장음표시 사용
21쪽
fALVUS FERNANDEZ Cordubensis, magni Capitani cognomini dein notissimus, copias in Indiam trajecisset auspicio et imperio re- gum Catholicorum, FERDINANDI et ISA
A BELLAE, ut FERDINANDO Secundo, Neapo-
lsos Regi opem ferret adversus CAROLUM, Gallorum regem, quem a capitis mole Ca- pitonem vocabant, stipendia in eo bello me- ruisse Hispanos non paucos eadem labe non inquinatos, quae Neapolitanos et Gallos con- tagione infecero ex promiscua cum iisdem
Similia sed fusius refert Auctor idem Historia Naturali et Generali earundem Indiarum, quae Summario multo majore est, et decem post annis, hoe est anno 1535, Hispanico scripta orat. Ibi testis nominatim adducit Plurimos, eXimios, oculatos, qui primis in Insulam Hispaniolam navigationibus interfuerunt, et a quibus singula quae tradit se accepisse profitetur. Potissimum Vero nititur auctoritate et testimonio PETRI MARGARET, CATALANI, testis quidem ea de re maXime ido-
22쪽
DE SYPHILIDIS ORIGINE.nei, ut qui cum CHRISTOPHERO COLUMBO secundo itineres in Hispaniolam prosectus, anno 1493, inde rediit anno sequente 1491, Lue Venerea inquinatus, qua ipsum adhuc gravatum fuisse Auctor suspicabatur, dum Seribebat, quoniam doloribus continuo angebatur. Itaquere probe cognita hic Auctor dissertissimh asserit Luem Voneream ab Hispaniola ad Hispanias, devictam esse ante annum 1495, et a militibus Hispanis qui sub GoNsALVO FERNANDO stipendia meruere in Italia, in Gallos, et Neapolitanos Venere Vulgi Vaga traductam fuisse. Eadem leguntur apud FRANCISCUMLOPPκ de Gomara Presbyterum HispaIensem. Ex testimoniis allatis argumentum deducendum de quo vix disputari potest. Oviedo et Gomara Hispani fuere et credibile est quod Voluissent aliae cuidam genti morbum tam foedum in Europam asserendi dedecus ingerere.
FRANCIsco LoPEZ de Gomara, Historia delas Indias, cap. XXIX. apud Barcia, Uist. Prini. de las Indias Occident. T0m. II.
23쪽
Aliqui vero Syphilidem et morbum las Buas
dictum multum interesse contendunt. Buboniam, quae maXime morbum posteriorem designant, nulla sit mentio apud antiquos scriptoris de re Venereti. Ad hoc respondet GIRTAN-NERUS, in eXeerpto a MARCELLO CUMANO doliae re seriptor ipse primus : Ego MARCELLUs CUMANUs, infinitos Bubones causatos ex PUS- lis virgae curavi.' NICOLAUS MUSSA, ' Venetus, scripsit de morbo Gallico 1536. Apostoma inguinum praeterea Commemorat non nupserrime huic malo esse additum: ' Et sequ- untur ait) apostema inguinum, quae, Si SUP- purantur, remoVent aegritudinem, maxime a ' principio, quoniam inguina sunt emunctoria hepatis.' Hoc vero concedendum esse arbitror
copiam videndi Bubones apud Syphilidis assectos non semper fuisse. Quod non mirandum, omnia enim Signa quae nostri scriptores primaria appellari solent, non Satis aQCurate a
24쪽
priscis auctoribus depinguntur; exinde colligere liceat, secondaria, ut apud nos dicuntur, symptomata tam cito Secuta esse quod aegri internosci potuerint. Praeterea vitia Genitalium non semper inter prima signa hujus mali adfuisse videntur. Quinetiam eX unanimis testimoniis satis liquet Syphilidem quando primum in Europa visa esset longe diversam fuisse ab aegritudine his temporibus eodem
nomine designata. Nec obliviseendum esse censeo pestim hane atrocissimam quando apud Canadenses ab Europaeis inVecta esset novam
formam induisse. Symplomata Syphilidis Canadensis clare depixit SWediaur, cujus scriptis quaedam excerpere liceat: Ce qu'd y a do
plus rem quabie dans cette maladio, c'est qu'elle altaque rarement les parties de la ge- neration, et qu'on petit Ia contracter Sans au- cune cohabitation aveo les personnes qui en sint insectus.' Ex his satis apparet, mea quidem sententia, argumenta illorum, qui discrepantiae morbi Americani a Lue Europaena nituntur parum auctoritatis habere.
25쪽
FRANCIsCUs GUICCARDINUs, ciVis Florentinus, in Historia sui temporis, Italice scripto, summa diligentia narrat quaecumque in Italia suo tempore contigere ab anno 1494 ad annum 1532. Is autem dicit Luem Veneriam passim Galli- eam appellari et sic pergit: Verum aequum ' est hanc ignominiam o Gallico nomine re- movere nam constat hane Luem ex Hispa- nia in Neapolem importatam fuisse. Nec t men ejus gentis fuit propria, sed eo quoque ox illis Insulis allata R. P. JOANNES BAP-T1sΤΛ du Teriri ex ordine Fratrum Praedicatorum in Insulis Antillis diu commoratus est.
Hic autem asseveravit. Harum Insularum indigenis turpem eum morbum, quasi haere- ditarium esse ' et mox addit: se' novis-
sime certissima seientia militis Hispanos, qui cum CHR1sΤoPHERO COLUMBo in Hispaniam inde rediere, primo itinere, ab indigenis hunc morbum contraxisse, quem Neapolim tradux- ore, unde contagium ad Gallos propagatum ' fuit et hinc in univcrsam Europam dissemi- natum: os haec pauca selegimus CX Historicis, qui de primu LuisVeinereae origine, tan-
26쪽
DE SYPHILIDIS ORIGINE.quam de re sibi apprime cognita, o ulate testimonium dicunt. Sed plurima non posSumus citare ne in immensam molem crescat nostrum opuSCUlUm.
