장음표시 사용
11쪽
in ideis connectendis, inque actionum arbitrariarum consiliis capessendis aliis legibus adstrictus sit, quam quibus vis vitalis obtemperet, cumque istarum legum dominium in dementia nequaquam penitus obruatur; illas medico cpsychologia esse depromendas, per se patet. Nihil igitur
medicorum assertum Valet, animum, cui a corpore aegrotante servitudinis jugum imponeretur, sui juris non eSSe. Nam vesani in actionibus appetendis et moliendis summam saepe prudentiam, astuliam, calliditalemque prodivit, suique propositi lenaces magnam constantiam et firmitudinem ostendunt, qua laude dignissimos Sese praestarent, nisi sinis pravi contingendi studium a rationis regulis valde abhorreret. Quocirca medicis summopere in Vitium Ver-lcndum est, quod amentiae squo ego nomine cum Platnero Omnem communiter complector animi assectionem, mentis vel rationis lumine carentem) originem e mala animi constitutione concipere non curae cordique habuerint, quid quod adeo nonnulli contendant, deliras ideas nihil significare, nisi qualenus genus earum hilare vel triste, furiosum vel remissum de aegritudinis corporalis genio test elu . Dolendum sane est, quod maxima philosophorum pars in perscrutanda animi nal a fluctuaverit, nec rectam ad veritalem eruendam viam ingressa suerit. Permulti enim metaphysices suco delectantur, argutiisque dialecticis probare gestiunt, animum ceu ens incorporeum sub sensus non cadere, ideoqite nullam Observationi materiam largiri. Omnem igitur animi cognitionem negant, nisi quae e rationis usu redundet. Sensus autem inlerni obliviscuntur, qui mentis, appetendique lacullatis actiones eodem modo empirico repraesental, quo Sensus externi rerum imagines
duimo exhibent. Ralio quid in unoquoquo valeat, quid memoria, quid judicium, aliaeque in animo compreheHSae
12쪽
Vires, non anticipalione, sod earum usu cognosci debet. Alii, doctrinae mysticae adsectae, pietatisque perperam intellectae cultores vitam humanam dicunt esse pugnam animi adversus cacodaemonein sibi insitum. Nec esset, cur hunc delirantis magis ingenii lusum, quam sapientiae penetralia perspicientis doctrinam tangerem, nisi novissimis elianinum temporibus animi morborum theoria iam futili sundamento superstructa suisset. - Quid autem dicam de ineptiis eorum, qui omnem rationis nobilitatem,
excelsitalemque abnuentes, hominum genus Virtute bruwrum animalium greges antecellere negarent, et animum nudis mechanicis legibus adstrictuin esse contenderent, ita ut cogitandi negotium, aclionumque moralium arbitrium a concursu idolorum cerebro insculptorum Vel necessario
II is aliisque similiter inconcinnis reserendis ne tempus frustra teram, brevi dicam, qua animi cognitione modico opus sit. Nempe non de essentia sive de natura ejus, quam dicunt immaterialem vel incoi porcam, nobis est disputandum, quod metaphysicis relinquamus; sed eam lantummodo philosophiae partem aggrediamur, quae excolendis perficiendisque animi viribus omnem operam impendit et curam. Quod quidem fieri nequit, nisi viros istos sive facultates Observatione, usu, exercilio exploratas habeamuS, ut intelligamus, quaenam illi sint perpetrando congruant regulae, saVeantque. Quemadmodum, Secundum ingeniosum illud essatum, experimentum est quaestio naturae proposita, cui respondere cogatur; ita homo, ut praestantiae suae sibi fiat conscius, atque perspectum habeat, quid Valeant humeri, quid ferre recusent, rebus arduis se implicet gerendis, necesse est. Quod periculum si consulto instituit, beneque attendit, non potest non ea deprehendere,
13쪽
quae innata sibi vel illaia, aut coepta iuvant, expediuntque, aut proliibent atque si ustrantur. Collectis his usu comprobatis animi propensionibus et aversationibus, via nobis munietur ad delegendas illius facultates, quae psychologiae empiricae partes constituunt. Hac enim edoceamur oportet, cupiditales refraenare, animum ira, odio, gaudio exsultante aliisque perturbationibus exugilatum componere, actionumque Voluntariarum moderamen rationi Vindicare.
