Dissertatio medica inauguralis quaedam de phrenitide complectens ...

발행: 1825년

분량: 30페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

tuum dolore cruciatur. His indiciis brevi superveniunt actionis incitatissimae notae : dolor capitis ingravescit : homo irrequietus noctu vigilat: si dormiat, quies brevior nec resectura somniis diris crebro et repente intercluditur. Cor arteriaeque valde concitantur; potissimum arteriae temporales et caroticae : quae citius duriusque quam fert natura, Saliunt, atque tam Vehementer, ut motus oculo medici, plures passus distanti S, pateat. Oculi rutili coruscant; Vultu8 per lilam rU-bescit, et quasi feritatem sibi induit : lux oculos, aures sonus, offendit: haeque assidue tinniunt. Dolor capitis increscere pergit; SenSuSque omneSadmodum acuuntur : ne multa, aeger delirat. Spiritus trahitur et emittitur aequo crebrius atque difficulter : arteriae, quod jam notavi) concitantur : nec vero omnibus Phrenitide implicatis eodem agitantur motu : Saepius equidem, dure, citissime et exiliter micant; interdum molliter, tardius et plenuis. Secernenda et eXcernenda ubique corporis secerni et eXcerni pene desinunt; cutis summa inarescit, et praeter naturam eXardet: fauces s0lito humore vacant; quo fit, ut aeger sitiat : nausea et vomitus summum inserunt cruciatum Alvus pigerrima vix descendit : urina

12쪽

redditur aut rufa et parca, aut nulla: notae Omnes generis nervosi incitati continenter ingravescere pergunt; quales Sunt, dolor capitis, aures Sonantes, oculi ruberrimi lucisque non tolerantes, et quae Sunt ejusmodi. Jam notavi aegrum delirare, id est, sensus inter-DOS non Solum acui, Verum etiam abnormes seri.

Hic mentis habitus aegri sermone indicatur : qui

rerum circumjectarum atque Sui in SciUS, non mala praesentia sed ficta et inania, Sermone Obscuro et alieno edito, queritur. Nunc demum signa hujus morbi maxime terrentia invadunt. Alens rerum non eXistentium imagines percipit; vel res ipsas praesentes dotibus, quae non ad Sunt, praeditas esse sentit; unde aeger aliquando tantum eXagitatur ut, quasi perterritus Vi insolita, eX improviso, e lecto prosiliat. Quemque prius carissimum odisse coepit, minisque prosequitur. Dein subitoli 0c genus delirii, sanguine intus fuso, in stup0- rem altum abit. Nec vero omnibus contingit haec subita mutatio; quidam pedetentim ex delirio feroci in Typhomaniam labuntur : id vero delirii genus nomen ex eo deduxit, qu0d Typho se-brientes fere invadit. Satis recte his vocibus definitur delirium sensu hebetato stipatum in-

13쪽

selix enim soporatus jacet; vix loquendi potens

Secum mussitat: non rebus circumjectis, sed imaginibus fictis menti inscriptis impulsus: ubi huc

Ventum est, mortem in propinquo eSSe constat. Homo sentire artusque omnino mOVere pOSSe desinit. Urina modo suppressa fluere desinit, alias solutis Sphincteribus, urina et stercus animi injussu elabuntur; totum corpus gelido madet sudore ; demumque tantas mors eXoptanda aerumnas finit. DE VITIIS, CEREBRO ΡATEFACTO, DETECTIS.Cadavere patefacto, cerebrum vestigia inflammationis praegressae solita sibi praeseri; arteriae et et venae cerebri sanguine praeter naturam turgent: nec raro eo usque, ut, iisdem diruptis, cruor intus fundatur, vel in cerebri penetralibus, Vel inter ejus membranas. Alias latex tenuis intus profluxisse c0nspicitur ; modo membranae cerebri cohaerent, ope sbrinor secretae invicem agglutinatae. Quibusdam tubercula cerebro ineSSe reperiuntur : de quibus praedicare volo, non inflammationem ea progignere; sed potius tubercula

14쪽

prius saeta edrebrum inflammationi subeundis aptasse. Accepimus cerebrum vel totum, vel ejusdem partes, aequo duriora eXtitisse. Qui vero in flammatione cerebri gravissima laboraverunt, his, inciso cadavere, membranae cerebri eXulcerationem, ipSum que QSeeSSus amplos exhibuerunt; vel latice tenui, vel pure vel sanie Vitiosa, resertos. Nonnulli litoris tradiderunt, cerebrum modo gan-gr32na corruptum in Veniri; quem tamen eventum perraro Phrenitidi contingere, judicare oportet.

