장음표시 사용
21쪽
quanto diutius aegrotent. Phrenitis occisura raro diem septimum transgreditur. Salvus est futurus, cui, citra StUporem, aut Vires fractas, Sanguis sua sponte e naribus profluit, aut alvus biliosa et liquida descendit, urinave redditur copiosa et crassa; cui Ve cutis Summa ubique aequaliter sudore leni tepidoque madet; aut glandulae circa aures intumescunt. Ne multa, eadem sere exitum felicem praesagiunt, Phreniticis, quae sobrientibUS. Notatu dignum est, huic inflammationi abeunti vel debellatae non raro supervenire maniam, Vertiginem, amaur in, aut visum imminutum vel abnormem ; quae, nulli arti medicabilia, integram fere Vitam perSeverant; eo quod fabricam cerebri aut cujusve ejus partis vitiosam, inflammatione praegressa genitam, insigniunt. In praecipiti Versatur, qui Sordem atram piceam Ve eVomit; simulque delirat, alleve stupet; cuique, siti deficiente, lingua et fauces arescunt; cuive ulcera, siqua adsint, subsidere et siccescere coeperint. Is quoque moribundus est, cui urina vel supprimitur, vel animi injussu elabitur ; qui dentibus frendet: cuique artus tremunt aut eoΠ-
22쪽
velluntur, tendinesque digito imposito subsilire
sentiuntur. DE SIGNORUM RATIOΝΕ.
Hucusque absoluto argumento proposito proximum est, ut signorum rationem inquiramus. Haec Vero longam orationem non desiderabit; omnes enim inflammationes eandem pene Signorum rationem sibi praeserunt. Haud sane ignoro, nervos cordis potissimum a gangliis nervi Sympa- thetici ceroicalibus, deduci, ideoque cerebrum cordi parum imperare: neque tamen dubitari potest, quin cor imperio perinsigni cerebrum regat; hujus enim actio pene quiescit, si qua de causa illud sanguinis idoneae molis ad caput impellendae im-p0tens sit, id est, Syncope accedit. Contra, quicquid efficit ut cor et arteriae sanguinem copiosius et validius ad caput impellant, actionem cerebriacuit et intendit. Si quis inquirit, cur haec res ita se habeat, respondeo, ipsam noti Ssimam PSSe. Pro comperto igitur habeo, notas Hrenitidis ineuntis arteriis cerebri perquam concitatis deberi. Typhoniania, id est, delirium stupore stipatum,
23쪽
arteriis et venis cerebri eo turgentibus, ut hoc viscus quodammodo opprimatur, tribuenda osso videtur: uti supra perhibui. Quod ad notas istas pessimas attinet, quae fatum antecedere consuerunt, qUaleS Sunt, Stupor altus, amauroSiS, muscae OCUlos circumVolitantes,
vox faucibus haerens, vorandi dissicultas, urina suppressa, animi ve injussu reddita; scire licet, has Omnes notas cerebrum humore effuso gravatum praedicare: id est, cruorem, lympham, aut PHS cerebri cavis insidere, vel membranis interjacere. DE MEDENDI RATIOΝΕ. Haec inflammatio, haud secus atque omnes sere aliae, corpus vacuefieri et sedari desiderat, idque nulla interposita mora. EX Omnibus Vero medicinae auxiliis, quae deplendo accommodantur, Sanguis missus maxime proficit. Quod ad mittendi rationem, permagni refert ut venae cerebri quam celerrime eXinaniantur : ideoque arteriam te Hem, aut Venam jugularem, secare optimum erit. Cum vero, hac Vena inci Sa, non Semper sanguinis cursum compescere licet, quippe
24쪽
quae premi non possit, satius erit arteriam jam relatam, aut brachii venam, secare: nec parVi intererit sanguinem per hiatum amplum effluere; paucae enim unciae ita elicitae plus inflammationem debellabunt, quam ingens copia tardius detracta. Meminisse simul juvat, hoc remedium Vires eo magis frangere, quo plus Sanguinis auseratur, non quo citius, Segniusve essiuat. Si, vena brachii semel percussa, virium ratio id iterari non sinit, nec simul inflammatio conquieverit; hirudines vel cucurbitulas cruentas temporibus imp0ni oportebit. Sanguis, capite erecto, Optime mittitur : eo enim minus ita detractum inflammationem cerebri sedare poterit. Quantum sanguinis demendum sit, aut quoties, nulla praecepta perpetua indicare possunt : quemque medicum prudentem id docebunt aetas, Vires, morbi Signa,
Vitae genus praegreSsum, &c. , Nec Sanguine mittendo unice materiam demere licet; quum omnes humores secreti ex arteriis funduntur, remedia hos auctura corpus eXtenuent necesse eSt. Utendum est igitur iis, quae alvi dejectionem atque Su
Alvi purgatio ratione triplici prodesse videtur:
nimirum, sanguine de0rsum serendo a capite ad
25쪽
arterias m entericaS; essiciendo, ut plurimum laticis ab his arteriis secernatur, et inde humores circumeuntes minuantur; denique intestinum sorde irritatura eXpediendo. Sanguinem a capite deorsum ferri sumptis medicamentis dejectionis movendae potentibus, testatur vultus collapsus et pallidus, simul atque tormina illata dejectionem in propinquo esse indicaverint.
