Colloquia anatomica, physiologica atque chemica, quaestionibus et responsis : ad usum ingenuae juventutis accommodata

발행: 1808년

분량: 235페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

sculorum muneribus suis libere perfunguntur, fere ad articulos, positos esticit. Porro, haec densata capsulas atque ligamenta artuum fere innumera, quae OSSA inter seSe conjungunt, constituit. Simplex autem et tenera inter fibras muSculosas quidem ma-Σime exiles distribuitur, quo aliae Super alias multo faciliores moveant. P. Quibus rebus membrana Cellularis in- Servit ΘR. Haec membrana est, qua, ut jam dic. tum eSt, partes omnes Corpori S inter Se connectuntur; et cujus vasis humor subtilis, in cava quaedam infunditur, atque prohibet, ne aliae aliis partibus adhaerescant; haec etiam fascias et vaginas musculis suppeditat, et adipem vel oleum in cellulis suis continet.

DE ADIPE.

Quae de adipe digna memoria sunt λR. Materia est oleos a in Vesiculis retenta, quas Vasa Sanguinea minutissima circumdant, quibus vasis adeps vel oleum Secerui existimatur. Vesiculae autem inter Se ne

52쪽

que communicant, nec ductus excernentes conspicuos habent. Adeps, Cum OPIIS eSt, e cellulis exudat, vasisque absorbentibus in sanguinem revehitur, iterumque nutrimentum corpori ministrat.

Quibus partibus corporis adepS maXime abundat λR. Plurimus adeps sub cute, in omento, ac meSenterio, Circa reneS, in mammis, genis, et orbitis, invenitur. Ubi corporis adeps deest pN. In cerebro deest, et palpebri S, pulmonibus, hepate, splene, renibuS, Scroto et

pene.

O. Ouibus commodis adeps in corpore inservit ξR. Adeps partes, ubi adest, lubricat; motusque earum' eXpedit; interstitia quoque musculorum Complet; formamque dat corpori egregiam, teretem, et etiam nitidam; vaSaque tenerrima Sustinet, atque ab injuriis bene defendit.

53쪽

DE REBUS, E QUIBUS INTEGUMENTA COR

PORIS CONSTANT.

S'. Quibus chemicis principiis integumenta jam dicta corporis constant λR. Cuticula acidis et alcatis soluta, proprietates albuminis, quod coagulatum, atque modo singulari modificatum sit, habere vi

detur.

Crines in aqua coquendo, gelatinam, qua flexiles et tenaces facti sunt, adipiscimur: quod ad figuram attinet, i idem, sed multo fragiliores, sunt. In lebete Papiniano tamen crines Solvi possunt; et solutio materiam animalem, Sulphur, et forsan alia, continet ; frigida autem oleum bitumineum tar de demittit. In alcohole crines decocti oleum album, quod Squamarum forma cadit, alterum quoque oleum Colore crinium proprio, alcohole vaporato, dant. Crines in citanerem redacti, ferrum, mangane Sium, PhoSphas calcis, Sulphas calcis, carbonaS Calcis, murias Sodae, Silicam, et interdum magne- Siam, Continent. D 2

54쪽

40 De Chemicis Integumentorum C.

Ungues albumen coagulatum, fortaSSe cum paulula gelatina, et aliquid phosphatis cal-CiS, continere Videntur. Cutis vera longo tempore in aqua decocta primo gelatinae similis fit, deinde omnino dissolvitur, et, solutione vaporata et frigi- facta, gluten essicit. Membrana cellularis in aqua fervente de- Cocta solvitur, et, solutione paulisper vaporata, gluten fit. Adeps oleo similis carbonium, hydrogenium, et oXygenium, continere Videtur.

55쪽

COLLOQUIUM QUARTUM.

DE CEREBRO .

2. QUAE membranae et divisione S in Cerebro sunt ρR. Cerebrum est, et cerebellum, quae tres membranae cingunt; falx major Cerebrum, et minor cerebellum in dua hemi- Sphaeria, quorum utrumque in cerebro iterum in iobos tres separatur, dividit; tentorium cerebelli, sive Septum tranSVervim, Cerebrum a cerebello sejungit. Cum integumenta jam memorata, tendinem musculi occipito-frontalis, et Pericranium SubmoVimus, craniumque Serra CiΓ-cumcidimus, et partem ejus superiorem ele-

56쪽

R. His remotis, duram matrem omnium membranarum densissimam, CraSSiSSimam, et validissimam videmus, quae e fibris fortibus et varie dispositis componitur. Cum omni facie interna calvariae, sed praesertim cum suturis dura mater vasis innumeris Committitur ; adeoque vasa interna Commercium cum externis liberrimum habent. Guttulae Sanguinis e vasis ruptis effanduntur, et Consistunt. Dura mater duplex descendit inter hemisphaeria duo cerebri, cristae galli ossis ethmoidei adhaerescit, occipitiumque Ver-SUS Currit, et Sub sutura sagittali inter laminas ejus duas spatium triangulum format, quod est sinus longitudinalis, et tandem desinit in tentorium cerebelli, falaeque appellatur. Inter falcem et tentorium SinuS Secundus sive torcular Herophili est, et inter laminas tentorii et ossa utroque latere sinus sunt laterales. In iis sinibus chordae tran VCrSae Sunt, quae Sinus prohibent ne nimis sanguine distendantur. Utroque latere sinus longitudinalis sub dura matre plurima corpuscula subalbida sita sunt, quae glandulae Pacchioni appellantur.