Parvi interest inflammationem cerebri I diopathicam ab ea, quam ' Typhus accendit, discernere posse; siquidem eadem fere remedia utrique conveniunt. Neque tamen dijudicare dissidito erit; signa enim Typhi praegressa fallere nequeunt

' Hic voce Typhu3 utor, ad selirem continuam indicandam, ARΜsTRONGIUΜ secutus; eam scilicet se-brem, quam CVLLENUS Synochum appellat; quam, quoties inflammationem alicujus Viscerum accendit,ARΜsΤRONGItys Typhum inflammatoriam vocat.

15쪽

Supra qu0que memoraVimus, inflammationem se-bri innixam neque Suppurationem, neque Secretionem fbrinoe parere. Multi multa de membranarum a cerebri ipsius inflammatione dignoscenda Scripserunt, accurateque hanc rem inquisi Verunt. Cum Vero hae, cerebro non plus minusVe mali participe, ViX inflammari posse videntur; cerebrumque inflammatum ViX Suum malum non cum membranis communicat : haec quaestio parum utilis esse apparet. Quod si conceditur, alterutram harum partium, altera illaesa, inflammari posse; plerique contendunt haec duo mala ita invicem dignoscenda esse; membranis scilicet inflammatis, sentiendi facultatem praeter naturam acui, ideoque dolorem capitis saeVissimum, oculos lucis, aures soni impatientes, insomniam, delirium ferOX, et motum arteriarum durum, exilem et citiorem, harum inflammationem significare : contra, cerebro inflammato, vim sentiendi hebetari; ideoque ei contingere dolorem obtusum, dormiendi vel dormitandi cupiditatem, typhomaniam, atque pulsum arteriarum, iacilliorem. Quod si inquiritur, cur SenSUS, cerebro ipso inflammato, hebetetur, respondeo; hoc vis.cus inflammatum vix aut ne ViX quidem, non vasis

16쪽

tumefactis opprimi vel gravari; medicisque notissimum esse, hunc cerebri habitum vim sentiendi obtundere. Ne multa, inflammatio membranarum atque cerebri ipsius inVicem, sic ut jam retuli, discrepare seruntur, eo quod, illi deest, huic subest, aliqua cerebri compreSSio.

Quod ad Maniam pertinet, hisce indiciis Phrenitis ab hoc malo dignoscitur : Mania est delirium ferox citra febrem; Phrenitis est delirium

serox, febre stipatum : quae Voces significant Manliae deesse capitis saevum dolorem, motum arteriarum durum, oculos lucis, aures soni non tolerantes, &c. Mania diu perstat; Phrenitis cita morte vel salute finitur. Illa tentatis quam hac vires artuum multo magis intenduntur.' Maniacus de re una fere delirat; de caeteris omnibus rite et naturae convenienter loquitur, atque ratiocinatur ; nec asSidue mente captus, Subinde non omnino delirat: contra, Phreniticus de rebus omnibus circumjectis pariter delirat, atque continen

ter.

17쪽

DE CAUSIS ABDITIS.Causae morborum abditae sunt, quae corpora iis

subeundis aptiora, id est, ad eos proclivi Ora reddunt. Quod ad Phrenitidem attinet, quisque

sanguine plenior et speciosior, juventa roboreque florens, eidem admodum est opportunus. EX temperamentis, Sanguineum atque cholericum ei homines aptant. Coelum ardentius eodem spectare fertur : sed anceps haereo hocne ad causas abditas an eXcitantes pertineat. Haud inficiandum, Britannos aliosque Europae0s, qui sedes patrias India commutaVerint, persaepe in cerebri inflammationem incidere, ardoribus nempe insolitis, ideoque exitiosis, objectos. Veri est simile, aestum utraque ratione nocere; scilicet, corpus proclivius reddere, simulque operam ad morbum ipsum movendum conserre.

