Praxis medicinae de febribus. In qua methodo facilima dilucidissimaque omnium Febrium cognitio & Curatio traditur. Petro Pascali, Med. Doctore

발행: 1631년

분량: 196페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Sa MI TERTIANA.

APPEN DIXcurationi SEMITERTIANAE instrviens.

In Indicationum contrarietate eius maior habenda ratio quae arget magis. Itaque si Tertiana praevalet, maior est refrigerantium & humectantium, quam incidentium & attenuantium necessitas. Et contra si Quotidiana magis urget. Si par est utriusque ratio, pariter utrique prospiciendum est. In remediorum aurem exinhibitione eo semper respicere oportet, ut quandoquidem vix ullum est tam praeclarum remedium quod dum iuvat, simul etiam non noceat, potior sit ratio: iuvantis. Mediocria igitur magisque temperata eligenda sunt. Nam quae valde incidunt, attenuant, aperiunt, simul etiam valde calefaciendi vim habent, & sic augent Febrem. Adde quod humores nimis attenuati nimisque fluxiles vix ita excerni possunt atque impediri, ut non etiam in partem aliquam influant,& periculum vel paralysis, si in nervos , velli et hargi & soporis, si in cerebrum , vel morbi alicuius Febre deterioris inducant. Postquam initio debiliora iusto tempore exhibita sunt,& pro eorum ratione humorum excretio facta est, ut metus non sit alicuius transfusionis, fas est ad paulo valentiora ascendere, quantum vires permittunt; quas alternatim reficere&viscera ac ventriculum roborare convenit. Symplomata quae nimis urgent, viresque deiiciunt, ob periculum quod ex iis neglectis sequi potest, demulcere ac lenire oportet, iis quae Febrem exacerbare minime possint.

172쪽

HEetica Febris, si ad vocem respicias, est omnis Fς-bris quae permanentem & Horbosam corpori idimν toflixit: ut propterea aegre ab eo removeri pos. sit, sive pituitosa sit, sive biliosa, sive melancholica: ad differentiam , .c,mῶν, quae levem habent in subiect oimpressionem, atque ideo facile ab eo removentur. enim est habeo, unde Hectica est quasi habituatam dicas, seu quae magis habetur & subiecto inhaeret. Sed proprie Hectica,est Febris seu intemperies cordis, qua sensim omnis eius humiditas substantialis absumitur. atque adeo ipsa eius substantia, unde totum corpus paulatim contabescit. Hoc est, Febris propriam cordis substantiam, facto initio ab ea quae facilius absumitur ad eam quae ipsas fibras constituit, depascedo es.sicit, ut corpus universum per dependentiam a corde, quod est fons nativi & vivifici caloris, contabescat. Initium huius eoniumptionis potest esse in quavis corporis parte, sed non ante Hectica dicitur, quam ipsam cordis substantiam occupaverit. Haec autem solidam sensim formam acquirit, sanguine qui ab extremis venarum capitibus fluit spatia fibrarum intermedia replente atque in ipsarum fibrarum substantiani commeante. Aliam subinde hic sanguis appellationem sortitur, prout antequam solida & fibrbsa substantia flat

mutatar. Nam dum stillat ex venarum extremis capitibus, membrum illud veliti rore perfundit, unde rorida humiditas , sive ros appellatur: quum vero

iam in procinctu est ut in carnem mutetur parte sua crassiore, tenuiore vero in adipem, substantia carnosa & adiposa vocatur: denique quum iam prorsus infbras concrevit , solid/mque membri substantiam

173쪽

eonstituit, fibrosa dicitur. Eodem modo Hectica progressum facit. Incipit enim ab humore illo rorido, qui incalescens sensim consumitur & deperditur: &hie est primus Heisticae gradus. Inde ad substantiam carnosam &adiposam transit, quam similiter paulatim depasti tur: & quum penitus consumpta est, secundum

