장음표시 사용
21쪽
11 nunc inordinata, nunc nulla. Plurimas, dolores Vagi, Subiti calores, horrores, sudores frigidae, Cum angore molestissimo, aut in dorso aut inter Scapulas, infestant. Aliis, tumores duri in facie, manibus, brachiis, cruribus, femoribus sunt; aliis vero, subitae distentiones, aut sub-Sultus tendinum, membrorum praesertim inseriorum molestiam facessant; quae membra, spasmis et sensibus molestis solicitata, haud parum aegrotantis somnum interpellunt. Quaedam per Septimanas integras aeque CopioSe Salivam expuere, quasi hydrargyro dato, non desinunt. Arteriarum motus fere mille modis variat ; modo debilis, parvus, interruptus ; modo firmius, Creber, omni excitationis indicio stipatus ; modo iterum, Cerebrum oppressione laborare haud obscure indicat. Variat quoque multum iisdem cubantibus, brevissimo sorsan spatio, siquando hysteria omnigenorum animi assectuum prae se tulerit. Ρrae omnibus animus laborat; fit mobilis, mutabilis, meticulOsus, Contradicti impatiens, solatii impotens: praeter solitum omni impulsui parens ; nunc severus et tacitus ; nunc hilaris et loquax ; nunc
22쪽
quam maXime inerS; nunc praeter modum et ossicium occupatus. Gaudium nihil significans, cachinni convulsivi, Cum moerore, depressione,
et desperatione alternantur: nonnunqUam etiam affectus alienissimi conjungi videntur, adeo ut Corpore cachinnis Soluto, oculi tamen luctum gravissimum Ostendant ; aut Oculis Contra prae gaudio aut voluptate micantibus, vultus nihilominus tristis erit, et oris anguli demissi, moestitiam teterrimam eloquuntur. omnia hoc in morbo indicia muneris cerebri laesi recensere, ut dissicile, sic inutile esset ; quippe quibus nihil fallacisi nihil inepti, non inesset. Is status est, qui plurimis pro hypochondriasi
perceptus CSt ; sed mendose. Haec mentis Conditio, mirandum in modum a Poeta de- Pincta est, in verbis sequentibus, quibus moes-
Nonnulli voluerunt hystericarum dolores ple- rumque imaginatione solummodo extitisse ; dum
23쪽
l Se Contra Omnes revera eXistere persuasissimium habeo. Quibuscunque causis Origines deduci possint, medici est artem eXercere Ut Summoventur; et nec animum facillime eXasperatum levitate intempestiva perturbare, neque sensibilitatem nimis teneram ludibrio et contumeliis exponere. Accessiones hystericas eX aliis nervorum malis dignoscere possumus, et propriis Signis, et multis in exemplis, Cordis et arteriarum motu. In syncope intermittitur; vultus pallidi sunt, et sudor frigidus, copioSus, totUm Corpus irrorat. Syncope iterum brevi tantum haeret, quomodocunque abeat ; hysteria vero per multas horas, et dies etiam Permanserit; porro, Color minus perit, et PulfUS, quanquam minuti, Sentientur adhuc. Attamen hic monendum erit, hoc minime perpetulam eSSe. Dans queiques femines, te pouis est totalement eclipse, et la respiration se fati d'une maniere si insensi-- ble qu'elle ne ternit potnt Ia glaCe, et D e- brante pollit la flamine d 'une bougie qu on presente au neZ Inter medicos multum
24쪽