At Vero ea Lues, quantumvis Celeri passu propagata Videatur, ab Hispania, Italia et Gallia, ubi prima fuere nascentis morbi incunabula
ad Caeteras Europae oras progressu gradario diffundebatur, atque ita in Variis regionibus, quo a primaria morbi somite remotiores erant, eo tardius saviit. Id sane Circa annum 1632, de SaXonia superiore etiam tum testabatur SENNERTUS, qui postquam retulit Capivacum in Italia o solvis Gallicae Luis curatione ultra decem et octo millia coronatorum lueratum esse ingenue fatetur: Se a 34 annis, quibus Witterbergae nec benedictum divina sine lucro medicinam faciebat, non tot coronatos, quot Cupivacias eorum millia, lucratum esse eX hujus morbi curatione, ob eorum, qui hoc morbo laborent, hoc loco penuriam. Caeterum, quo tempore morbosum Luis Ve-
27쪽
neriae seminium ab Hispania Italiam et Galliam, et hinc caetera Europae regna Contagione PerVadebat, eodem quoque ab Europa in Asiae et Africae oras, quae mari Mediterraneo adjacent, contagione simili prorupisse certum est, quod gemina Via factum credimus. Primo, quidam e Mahumetanorum et Judaeorum eXulibus, qui temporibus illis Hispania cedere jussi sunt a FERDINANDO et ΙSABELLA POSt occupatum regnum Granatense, in Asticam profugerunt, et ibi Luem Veneream secum detulere, quam in Hispania ante ContraXerant. Qua de re luculentum testem habemus JOANNEM LEONIS, Mahumetanum, Granatae natum, qui eum caeteris eXul Fessum
in Mauritania petiit, ubi litteris Arabicis operam dedit, sed qui dein a Piratis captus et LEONI X. Pontifico Maximo, dono datus Christianam religionem amplexus est. Is autem in descriptione Africae quam Romas Arabico scripsit, sic ait: Hujus mali no nomen
28쪽
' quid0m ipsis Africanis notum erat ante ea tempora quam Hispaniarum rex FERDINAN- Dus Judaeos omnes, et Mahumetanos) ex
Hispania profligasset, qui ubi in patriam jam
rediissent, coeperunt miseri quidem et sce- leratissimi AEthiopes, cum illorum muliebri- bus liabere commercium, ae Sie tandem Ve- lut per manus pestis haec per totam Se sparsit regionem ita ut vix sit familia, quae ab hoc malo remansit libera. Id autem sibi firmissimo atque indubitato persuaserunt ox Hispania ad illos transmigrasse, quamob- rem et illi morbo ab Hispania malum His- panicum no nomine destituereturi indider- unt. Tuneti vero, quemadmodum et per A totam Italiam Morbus Gallicus dicitur ; Idem nomon in AEgypto et Syria adscribi- tur, unde male imprecantis proverbium te' morbus male perdat Gallicus.' 'Deinde, Vero, mercatores nautaeque qui ab Italiae, Galliae, aut Hispaniae portubus ad Asiae aut Africae portus, merces quotidie utrocitroque conVehebant, mercem pesSimam, Luem
29쪽
Venoream scilicet, una simul conVEXere, quae dein ab oris mari Mediterranei proXimis ad interiores tractus sensim traducta fuit. Sed neque hic substitit contages ab Europaeis diffusa, sed latius disseminata irrepsit in remotissimas Asiae plagas, iteratisque navigationibus ad Indias Orientales penetraVit. Sod ab aliis objicitur Hispanos, qui COLUM- BUM comitati sunt, propter eorum paucitatem minimo ad morbum tam late ac Celeriter Spar-
gendum sufficere. Mira enim velocitate per totam Europam Syphilis est progressa. Verum prosecto si ad ea quibus crevit morbus respieiamus, mirari desinemus. Tunc temporis, nullius contagii timor concubitum promiscuum inhibuit; morbus quoque ut ab innumeris testimoniis patet, adeo vehemens fuit, ut mille modis praeter coitum communiCaretur. Hic vero rem Supra commemoratum
adjiciamUS. Ex his omnibus satis apparet illos viros qui novum orbem Primum adiere, Luem Ve-
30쪽
neream abhine reportasse. Restat ut pau- ea argumenta adducamus quae probent hune morbum tum primum in Europam induetum fuisse ot nullum talem inter antiquos extitisse. E silentio in dicorum, qui ab HIPPOCRATIS aeVo, hoe est a primis medicinae incunabulis apud Graecos Romanosque floruere, et in quorum scriptis ne Verbum quidem legere est quod hoc morbo possit ulla ratione
congruere: e silentio etiam Historicorum Veterum, qui neminem morbo ex Venere contracto assectum fuisse memorant,licet Vagra Stupra et flagitia plurima imperatorum, regum
et aliorum passim referunt, credibile est nullum morbum Syphilide similem inter suos coaetaneos observatum fuisse. Demum e silentio Poetarum argumentum validissimum deducendum arbitramur. ANNE putandum est, Ut HORATIUS, PERSIUS, JUVENALIS, qui tam Ob-SCena Saepe Proserunt, qui tot convitia, tot impudicitias passim congerunt,aut CATULLUM et MARTIALEM, qui de rebus Venereis tot dicteria in omnes jaciunt, in hae una re modestiam Solum servassent et cum de levioribus et rariori