gradum absolvit. Postremo quum fibrosam absumit, in tertio gradu versatur, & Hectica nuncti patur. Atque ita unus idemque est morbus, quemadmodum una eademque est illa, quae est subiectum ipsius, unius sanguinis subinde magis concrescentis substantia. Haec autem omnis substantiae deperditio &graduum Hecticae ratio nona calore per se procedit, qui uniusmodi est, & a principio ad finem aequalis uniformiter agens, sed amodo siccitatis, quam in dies maiorem acquirit, donec, ad summum perducta, vivere corpus desinat. CAus Λ proxima & immediata est Siceitas humidum substantificum sive radicate consumens , ut iam dictum est. Hui in cauta antecedentes sunt profluvium immoderatum sanguinis, alvi, urinae, sudoris , seminis : humiditatibus enim huiusmodi fluxu exhaustis acriorem reddi calorem nativum necesse est: quae a credo accidit ratione siccitatis :& hoc quidem sensibilitet & manifeste corpus exhaurit. Sed aris dentes Febres , aestus aeris , immodicae exercitationes , curae, vigiliae, genus vitae laboriosum, quale est praesertim eorum qui artem fabrilem , suseriam , &quae circa metalla versatur, e ercent, quos prope omnes Hecticos & tabidos tandem videmus ; inedia,aut parcior quam naturae conveniat, vel ineptus ad nutriendum cibus; lente & irassensibiliter corpus exsecant & spiritus exhauriunt. Praeterea longus viis 'ni meracioris & genςrosi, aquae vitae, ut vulgo appellatur, usus. Ulcus pulmonis, empyema, diutura 'na hepatis , ventriculi, mesenterit , renum . int stinorum , inflamma io, : quin & omnium p. tium morbi , ex quibus alimentum vel non retenium, vel male coctum, vel vitiatum partes solidas

L s non

174쪽

non humectat;-propterea alimento convenienti destitutae , & ca Iorem Febrilem concipientes, incalescunt & re siccantur. Hae causet posteriores Hecticam inducunt Symplomaticam ; illae vero priores veram &proprie dictam inferunt, vel una, vel plures simul concurrentes, tanto citius quanto corpus ad suscipiendam actionem ipsarum fuerit magis depositum : haec vero dispositio certo victus & vitae genere contrahitur, vel etiam a parentibus in liberos derivatur. Si G N A. Calor Febrilis nullum infert dolorem, nullam molestiam, nullam alterationem sensibilem: propterea quia inde pendens cit, confirmatus & aequalis; quod enim factum iam existit, veluti in naturam est

conversum & mutatum : at alterationes quae a natura

sunt, insensibiles sunt. Quamobrem licet calor in humidum semper agat, non subinde molestia sequitur, neque dolor. quod lente & paulatim actio fiat: dolores enim &alterationes ab eo quod subito&confertim fit, prodeunt. Est etiam calor debilis, nullum acris & Ω- mota exhalationis , quemadmodum in putridis Febribus, sensum exhibens. Magis tamen in arteriis sentitur, lauam in reliquis partibus: quia arteriar, praeterquam quod magis expositae sunt tactui, ratione maioris communicationis a corde maiorem quam partes reliqua: ςalorem suscipiunt: Idcirco et si frigida manus abluas,& partes arteriis vicinae frigidae sentiantur, nihilominus tamen arteriς caliditatem illam Febrilem retinent. Praeterea post cibum assium pium , quocunque etiarn tempore ille exhibeatur, statim calor increscit citra utilum frigoris, horroris, rigorisve sensum , nisi quum suspecta est putridae cum Flectica coniunctio : ideoque ut certum de hae Febre indicium haberi possit, hora cibi

per aliquot dies mutanda est: si, quoties sumitur cibus, increscit calor, nullum dubium est aegrum Hectica la' borare. Durat autem calor ille auctus tantisper, donec alimentum totum sit discussum, atque in corpus distri' butum. Pulsus parvus est & debilis, quia vitalis facultas ab intemperie in corde permanente debilitatur, &arteriae ob siccitatem in dies increscentem resistunt.

175쪽

Is enim creber ob usum adauctum ,& modice celer, minus tamen quam in reliquis Febribus: crescente autem post assumptum cibum calore Febrili, pulsus etiam parumper augetur,& fit quodammodo magnus &uelox r& rursus finita ad pristinum statum re- vertitur, eum scilicet in quo fuerat antequam cibus sumeretur. Actiones etiam naturales laetatiunt. Nam non bene concoquunt Hectici, non bene continent , non aluntur. Causiae evidentes si antecesserunt, coniecturam

praebent :yraesertim quum Febris Ephemera praecessit, vel putrida quaepiam, qua siccitas quaedam in corpore relicta est, vel Pestilens, vel inflammatio partis alicuius, ulcus, obstructio. Excrementa quod attinet, ea admodum diversa sunt in Hectica. Faeces enim quandoque durae sunt, ut dissiculter egerantur: quandoque liquidae & copiosae sunt, quum ventriculus neque continet, neque concoquit ut oportet,&he par, quod concoctum est, non attrahit, vel venae mesaraicae obstruuntur. Urina in vitio ventriculi albescit, si deficit concoctio : pauca est, quia quod per renes debebat, per secessum transiit. Si vitium ab hepate vel renibus incepit, plurima est, crassa& rubea, cum sedi in ento oro baceo Atque his signis Hectica incipiens cognoscitur. Facta autem &quae iam est in augmento, facilius multo deprehenditur : omnia enim iam dicta evidentius apparent: conspicua est virium debilitas , quia latra nativa partium humiditas gravius atteritur,& corpus evidenter exsiccatur & col liquescit. Pinguedo quaedam aranearum telis similis, ac si oleo perfusa esset urinae superficies , conspicitur: haec enim semper consumptionem signi sicat, primo pinguedinis renibus ad harentis , deinde sicce III ve totius coriaporis. Quae ad statum iam pervenit, facili me cognosci, tur. Oculi sunt concavi & veluti in foveis reconditi: palpebrae aegre attolluntur prae imbecillitate virtutis motivae: connivere instar dormiturientium, cum tamen dormiendi sit impotentia : collapsa tempora &cadave- rosa, cutis in fronte non ut in senibus rugosa, sed tensa& arida. Pulsus maxime durus, parvus, debilis , Sc frequens: venter inanis, depressus,&contractus. Corpus