diuque disceptatum est, hysteria et hypochon-driasis omnino diversae sint, an variae Solum ejusdem morbi conditiones ; et utraque opinione claris scriptoribus adoptata. Sententia ultima tamen incuriae et negligentiae summa fuit; morbi omnibus in rebus disterunt, amnibus aliis autem Similes, utcunque diversi, veruntamen multis in aegris conjungi possint. Exempli gratia, hypochondriacus, cui semper est dySpep- Sia, nunc atque iterum sub hysteriae paroXy8mis laborare videatur ; et hystericam aliquando hypochondriasis signa amigunt. Animad-Versuri tandem sumus copiose indicia quibus discordant. Altera foeminas, juveneS, Sanguine plenas, adoritur; altera viros, vetulos et desperantes ; altera in paroXysmis fere semper accidit ; altera longus inveteratus est morbus ; altera aetate provectiore plurimum Sublevatur ; ab tera pariter eadem intenditur ; altera spasmis Stipatur, nec Saepe Cum dyspepsia; dum altera, dyspepsia Semper, SpaSmiS rariSSime nec unquam Vehementes, adSunt. Porro, corporiSconstitutiones toto coelo diversae sunt; ad hysteriam ciendum temperamentum sanguineum
exigitur ; e contra, hypochondriasis melancho -
25쪽
15licum eXquirit. His peraeque perpen Sis, quanquam quaedam Sint Communia, nullum tamen argumentum idoneum, quatenus ipse video, illos morbos prorsus eOSdem esse Comprobat. In apo- Plexi motus arteriarum intenditur, et accessionem Sterior plerumque comitatur. Ab epilepsia dignoscimus, quia pupilla non patula sit in hysteria; sed melius, murmure abdominis, globo, transituque crebro a risu in lacrymationem. Rarissime omnino sanatur hysteria ; et Si vehemens sit, aut diuturna, mortem per utrumque jam dictos morbos asterre potest; aut in melancholiam, catalepsiam, in Saniam, Permute
Nunc transeundum est ad tractationem ipsam, et ea sit genus nervosum Confirmando. Quapropter maXime animadvertendum est. ut purus aer inhaletur, ut cibi idonei indentur, ut alvus nihil dura servetur. Hinc magis innitor, quoniam haud ita pridem Doctor ΗΑΜ1LTON, Oculos medicorum omnium in se traxit, libello suo aureo ', ubi purgantia imprimis esse utilia in hoc affectu satis superque monstravit.
Observations on Purgative Μedicines.
26쪽
DE AFFECΤIBUS HYSTERICIs. PrOPOS ii, Causam ejusdem quodam nervorum
intestinorum irritamento inhaerere ; irritamentum ipsum a multis Causis, sed praecipue a multo stercore in intestinis Contracto, oriri ;unde hujus praecepti ratio palam est. Opinio jam olim increbuit inter medicos, temperamentum nervosum exinanitiones male sustinere ; at hysteria, omni conatui saepius nihil cedente, impulsus est Doctor Hamilton ut aequa mente eam latius et accuratius exploraret. Tali re-CenSU, priores morbi rationes, et ipsius medicinae utilitatem in morbum jam inveteratum, multa effecerunt ut parvi penderet. Omnibus vero indiciis rite perpensis, contendit doctissimus, assectum praeter naturam ventriculi et intestini ipsius indicari; affectum primarium esse; et ortum malis hystericis multiplicibus praebere. Purgantia usui adhibuit ad duritiem alvi, quae raro deest, Summovendam. Meminisse tamen juvabit, sic ille nos monet, ut tota Curatione, morbus et amplum modum et medicamentum satis aere requirat, ad alvum etiam modice dejiciendum ; atque hoc quotidie fieri, doneC Stercus, ut deCet, desCendit, aut morbus
decessit. Talibus remediis adhibitis, modo so-
27쪽
