Tentamen medicum inaugurale de affectibus hystericis : quod, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : necnon amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae fac

발행: 1815년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ensu et motu, facie rubicunda, tumida, instar apoplecticae jacentes ; novimus quoque vir- gines, sanguine plenas, Spiratione ac loquela fere privatas, mensibusque repente per terro- rem cohibitis, vel epileptico insultu Correp- tas ; quae venae sectione instituta protinus ad se redierunt '.' ' HoΜΕ CeleberrimuS pater exempla hysteria laborantia, sanguinis mis-Sione Sanata esse memorat '.

Nullis vero illam hortantibus, aut ipsa haud

prospere Cedente, ad Volatilia, gummi-foetida, plumaS apud nare8 Combustas, Confugiendum est. Quibusdam in exemplis, aqua frigida subito injecta manibus, facie, &C. Saepius autem aqua tepida, auXilio praestantissimo fuerunt. LaXantia Cum anti SpaS modicis aquave forum anthemidis nobilis, cui aliquid salis adjectum fuit, in alvum infuSae, multum aegrae profecerunt. Emplastrum Sin apeOS, aut gum-mosum haud raro bene responderent. Aegrotanti, quam primum deVOrare posse Videatur, aliquod antivaSmodisum dandum est.

32쪽

Opium vero, utcunque diu Crebrove usitetur, remedium huic minime idoneum aestimo, et nunquam adhibendum donec Omne quodcunque aliud medicamentum frustra tentavimus. Assinoetida omnibus laudatur, sed aliis ejusdem naturae miscenda est ; aliis enim se omnino abhorret ; aliis dolores ventriculi, et vomitus excitat. Aether Sulphuricus, non nisi brevi perdurat, neque adhiberi opus est, si non fere Statim post admotum aegram restituit. Tin

tura Dalerianae ammoniata, caStoreum, camphora, hy0SCyamuS, crocuS Sativus, innumerasere alia quorum nonnullorum ne nomina quidem audiuntur, nisi in libris consulto de materia medica exaratis remedia, u8urpata Sunt, aliquando fatebor enim forte cum bona fortuno, longe tamen saepius nullo prorsus fructu. Attamen primum hic recensitum, a 'Ofessore artis obstetricae nostro integerrimo Iuniore ΗΑΜILΤΟΝ), ut auxilium nunquam falsurum

laudatur : dum HoΜΕ eximius pater libro jam

citato), Semper debile, nonnunquam inimicum reperit. Scintilla electrica, quoniam spasmis solvendis

33쪽

DE AFFECΤIBUS HYSTERICIS. 23

inultum polleat, huc quoque adhibita est, sed

vatio eventu, Variis Corporibus. Hystericarum hoc remedio sanatarum, narrationes multae in actis medicorum diversis decantantur; sed potius ad unam, quantum Scio, omnium eXactissimam relegare placet; quam Doctor EvANs

Philadelphiensis Chartula sua edidit. Timor

forsan auxilio sit, cum accessio instat. GRΕ-GORIUs doctissimus in praelectionibus eXemplum refert, ubi multum profecit, alterum Vero cui mala majora adjecit ; effectus varii sunt Secundum HoΜΕ diversis aegris, haud raro Saeviores, nec ii sunt, quibus temperare possumus ;amenorrhoeam etiam induCere Observatur. Ammoniaretum cupri, haud ita pridem Crebrius in usu venit, sed laudibus manu liberrima condonatis, nunquam merebatur. Zmci ozydum quoque aliquando Satis large assumptum est, cujuS Vires et USUS, utcunque laudati fue- rint, adhuc parum certi videntur s. Μulieres nonnunquam, animis demissis, appetentia cibi laesa, et aliis, Suasu aut ipsa-

34쪽

DE AFFECTIBUS HYSTERICIS.