Quae cum ad vitam bene beate ite agendam quam maxime sint necessaria, salis mirari nequit, hanc pliilosophiae nobilissimam partent pro sua praestantia digitilaleque minime sussicienter esse excutiam. De Veleribus sapientiae professoribus Baco, immortalis illo scientiarum res Ormalor, jam conquestus est, illos quidem, Aristotelis exemplo, Verbis expre8SiS alque iterato hanc partem doctrinam de cultura animi ipsi nuncupatam) inculcasse, nec
Vero persecutos esse, nec in corpus doctrinae redegisse '). Aequitas Vero, magnisque antiquitatis ingeniis debita reverentia impedii, quo minus huic Vilia perio penitus annuamus. Veteres enim, etsi scientiarum systemala sere haud condiderint, quae aedificii instar singulas paries in ordine quodam collocatas et dispositas conlinent; lamen e perspicace et diligente rerum Observatione utilissima haus inruut praecepta, quae Veritatis auctoritate Deo ericorum cummenta longe superant. Hippocratis videlicet aph ,rismi in morborum indagandorum ratione nobis oliamnum lacem praeserunt; quique eliticam coluerunt, Summi erant iii tradendis regulis, quarum ductu et imperio animus iii majorem virtutis et excellentiae gradum evoli itur. Quid enim praeclarius, quid rectius, quid sapientiae magis con- , De dignitate et augmentis scientiarum, lib. VII. cap. Ill.
14쪽
gruens, quam quae Stoicorum fuit de perturitalionibus nitimi sententia. Quam Cicero in primo Academicorum libro cap. X.) his verbis cum nobis conlinunicaVil. MZeno igitur nullo modo is erat, qui, ut Theophrastus, nervos virtutis incideret; sed contra, qui omnia, quae ad beatam vitam pertinerent, in una Virtute poneret: nec quid Itiam aliud numeraret in bonis, idque appellaret honestum, quod
esset simpleri quoddam, et Solum ei unum bonum. Quum pie superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent, sed quasdam Virtutes natura aut more persectas,
hic Omnes in ratione ponebat; quumque illi ea genera Virtutum, quae supra dixi, sejungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat; nec Virtutis usum
modo, ut Superiores, sed ipsum habitum per se QSSe praeclarum, nec lamen Virtutem cuiquam adeSSe, quin ea Sem- Per uteretur. Quumque perfurbationem animi illi ex ho- fmine non sollerent, nas traque es condolescere, ef C- -
piscere, et extimescere, et e ferri laetitia dicerent, sed eam icontraherent in angγιsfumqtie deducerent: hic omnibus his iquasi morbis voluit carere sapientem. Quumque eas per-
turbationes antiqui naturales esse dicerent, et rationis ex- iperies, aliaque in parte animi cupiditatem, alia rationem lcollocarent, ne his quidem assentiebatur. Nam et perli - bationes Noluntarias esse putabat, Opinionisque judicio su- lscipi, et Omnium pertu balionum arbitrabalur matrem esse i
immodet atam quamdam intemperantiam.
Rationi enim cum hoc a natura demandalum sit mu- nus, ut quibuScunque animo insilis facultatibus evolvendis let in actionem perducendis prospiciat; omnia huic sint i perpetrando contraria impedimenta arceantur Oportet. Eam lautem corporis vivi conditionem, qua in exercendis vitae illanctionibus prohibetur, morbum nuncupamus, qui Virium li
15쪽
dissidio et pugna lolius ruinam minatur. Simili modo Zeno animum perturbatum lanquam morbo asseclum merito habuit, propterea quod sanus esse, i. e. Ossicio suo sungere nequii, cui impetus cujuslibet violenti sensus rationem obnubilal, confundit, obducit; ita ut animus consilii expers, velut navis gubernatore stationem deserente procellis agilala, in motus turbulentos rapiatur. Malo humano generi consulunt, qui liberi alis notionem nimis amplificando, licentiam, legumque divinarum et civilium magis contemplum, quam istud rationis moderamen, quo sui ipsius juris animus manet, praecipere videntur. Quod aliter fieri ne piit, si perlitubationes animo innatae, atque
naturae institulo constare censentur. Et omne rationis, cupiditates conlinendi conamen irritum esset, si e sonlenumquam eVanescente prosluerent; rham naturam furca evellas, famen usque re urret. Equidem haud inficias
ibo, quemlibet pro sua indole et temperamento in quosdam asseclus sibi magis proprios esse proclivem; attamen illos in potestate sua habebit, dummodo velit, iisque ceu materia uiatur, in qua boni rectique propositi sortitudinem
eXerceat, experiatur pie. uam Stoicorum de morbosa porturbationum indole εenientiam medici si probo altendissent, non quemvis delirii eXpertem sana mente gaudere dixissent. Stultorum, malevolentiuntque lurba quidem in morocomiis et ergasi illis reli-neri, coercilione et castigatione ab erroribus ad veri Sen-εum, a pravis moribus in Virtutis semilam revocari nequit, nisi magnam populorum partem, ne majorem dicam,