57쪽

De Cerebro. 43

5'. Ouae de membrana sub dura matre iacente digna memoria sunt λK. Illa membranula tunica arachnoidea

appellata, imprimis tenuis, tenera, et pellucida, ita cerebrum arcte cingit, ut dissicillime, nisi ad tuber annulare, separari poSsit; Peream etiam gyros sive fieXus cerebri pulcherrime videmus. Nulla vasa in hac membranula adhuc Vi Sa Sunt.

Quid sub tunica arachnoidea in Con-SPeCtum Venit, et quae est ejus fabrica )R. Pia mater vasis sanguineis, et fortas Selymphaticis, ubique referta, non cerebrum solum involvit, sed etiam inter omnes ejus sexus sese duplicem insinuat, atque Cava Omnia sive ventriculos cerebit obducit. Eius fabrica est tenera et tenuis, atque VaSa plurima continet.

Quibus rebus hae tres membranae in- Serviunt ρR. Dura mater cerebrum involvit; ac injuriis quodammodo defendit; atque munere pericranii interni perfungitur Vasa, quae Cranium penetrant, Sustinendo; falcem majorem et minorem, et tentorium cerebelli sive Septum transversum, essicit, quae et hemi-

58쪽

De Cerebro.

sl ,haeria cerebri, et cerebelli in situ proprio

tenent, partesque prohibent, quo minuS mOtibus corporis variis laedantur ; et sinus Sive Canales quoque, in quos Sanguis VenoSAS infunditur, ut e cranio tranSmittatur, format. Cum falx a crista galli lacerata, atque reverSa est, et hemiSphaeria paululum supra SejunCta sunt, quid in conspectum venit λR. In sulco inter hemisphaeria substantia alba conSpicitur, cui nomen corporis calloSi

Ouae est ejus structura pH. Substantia corporis callosi medullaris est, utroque latere Striae transverSae in media parte conveniunt, et raphen formant, dein descendunt, septumque lucidum conStituunt. Pars corporis Callo Si anterior angustior, quam poSterior OSt. 9. Cum partes superiores utriusque hemisphaerii usque ad corpus callOSum Submo-Vimus, quid videmus pR. Substantiam Cineraceam sive corticalem, et medullarem ; haec centrum occupat

illa pulcherrime flexuosa circumducitur; haec a nonnullis aliquid e Xcernere, illa ab aliis anatomicis glandulosa esse, ab aliis ali-

59쪽

De Cerebro.

quid secernere, existimata est. Parte Substantiae cineraceae iterum submota, Centrumi ovale Vieussenii exhibetur.

5 Quas partes proxime mihi ostendis pR. Cum aliquid materiae medullaris utro-ique latere corporis callosi submotum est, 3 ventriculi laterales deteguntur. Illi sub cent tro ovali jacent curvi, et cornua habent tria, anteriora, posteriora, et inferiora. Ρia mater ventriculos obducit, halitumque Secernit, qui prohibet ne partes ConcreSCant. i Cornua anteriora septo lucido separantur ;l posteriora, quae a quibusdam cavitates digil tales nominantur, retrorsum flectuntur; in-l feriora gradatim descendunt, antrorSUm Ver-l tunt, 'et tandem in iobos medios cerebri de

i sinunt.

Quae partes nunc ria conspectu sunt pR. Ρrope cornua auteriora in fundo veniatriculorum lateralium corpora striata sita Sunt, quorum Superficies cineracea eSt, pars autem interna striis medullaribus pulchromiscetur. Partes eorum posteriores, una ab altera, recedunt, thalamosque norvorum Opticorum inter se recipiunt, qui superficiem medullarem habent, sed intus Striati sunt.

60쪽

De Cerebro.

Partes thalamorum opticorum deorsum Verissusque latera vertunt, tractusque opticoS formant. In fossa inter corpora striata et thalamos chorda medullariS egi, quae centrum semicirculare Vieussenii, sive taenia

semicircularis Halteri, nominata est. Super thalamos et in plurimo fundo ventriculorum lateralium plexus choroides expanditur, qui utriusque lateris post crura fornicis ante ora ConVenit. Septum lucidum falci simile e laminis duabus, ut dictum est, Constat; inter quas parte anteriore fissura Silvii est. Sub septo lucido iterum fornix est, quae crura quatuor habet, duo nimirum anteriora, duoque posteriora, quae, alium ab alio,

recedunt, CurSumque Cornuum inferiorum

ventriculorum lateralium Sequuntur, et ibi a plerisque pedes Hippocampi, SiUe Cornua

Ammonis nominantur; margineS quoque tenues e Xhibent, quibus nomen corporum fimbriatorum impositum est. Anterius fornix angusta, poStertii S multo latior est, ubi cum

corpore calloso committitur. Inter crura ejus anteriora et plexus junctionem choroidis sub fornice foramen est Monroianum; ibi quoque est iter ad infundibulum; melius

SEARCH

MENU NAVIGATION