DE CAUSIS EXCITANTIBUS. Inter has eminet causa jam relata, nimirum, Sol torridus; qui non solum c0r, arterias, genusque e

18쪽

nervosum incitando, proclivitatem gignit, Verum etiam haud raro cerebri inflammationem derepente infert, maximeque, si homo sub dio caput nudum ardoribus meridianis objecerit. Quasi sulmine percussus interdum subito concidit; quo fit, ut haec causa apud Latinos, ictus solis,' apud Gallos, coupide soleit,' vocetur. Nec raro Phrenitis caput ictu violatum sequitur; id est,

quoties ictus, citra calvariae partem fractam aut intrusam, ex improviso sensu et motu hominem orbaverit. Hoc mali genus Concussio Cerebri nominatur; nec inflammatio, nisi aliquot horis exactis, accedit, praegre88is Stupore, Viriumque Japsarum indiciis. Potus omnigeni, meracioreS praesertim, alcohol et latices ei similes, atque cibus abundantior et opimus, veluti ex carnibus conditis, hanc inflammationem ciere possunt. EXercitatio vehementior interdum eandem cievit. Hinc milites, inter munera eXequenda, itinere longo fatigati, aliquando in eam labuntur. Nec latet ratio ; cursus enim eXpeditior non Solum sanguinem ad cerebri arterias acriter impellit, verum etiam quodammodo obstat, quo minus facile per venas

reducatur.

Μens porro turbata cerebri inflammationem

19쪽

subinde accendit. Ira scilicet, amore, vel aliunde concitata, essicit ut vultus rubescat, arteriae capitis citius sortiusque micent, et demum Hrenitis ipsa superveniat. Studia literarum intentiora

aliquando etiam in eam desierunt. Denique, mens quovis negotio diu et acriter intenta vel solicitata, eo usque genus nerVOSum perturbare potest, ut cerebri inflammatio accendatur. Huc accedunt lux clarior oculis, auribus soni intentiores, illata, quae interdum malum propositum proVOcarunt. Eodem pertinet quaevis exinanitio solita derepente Suppressa, Veluti cursus sanguinis e naribus, pulmone, Ventriculo; aut menstrua. Cutem denique e quovis manthematum ex improviso deflorescentem, subinde Phr

nitis excipit; maximeque omnium, Ery8ipela3 hunc exitum habere solet. Ex omnibus Vero causis jam prop0sitis, nulla crebrior est, aut indagatu dignior, quam Ιctus Solis. Jam memini, milites Britannicos ad Indiam aliamve terram circulo aequinoctiali propinquam trajectos, Saepe, inter ambulandum, soli meridiano

objectos, in Phrenitidem labi. Nec solum inter

ambulandum corripiuntur; quidam enim laboribus desessi caespiti se committunt, atque inter dormi-

20쪽

endum, sole ardentissimo eo torrentur, ut demum experrecti delirent, omnibusque cerebri inflammati indiciis plectantur. DE ΡROGΝOSI. Si in animo habeamus ea, quae cerebrum, mortuorum corporibus scalpello incisis atque intrο- Spectis, ostendit; satis in aprico erit, Phrenitidem vix aut ne vix quidem sanitate reduce finiri; duosque praesertim eVentus habere, nimirum, Vel Suppurationem, vel lymphae aut cruoris profusionem. Si haec me non fefellerint, constat, hunc morbum luctuosissimum esse, omniaque ejus pr0pria metum, nihil sere spem, incutere. Quum vero fieri potest, ut alii eo implicati magis, alii minus periclitentur ; scire licet, de exitu futuro judicandum esse, perspectis aetate, corporis indole, seXU, vitae Victusque genere praegreSSO, atque, prae omnibus, in animo perpensis signis ipsissimis urgentibus, et tempore quo invadere coeperint. Quanto acerbiora saeViant mala, tanto citioripede in mortem abire solent; quo fit, ut perpauci illi, qui ad salutem redeunt, levius et simul ali-

SEARCH

MENU NAVIGATION