libertate spoliare velis. Sani igitur illi judicantur, quibus
liceat, ad arbitrium do vita sua disponere, etsi Summo . epe sibi detrimento hanc libertatem nanciscantur. See teratissimi porro homines ne amentiae excusatione culpa
16쪽
liberentur, quam bene sui, ossiciorumque sibi conscii contraherent, lege caulum est, insaniae conceptum in armiores sines reducere. Vesanus igitur dicitur, qui recli congruique sensu orbus, Vitam ad rationis normam dirigere nequii, relationisque ad celeros homines et ad res se ambo utiles ignarus vel oblitus, in judicandis et exequendis actionibus perversa consilia capiat. Nec ego quemvis hominem malum vel errori ob-Doxium mente captum, sed talem eSSe censeo, qui ratio- nis lumine facillimo cariturus sit; quemadmodum valetudinarius morbo proximus est. Regori mihi quidem potest, maximae hominum parti hoc 'asserto rationis usum Degari, nec hoc acerbissimum, humanoque generi inimicissimum iudicium novi quid in medium proserro, cum et Vollati elerram dixerit esse lolius mundi moroconiium. Cui libelsuum esse insaniendi modum, quo communem Vitae regulam deserat, nec ideo rei publicae ordinem turbari, dummodo quisque hallucinationes suas imo pectore recondal, let veniam dei alteri, quam ipse sibi exposcat. Stoicorum ligitur praecepta hominum naturam transcendere, quippe squae cupiditatum stimulis agi lata et vitae necessitatibus Ladstricta, divinarum legum sanctitatem intueri quidem nec vero ubivis asse pii possit. Nec de communibus hominum erroribus nobis esse sermonem, sed de illis in sortunatis, iqui in perpetuo insomnio vitam degant. Quae quam speciosa videantur, lamen veri salem haud i snt lingunt. Etenim plurimorum sortem esse miserrimam sa- lilcamur oportet, ob id quod salutem, quae in sola virtute ost posita, haud curent, et animi quietem, vel ab per- liiiii balioni lius immunitatem, sapionliae privilegium, nihili inestiment, vel saltem Opibus, Voluptati, aliisque sensuum blandimentis postponant. Num hanc vitae pravitalem eam 1
17쪽
esso conditionem pulas, Siae naturae respondeat, propterea quod vulgalissima est Num Viliis indulgendum esse credis, quia ad nobiliora, excelsioraque ardua est via, paucisque cognita Recte igitur Stoicos de perturbationibus praecepisse concedamus, quorum sententiam paedagogi si amplexi essent, ut pueros juvenesque ea sortitudine imbuerent, quae in omni sortunae Vicissitudine sibi temperet, sensationumque fluctus componat, nemo profecto de excusandis vel adeo vindicandis illis porturbationibus cogitaret. Nec nimis severe et austere hoc dictum esse, Lycurgi iustitutionibus evincitur, quibus ea modestia, lemperantia, in lite perpetrandis actionibus robus juvenibus tribuebatur, qua Spartani in virlulis exercilio nos longe superarent, etiamsi divina religionis lex ad eandem praestantiam nos exl1Orietur. Maximum virtutis adjumentum in consuetudine, quam alteram naturam bene dixere, est positum, nec sibi ii alierare dissicile erit ei, qui negare sibi res jucundas, doloremque tolerare ab insatilia inde didicerit. Qui vero luxuria enervatus, laxisque moribus est oeminatus est, cuilibet
cupiditati indulgebit, quolibet dolore in animi a lictionemel summam tristitiam rapietur et in assectuum tumultu ac rebellione justi et recli sensum amittet. Sed ut propius ad rem accedam, jam ex Veleris sapientiae moti inicialis ostendam, summam perturbationes inter ac Vesaniam esse propinquitatem ei cognationem. Primum Lucii Annaei Senecae de ira librum evolvas, ibiquem primo capite haec reperies. se uidam itaque e sapientibus viris iram dixerunt brevem insaniam. Aeque enim impulens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in qu0d coepit pertinax et intenta, rationi consiliisquepi declusa, Vanis agitata causis, ad dissiccium aequi Verique iidiabilis, ruinis simillima, quae super id, quod oppressere
18쪽
franguntur. Ut autem scias, non esse sanos, quos ira possedit, ipsum illorum habitum inluere. Nam ut surentium
certa indicia sunt: audax et minax vultus, tristis frons,lorva lacies, citatus gradus, inquietae manus, Color V PSUS, crebra ei vehementius acla suspiria; ita irascentium eadem signa sunt. Flagrant et micant oculi, mullus ore
lolo rubor, exaestuante ab imis praecordiis sanguine; labia quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac subriguu-lur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemituS mugilusque, et parum explanatis Vocibus sermo praeruptuS, et complosae saepiuS manus, et pulsata humus pedibus, et tolum concitum cor- lyuS, magnaSque minas agens, foeda visu et horrenda lactes depravantium se, atque intumescentium. En si oris, vitem hodie maniam nominamus, descrip- llio omnibus numeris absoluta, qua luculentiorem locuple- lioremque medicorum nemo evulgavit. Sed ut jam per i Singula signa eam, Piae Seneca ceu irae et furori coin-