176쪽

consumptum , ut praeter ossa membranis & eute obducta ααι- esse videatur. Fluor alvi continuus, quia cibus neque concoquitur, neque continetur, neque distribuitur, neque attrahitur: Sudor copiosus singulis noctibus, ab impotentia continendi. Et quia fere 1em per destillatio currit ad pectus, raro evenit, quin Phthisei fiant, quia abundant excrementis, quae quia per

adustionem fiunt acria &tenuia, facile arrodunt tenerrimum pulmonem iniuriae expositum , unde tandem moriuntur. Praeterea timidiores fiunt ex adustione humorum, & spirituum paucitate: iracundi, fastidientes omnia, pediculos. PRO G N o S r I C A. Hectica incipiens ut dissiculter cognoscitur, sic facili me curatur. Quae ad statum iam pervenit, quo propinquior extremo suae latitudinis termino, eo incurabilior, & tandem plane lethalis . et in augmento est. medio modo se habet, maiori tamen ex parte curabilis, si recte &te pestive tractetur. Est tamen morbi longitudo & dissicultas aetate &corporis constitutione metienda. Nam in iunioribus quibus cor tenerius, calor ille extraneus faelle imprimitur, sed temperamentum alteratum facile etiam ad suam pristinam temperiem reducitur: unde Hectica in illis, nondum tamen confirmata, citius senatur e In adultis vero tardius & dissicilius: In senibus quocunque modo se habeant in curabilis fere existit. Ecorde primum affecto initium accepit , celerrimam mortem invehit: tardius quae a iecore & ventriculo. ab aliis partibus ortum habet, tanto tardius mortem inseri, quanto earum quaelibet minoris praestantiae ruerit.

. . h

177쪽

CURATIO

Sequent s remeaorum generibus 3escitur.

'rerus RATIONE. Λ r quantum fieri potest temperatus esse debet, aut frigidiusculus & humectans. Locus igitur quaerendus est suavi aura aquilonari perflatus. Si nimium calidus est, frequenti humi irrigatione & herbia recentibus stratis temperandus. somnus sit mediocris, ne longior viscerum calorem, brevior imbecillitatem & siccitatem augeat . Innocentior tamen paulo largior, cum praecipua ex immodito uallore laeso contingat. Lectus & indu menta gratum odorem spirent.ros viol. santal. camphor. B. nymph. corti c. mandrag ex quibus sacculi parentur & frequenter odorentur. Vehemens omnis motus'& exercitatio sive animi sive corporis vitanda. Veneris usus est nocentissimus. Quae hilaritatem conciliate ac iucunditate delectare possunt, procuranda. Victus instituatur rcfrigerans &humectans, facilis concoctionis, boni succi, pauci excrementi ,& qui non statim discutiatur, sed solidum nutrimentum praebeat. Id praestant cremor ptisanae, Ova recentia, cum vino & saccharo coci a. Caro vitulina, hoedina &porcellorum. Capi & pulli gallin. , praesertim hordeo nutriti , vel pasta, quae paratur ex carne cancror. fluviat. & ranar. cum farina tritici vel hordei subacta& intrusa, forma pitulari saginati. Aviculae, pisces saxatiles, anguillae optime praeparatae. Cancri fluviatiles, cochleae, Ostreae, ranarum crura. Panatella, amygdalata. gelatinae, pultes ex farina hor-

' dei puriis., amylo, laete amygdal. , ovis conquassar.