Tum, aut male amicorum, Omnino perperam in auxilio asciscunt,

Contra hanc Consuetudinem tam eXecrandam et nequissimam, verbis satis validis obtestari nequeo ; simul enim atque hoc quasi Lethes humore delibutae, oblivionem curarum et molestiarum perceperinte redeunt, iterum iterumque potitantes, donec stimulo sensim aucto in ebrietatem incidunt. Ad hujusmodi praxim detestabilem saepissime medicis monentur; sed breve quod sic nascitur solatium, nimis care emitur incremento languoris moX SubSeCUturi: tum quoque vini modus indies augendus, ut animi pariter recreentur, totam valetudinem miserabiliter perturbat conquaSSatque '. Hoc modo, morbi hysterici, nec magni momenti, Schirro hepatis, hydropi, apoplexiae, Paralysi, et aliis, adjiciuntur et necant. Hinc est, quod praeter medicamina supra dicta. Subjiciam, Omnes tincturas, aut quaslibet res alcohole CompositaS, cane pejus et angue sunt vitandas.

Heberdoni Commentarii, P. 2Oq.

35쪽

DE EFFECTIBUS HYSTERICIS.

25 Tantum de factis praecipuis affectus hystericos reserentibus edissere constitui. Ultimum

Venit, eorum Phaenomenorum rationem praebere.

Rebus quas jam in priori hujus dissertationis

parte diximus, plane videbitur, Omnia ante WILLIs II tempora perobSCura fuisse, et eum quoque notiones omnino falsas seduci se sinisse. Tres motus Convulsivi causas proposuit; originum scilicet nervorum irritationem ; finium deinde eorum irritationem ; humorem denique subtilem

a Cranio descendentem, tota Cava nervorum Occupantem. De SOCUnda CauSa PraeSertim, Satis probabiliter constat. Tertia autem, mirabilis ille humor, prorsus nullus eSt. Praeterea, fluidam nervos implere WILLIS Contendit, unde leges hydraulicas Contra peccat, quoniam hae duas fluidas eodem canali ex adverso profluere non posse ostendant. His irritationibus junc tis, quae spirituum animalium displosiones appellat, gignuntur ; atque hoc in modo hysteteriae, tanquam aliarum distentionum rationemoxponit. Rem ipsam hic loci nihil morabor,

36쪽

DE AFFECTIBUS HYSTERICIS.

nisi dicam trium morborum spasmodicorum causarum, mirum mihi videri W1LLIs1UΜ vel quam maXime ambiguam pro hysteriae causa selegiSSe. Quum omnes hujusmodi rationes incassum proserantur; unde, rogo, ventura est eXplicatio satis accurata et idonea t Μanifestum est indicia accessus hysterici in parte alvei intestinatis aliqua incipere ; atque Cum CauSam Se cundam WILLIS II tanquam vero haud absimilem admisimus, concludere aequum erit causam hysteriae eXcitantem in irritamento nervOrum primas vias Circumfusorum ConsiStere. Causae tale irritamentum quae essicere possunt infinitae fere existunt, totumque Corpus pariter ac ipsa intestina stimulant. Harum non paucaS SUpra recen Suimus, sed spiritus, pituita, vermes, cibus parum idoneus, Scirrhus, viscerumque nonnullorum Obstructiones, similiter Observantur: causa tamen frequentissima ex Stercore plus aequo collecto eXoritur. His foeminae privatim opportunae, et a Vita sedentaria cui destinantur, et a fabrica corporis delicatiore qua instruuntur. Constipationem ess

37쪽

DE AFFECTIBUS HYSTERICIS.

2 sectus jam propositos edere, nullis, mihi vid

tur, negaverit; praesertim, cum Vires Purgantium remediorum ad conditionem intestinorum naturalem integrandum vel brevi perpenderit. Talia morborum simplex observatio nobis

indicavit: quantum igitur, aut quoUsque Proces' sit anatomia, in modis propriis, quibus irritatio istiusmodi facta sit, detegendis t Huic ut respondeam, labores amici nostri doctissimi JAcoBI SANDgus' perutiles auxilio invocare impulimur.