Alvus Phreniticis optime solicitatur, prius ingesto Submuriate Hydrargori, deinde Sulphate a nesiae, aut quovis alio salium mediorum ; qui
optime conVeniunt, eo quod non solum humores deorsum ferunt et imminuunt, at Vumque eXOΠerant ; Verum etiam refrigerant. Haec remedia Venas jam satis Vacuefactas rite sequuntur. Alvum quoque ducere, liquoribus idoneis per anum injectis, saepe utilissimum est; maXimeque si naUSea et vomitus medicamina ingeri aut retineri haud sinunt. Hisce absolutis, vel ineunte morbo, si potest fieri, caput ad cutem tondere, et dein aqua frigida aceto mixta lavare, proderit. Nonnulli vero caput imposito emplastro meloes vesicatorii exulcerari jubent. Hoc remedium interdum valde
26쪽
quam irritat, non prius utendum, quam Venae jam penitus eXinanitae, et alVus probe Vacuefacta, inflammationem et incitationem plurimum devicerint. Nec celare Oportet, eXempla non deesse Hrenitidis exulcerantibus eXasperatae: quod praesertim accidit, ubi caput ictu violatum acerbam cerebri membranarum inflammationem cieverit. Pari ratione, haec remedia interdum ophthal miam intendunt : id est, ErySipelas ad oculum dispergendum II OVent. Quoties exulcerantia medico solerti opem latura videntur, satius erit, ni fallor, Tartrate Antimonii et Potassin adipe miXto, quam EmplaStro meloes et ESicatorii, uti : quippe quod pu8tulas, non bullaS moVet, multoque minus genus nerVOSum irritat. Nauseam, citra Vomitum, quidam excitari jubent, dato pauxillo Tartratis Antimonii aut GLlieoccoe I pecacuanhor radici S ; nauseam perinsigni facultate cor et arterias Sedandi praeditam esse, et inde persaepe inflammationem, praecipue pulmonis, quasi eXtinguere, reS eSt noti Ssima : neque tamen eam non Phrfniticis perniciosam existi-m0 ; quibus scilicet ventriculus tam irritabilis es-
27쪽
tulum ViX nausea sanum implicaret, eos Vomere faciat. GREGORIUS, qui tot per annos Summa
laude Academiam Edinensem illustravit, inter praelegendum, dicere Solebat, Vigesimam grani partem salis jam relati febrientibus inflammatione tentatis, vomitum intulisse. Quicunque autem animo secUm Volvit, quantum Vomitus totum corpuS eXagitet, quantoque impetu Sanguinem ad cerebri vasa dirigat, facile intelliget eundem summo studio praecaVendum esse, ideoque medieamina nauseae ciendae habilia praetermittenda esse.
Haec duo remedia, Di italis purFurere folia,
Aeidumque Hydrocyanicum, genUS nerVOSum, ideoque cor et arterias, perquam sedare et infirma re p08Se, comperta Sunt: quo fit, ut in plures morbos haud parum valeant, InaXimeque inflammationes, cordis Vitia, aneuriSma, hoemorrhagias quasdam, &c. At Vero cautissima opus est manu, ne nausea et vomitu ciendis plus laedant, quam, cerebri actione moderanda, juvent. Quae sudorem eliciant, multum opitulantur :Sudor enim extenuat et refrigerat: id est, aliquid humoribus circumeuntibus aufert: atque teporem imminuit, ob humorem evolutum in Vaporem
28쪽
cis vini Tartratis Antimonii mista, optime con-Veniet, quovis potu tepido adjecto. Vedes et crura aqua tepida Ve8peri lavare proderit. Refrigerantia summam Opem pollicentur; qualia sunt, succi fructuum aciduli vel acido-dulces; nitra8 potanae, et alia istiusmodi.
Quaecunque sentiendi instrumenta stimulent, studio summo tollenda sunt, praesertim, luX et sonus. Cubandum est in conclavi spatioso, tenebroso, quod perflatum liberum accipiat. Si genus nervosum perquam sit irritabile, nec vires corpus amplius depleri sinunt; capiti tonso crebro affundenda vel aqua aceto mista, uti jam
proposui), vel AEther Sulphuricu' quippe qui
celerrime in sublime latus perquam ardorem minuit. Aliquando pileus eX argilla madefacta confectus, capiti impositus, aegrum Valde recreat. Permagni refert, ut aeger noctu dormiat. Omnia remedia jam dicta huc operam conserunt: praesertim, pedes aqua tepida luti, sudor motus, calorque luX, et sonus, sublata. Quod si, his non obstantibus, homo vigilet, quovis narcoticorum utendum. Opium dari nolumus, nisi, caeteris
29쪽
vis enim somnos conciliat, secernenda tamen eX- cernendaque supprimit, et inde notas inflammationis auget; huc accedit quod, quaesitissimus animi languor et angor, aegrum maXime CrUciatu. ri, subsequuntur. Si conceditur, vinum Tartratis Antimonii adjici debebit, quo cutis halitus
provocetur. Μalumus tamen Tincturam φοῖ- cyami nigri vesperi dari. Victus ex tenuissima materia esse debet. Carnes, Vinum et omnigeni latices meraci, magis angue et cane fugienda: quod praeceptum equidem vix violari potest. Ob cibi desiderium pene extinctum. Potui aptissimus erit fons Sincerus, aut succis acidulis imbutus. Ne Vero aeger inedia ipsa maceretur, potus aciduli fecula, mucilagine, albumine, et Saccharo, imbuti sunt, sumendi; quamVis enim vires cibi concoctrices, chylique confectrices, prOSternuntur; Veri tamen est simile, venas meSentericas jam dicta ingesta absorbere. Denique, nullus fere morborum re imen antiphio isticum diligentius servari postulat, quam inflammatio cerebri; adeo ut curatio omnis hisce vocibus contineatur: Tempestive est deplendum, sedandum, atque incitamenta auferendum.'Nullum valetudinis adVersae genus praesenS
30쪽
auxilium magis flagitat; ipsissima enim remedia, quae serius admota inutilia sunt, cito et acriter adhibita, longe saepius aegrum fato eripere pote