178쪽

& sacchar. penidiat. In primis vero lac convenit, quia non solum vim habet corporis substantiam humectandi & reiiciendi sed etiam medicamenti convenientissimi rationem: aliud tamen alio est praestantius & convenientius. Ordine primum est lac muliebre naturae familiarissimum ; seeundo lac asini' num tenue & humidius, & proinde minus coagulationi obnoxium ; tertio caprinum ; quarto vaccinum recens mulctum. Eligendum autem quod nullam alienam qualitatem vel gustui, vel olfactui exhibeat, sed in suo genere sit dulcissimum,&genuinum Iactis colorem retineat. Quod si in ventriculo coaguletur quod e pulili celeriore & inaequali, aeructu nidoroso cognoscitur) mellis aliquid aut sacchati&parum salis admiscendum est, & recens bibendum tribus vel quatuor horis ante prandium quotidie per

integrum mensem & amplius, ab uno cyatho ad tres senum ascendendo , vel ad eam mensuram quae aegri viribus conveniat, quae non fluctuet in ventriculo, non corrumpatur, neque vires supra modum gravet. Quibus morbus altius radices egit, aqua destillata ex carnibus, iura instaurantia, consummata vulgo dicta, amygdalata, placentae ex massa panis Marcii, nucleis pini, semin. cucurbi t. melon. spec. diapenid. diatragac. frig. di amargar. potus conveniens est, cere vita triticea, decoch. hord. in quo pruna, glycyrrhieta, & paru cinamomi aut sem. coriand. cocium sit. Vinum granatorum, oligophorum e gravius enim erratum est ex eius subtractione, quam ex eius usu paulo largiore. Frigidae enim potus his temporibus in omni Hectica est noxius & periculosus.

ALTERANTI Bus.

Praeter victum, qui magnam alterandi intemperiem ca- Iidam & siccam per refrigerantia & humectantia vim habere debet, balnei usus est convenientissimus. Mane Sc vesperi ante cibus usurpandus est diebus

pluribus

179쪽

HEQTICA. t 7s pluribus & continuis. Α qua autem mediocriter calida sit, ut pori cutis aperiantur: in qua decoctae sine radices & herbae emollientes, ut alth. malv. portulac violar. mercuriat. branc. ursina, cham mel lactuca,&similes. Moram in ea fieri oportet, donec sponte tepescat, ut corpus sic magis humectet. Quod si tardiosum tam diu in balneo morari . Egro videatur, frigida affundi, quantum, ut teporem convenientem acquirat, sussicit. sed ante balnei usum providendum ut nulla sit in cot-pore cruditas , nullus tumor, nulla putredo, obstructio nulla. Post balneum corpus inungatur ol. viol .amygdal. dulc. nymph. ros lacte mulieb. butyro recenti mae sale. Epithemata ex aq. cordial. succo sempervivi, limon. de vino albo. Ceratum rosac. sentat. unguent. res inptivum, frustum cucurbitae hepati admotum. Clyst e res tantum emollientes & humectata tes, ex iure 'intestin. vervecis, herb. emollient. cass. pulp. tam a. rind. melle ros viol. ol. viol. nymph. Thermae sulphureae quum haberi possunt non negligendae.

Confortant simul&alterant Iule p. viol. ros syr. viol. granat. dulc. nymph. dae cichor. borrag. bu glosis de papa v. portulac. cum duplo a q. hord. vi Ol. lactuc. eu- div. borrag. 8. nymph. Emulsiones ex iisdem aquis & seminibus, cum soluta perlar. & corallor. Magisterium periar. corallor. man. Christi perlat. Dct, cum aq. viol. dia margar. frig. diatrionsantal. diar- rhod. abbat. degem. Dig. consect. ex si ec. elect. re sumptivi. troch. de spod. corall. . Condita ex conserva viol. nymph. ros buglost borram cum spec. dia margar. frig. eleet resumpt. & aliis eius. modi. . S Y M P T o-

180쪽

set M pro M A TA MITIGANTI Bus. In metu Syncopes vino utendum est tenui, granat. quod ex dulci sapore acorem referat. Olfacere oportet saniata, rosas,fl. nymph. corti c. mandragor. Confectiones ex conserva viol. bugio T. cori. citr. cond. cum solui. marg. pulv. o T. de C. C. spec. diam argar.

frig. man. Cliristi perlat. Si Syncope sit ob magnam indigentiam utilis alimenti,

denturiuscula restaurantia cum viteli. O vota &modico a q. cinam. Sc vino odoriferi. In Catarrho & Pulmonum cae ulceratione aq. hederaeterrestr. usurpanda est, decoch. pector. syr. de hy p. prasi . farfar. glycyrrhi: . veroni c. tui ubi n. diast best. In ptofluvio alvi sorbitiones & potus ex hord. ex eo

tic. tosto. hordeat. avenatum cum pauco farinae, amyli, gummi tragac. oryzae, tωrrefact. tinctura corall. dia cydon. str. myrtili. E succ. rotar. Lae in quo Chalybs candens saepius extinistus sit, Vel rad. tormentili. bistori. decocta sit.

medicamenta pro Curatione H E C T I - C aE F E B R I S feliciter usurpata.

SEARCH

MENU NAVIGATION