aliisque rebus stimulantibus additis, agere invenietur. Plurimum etiam spasmos tollendo valet, et sub hoc nomine quidem primo exhibitum fuisse videtur.
Dio ta et Bessimen.-Diaeta parca, Sed eodem tempore nutriens et concoctionis facilis esse debet. Praecipue igitur ex jusculo bovino vel pullinari, eX Sagone, oryga, aliiSque conStaret. PO-tus Semper tepidus esse debet; quum enim frigidum aeger incaute bibit, nonnunquam subito interemptus fuisse videtur. Si vires corporis multum defecerint, vinum exhibere utile erit.a
Hoc tentamine finito, gratias summas Almae hujus Academiae Professoribus, quorum Sub RUS-pietis literarum et medicinae studio per SeXennium incubui, agere liceat. Praesertim autem Avo meo amatissimo ANDREAE DUNCAN Seniori, cujus contubernio ab incunabilis fere usus sum, et qui, parentibus longe absentibus, Patris dilecti