Dum corpora quaedam Convulsionum momtua sorte fortuna exploraret, haud parum miratus est nervos omnes, qua e XOrdiUntur, sanguine rubro circumdatos reperiri; necnon plus minus turgere, prout organum convulsum plus minus eXagitatum esset. Ab iisdem indiciis per plurima alia cadavera deprehensis, illud deducere coactus est: organo quovis, motu convulsivo aut spasmodico Correpto, hujusmodi sanguinis

congestionem, Uno eodemque momento, primordia nervorum Organum ipsum alentium Obsidere. Praeterea turgescentiam Una cum Spas-

Ibectures on the Practice of Physici

38쪽

DE AFFECTIBUS HYSΤΕRICIS.

mo recedere, aut Spasmo redeunte, Una redire contendit. Sanguis hic ce ruber venulis continebatur ; quae parvo sane negotio in truncos majores vestigari potuerunt : atque hoc equidem nervo cuicunque acCidere credit, sive a Cerebro, sive a medulla Spinae ortum ducente. Exempli gratia, si motus oculorum turbantur, origines tertii, quarti, quinti, SeXtiVe nervorum congestione obrui amrmat. Cum lingua exagitatur, SanguiS SU per nonum aut quintum,

aut Utrumque, Pariter atqUe Octavum, cumulatur. Si brachium distentionibus vellatur, tum quo loco nervos e cervice ad hoc suppeditandum primum decedere notamus, ibi sanguis congeritur. Utrisque brachiis simul correptis, eadem in latere utroque observata fore, nihil dubitat. Exinde concludit, siquando spasmi ex uno in alterum brachium migraVerint, congestionem simul nervos lateris illius dimittere, hujus adoriri; quod omni qualiCunque metaSωS- eos vel motus Convulsivi eXemplo accommodari poterit. Persuasum ideoque habet, spasmi praesentiam atque durationem signa solum visibilia praesentiae congeδtioni3 et durationis eXistere.

39쪽

DE AFFECΤIBUS HYSTERICIS.

29 Opinionem itaque hanc ut hysteriae ac Commodemus, notandum est, Signum praecipuum effectuum hystericorum motus quOSdam UaS- modicos alvei intestinatis esse, Sursum VerSus Ril guttur procedentes. Nervi vitam visceribus Conciliantes, neminem latet, e medulla spinalie XOriuntur ; Unde Consequitur, quod inter aCCe88um hystericum, congestio protinus quidem apud origines nervorum primum laesorum incipit : postea autem alios post alios raptim occupat, donec gulam perventam sit. Hinc ombis sursum se volventis Sensus ; neque minuSstrangulationis finem Versus acceSSUS quae Urget. Sin autem epilepsia aut apoplexi a CO-mitentur, hoc accidit non alia causa quam quod nervi congestione majorem in modum laborent, pluresque eorundem eodem tempore : Verum apopleXia vexante, membranas ipsius cerebri turgere Opinatur. Rationem ejusmodi est quam Dr SANDRus ad phaenomena hysteriae manifeSta, omnesque varietates in motu organorum voluntariorum et non voluntariorum, Cum Stupore quoque haec comitante, eXplicandam suis cere admisit.

40쪽

DE AFFECTIBUS HYSTERICIS.

Νon corpus erat sine pectore qui delicatam hanc sententiam confingere et proferre potuit: sententia quae testimonio locupletissimo, oculato scilicet, suffulciatur; nos enim testes ad- fuimus ; atque certe exploratione ulteriore quod nullae priorum de hysteria concedere possumus) bene digna videtur. Quod si omnibus numeris Consentire reperta sit, additamentum hercle neque parvum scientiae de nervis nostrae subministrabit.

SEARCH

MENU NAVIGATION