munia recenset, primo de iis dicam, quae animi condi- ltionem patefaciunt. Quae lamen haud omnia illustranda lesse censeo; nam si furor impotens sui, decoris oblitus, lnecessitudinum immemor dicitur, non est Piod ullam ex- ll,licationem desideres, quia assertum illud per se patet. fAt vero et in quod coepit pertinax traditur, Ῥiod non- linullis dubium, inimo salsum videri possit, cum deliran- lilium per deVia errantem mentem, nec sibi constantem, livet quovis temporis momento desultorium cogitandi, sen- litiundi, oppetendissile modum spectent. Cum igitur ma- illi iam lati iam phrenitidis sive furiosi delirii, a qliacuit pie ucerebri laesione nascentis speciem habeant, omnem idea- urit in in furentis conScientia connexionem, ordinem et COH- sequentiam praefracte negant. Num autem et iratus phre- H
19쪽
nitide i. e. cerebri morbo correptus est 2 Nam si asseclussultimum gradum alligerit, ita ut oculi caligent, am os lite obsurdescant, lania miserum confusio invadit, ut vel lo-
quelae usum amillat, Vel saltem inconcinna, maleque cohaerentia verba balbutiat, aliumque Violentia sua pelal, piam a quo sit lacessitus. Quod cerebri morbo adscribero cum absu dum sit, eam perturbationum in animo vim esse saleamur oportet, qua mentem in deliras ideas agant, judicii usum tollant, alque eum conscientiae habitum ossiciant, Piem et insanus prodit. Abs qua mentis seditione vel tumultu etiamsi perlii baliones nomen acceperint, lamen non impediunt, quo minus propositi lenaX homo sit. Ulciscendi enim cupido iratum lenet, qui licet aggressorem cum altero et insonte quidem facile commutet, lamen in vindicandi studio persistit, eandeinque sentiendi ac appetendi rationem sequitur, etsi mens caligel, et ab omni recli, justique recordatione aliena sit. Idem de suriosis valet, quorum actiones violentae in finem quemdam, etsi delirante mente captum, lendunt; cujus perpetrandi causa si prava auxilia eligant, non est quod miremur, cum judicii usus iis sit denegalus. Sic insanos videre licet, qui ut medico stomachum moveant, sibimet ipsis nocere student. Nec melius irati agmat, cum injuriae propellendae occasio deest, si vestes lacerant, vel crines evellunt. Eandem igitur animi conditionem in irato et surioso agnoscere debes, cum in utroque appetendi impetus
mentis aciem obtundet, rationis moderamen asperneltu',
judicii in discernendis robus alacritalem infirmet, prael Γ-ilorum memoriam claudat, quin adeo externos SenSus hebetet, ita ut miser penitus sui conscientiam perdat, et serae instar vel ad atrocia adeo crimina cocco inStinctu impellatur. Num allior animi cognitio tibi contigit, qua
20쪽
contraria indole discrepare perhibentur, quae communi signorum ratione eamdem naturam indicant 7 Non crediderim; nam quae appariliones, Vel res sub sensus cadentes transcendit doctrina, iisque sidem denegans alium, quasnqui illis revelatur, rerum ordinem ex nexum Stabilire gestit, nictaphysicorum deliramenta, Nec Vero rerum naturam sapit. Nec milii objicies, discrimine perturbationes
inter ac dementiam sublato omnem sceleratorum culpam cessare, nam furor ab ira tam mora, quam gradu distat, ita ut prior perseveret, haec vero mox remit Iul. Iracundus igitur ab excandescentia sibi caVere, eamque animi disciplinam subire et potest et debet, quae rationis integritatem et incolumitalem tueatur; quod cum furioso haud liceat, qui perpetuis sensationum acriorum igniculis Vexatus, ad compositam mentem haud redit, ab omni culpa Vacuus est, quae liberum judicium requirit. Maleficus igitur hanc ob causam vituperandus et poena assiciendus est, quia communi et quotidiana experientia de sun estis irae aliarumque perturbationum sequelis certior factus, sibi ab
illis jugum imponi passus cst, etiamsi vigente et lumultuante alsectu sui imperium amittat; quemadmodum ebrium temulentia non a sucinoris impulatione liberal, quod etsi sui non conscius commiserit, lamen Vitare potuisset, dummodo a potu abstinere voluisset. His sollicite perpensis magna utique maniam inter ac iram, quatenus ad culpam spectant, disserentia elucescet; etiamsi utramque ex eodem sonte promanare contendam. Quae cum medici haud salis discreverint, in perpolita ainbiguitate fluctuabant, ut saepe homi noni insanum esse judicarent, propterea quod in summo astoclia, suriosi ad instar sese gesserit, licet ad