lis, modo paucis aliis conjunctis, Doctor HAMILTON plerumque malo occurrit, ut in eXemplis quae dedit pretiosis, videre est. Auctoritas aliorum et celebrium medicorum eandem Curandi rationem usu purgantium) sere stabilivit: multi tamen reclamant, hanc Corpus infirmare credentes, eoque proclivius ab impulsu quoque agitari praestantem. Ille autem nulla sere, nisi quae ab omnibus purgare accipiuntur, usui advocat ; plenam Nero eorundem vim purgatoriam evitat; unde, ni fallor, cavillationi jam dictae, probe satisfieri possumus. Aliud huic medicinae impedimentum est, ut multis PerSuasum eSt, quod morbus, etiamsi removeatur, alvus tamen, vi tantae soliaSsueta respondere, non amplius moveri sine eadem poterit; nec adhuc cum ea, nisi copia largiore. Hoc sorsitan bene tenet homine sano purgantibus promiscue utente; atqui ostendi possit, multis in morborum exemplis, durities alvi talium auxiliorum Stimulum POSCere, ad Sanam intestinorum conditionem reddendam, dejectionemque sui oneris moliendam. In pro- portion as these Objecis a re accomptished,
28쪽
9 Sequitur auctor sagax, the stimulus Dom the fame purgative becomes more and more
vances, we should be in danger of inducing weakness by excess of purging.' 'Exercitatio ante omnia habenda est. Animum delectat, cibi cupiditatem et Concoctionem acuit, functionibus restaurat, denique, universum corpus colligit atque roborat. Navigatio item a G1LCHRIST ', Ut apprime Salutifera, laudata est: haud dubito eam plurimum profuisse, Cum hystericam a rebus atque cogitationibus insuavis molestiam eXCituris,
dimoverit. Lavationem frigidam, ubi vires aegri patiuntur, experiri licet. Tonum ventriculi adjuvat, dejectionesque evocat ; res utique a medicis quae nimis siletur. Hoc remedium nimis sorsan utendum est Gallicos inter medi
29쪽
19Male cecidit medicinam et facientibus et patientibus, praecipue iis, de quibus sermo est , quod nimis proni semper fuerint majora auxilia a medicamentis sperare, quam usus jam omnium seculorum ostendit medicamina posse. Corpore incursu crebro fracto, aegrae, quicquid Osseratur devorat, unde agmen illud remediorum anti-nervoSorum et anti- Stericorum, quae
morbum intendunt omnibus in gradu bus, Solum profisciscentur. Ubi medicamina aliquod possunt, serrum, Chalybeata, Cinchona, gentiana, quaSSia, aliaque roborantia ex vegetabilibus, Vel Cuprum, Zin Cum, &C. aut bene devorantur, aut bene devorari putantur. Acida fossilia quoque, nimirum Sulphuricum, muriaticum, nitri Um, ubi male concoquitur, adhiberi
Fontes medicinales diu multumque laudati sunt; quorum Praecipui serro sese imbuerunt, indeque maximi existimantur ; certe iidem cum
aliquo sale purgante conjuncti, ut Geu hamsit), auxilium huic morbo egregium asserunt. Exempla tamen haud pauca Videmus, ubi aquae, qualibus et gas hydrosulphuretum, et quodvis
30쪽
sal medium insunt, tales apud Harroci ate et Mossat inveniuntur . jure antillabendae sunt. Vires harum salutiferae gratae mentis voluptati et recreationi quas hujusmodi loca praebent,
debeatur ; ac ad hanc probe temperandam et exhilarandam imprimis animadvertere Opus eSt. Si crebri hysteriae recursus, eXinanitionibus
suppressis, et Similibus tribuuntur, indicationes satis apparent: quid fieri oportet quando ex
leucorrhoea Oritur, omnium in ore est.
Accessio si adest, notis solitis animadvertendum est; aegram, juvenem, Pleniorem, in novo morbo, sanguinem libere amittere oportet ;quanquam contra hane, Ut purgantia, multa allegantur. Tempus autem male tenerem, Si sententias ipsas vel fautorum vel recusantium allegarem. Sed, ni fallor, hoc opprobrium sanguinis missioni incubans, temeritati medicorum diuturnitate mali minus consulentium debetur. Μorbus enim longus, inveteratuS, aut Corpus tenerius imbecillum, hanc medicinam non recipit. HoFFΜANUS rarius usu, quam ratione falsus, enarrat, Vidimus foeminas, Spasmis uterinis crebrius et immaniter Cruciatas, sine omni