Marci Hieronymi Vidae Cremonensis Canonici Regularis Lateranen. Albae Episcopi Christiados Libri Sex Cum Selectis Hymnis De Rebus Divinis

발행: 1824년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Fumida sussundens caecae caliginis umbras, Iam tuus aequoreis inuabat spiritus undis , Luce receus orti persundeus caerula Ponti; i Protinus immonsi leonvertor ad aequora ponti Vestigans, liquidis ecquis DEus erret in undis 4 , Apparet astus tumidarum gurges aquarum. Nil nisi pontus adest, variaeque sub aequore formae, Monstraque, deformes phoc*u, atque immania cete ,

Totque alii vitxeo uitidi sub gurgite pisces ,

Qui se se x que etiam generatim tu Secta propagant, Quadrupedum ut glutius omne, ut vitae penui potentum. Nec minus uudisoni maris admirabile visum est

Ingenium, acecsouS tot Certa lege , recessusque: Et mudo escentis salsas superare lacunas Litora , detecto modo se subducere lando; Bisque die id, dum sol semel undique circuit Octem. Ista quidem auctorcin longe Super Omnia magnum, . Artificem prae seque serunt, ultroque fatenturisAt nihil hic simplex nostris nou sensibus haustum, Subiectumve oculis video, nil funeris expers. Necdum oculos lux illa explet lux maxima nostros Lucis inaccessis habitans pulcherrima in oris . . , Post hinc digrediens volucres quoque tollor in Ruras, Aereasque plagas , si sors tu spiritus auris Misceris , gaudesque leves Percurrere tractus. Occurru ut mihi ventorum spirantia flabra,

Nimbique, ut pluviae, atque vives, canaeque Pruinae Et ros, concretique iustar salis horrida grando, Fulguraque, elisisque corusci e nubibus ignes, Quaeque movenI humilus audita tuuitrua ruentes .

232쪽

Μagna quidem haec visu artificem testantia magnum. Nam quis non DEUS , humana sed Stirpe creatus , Alituumve etiam superum de gente volucri Tam varium excudat tanta arte coloribus arquum, Mortalive manu opus haud imitabile fulmen ZParva sed ista tuae mihi sunt vestigia lucis . Necdum se mihi vis aurai simplicis illa, Spiritus ille osseri replens uullo Omnia tactu. Nondum te teneo . qua te regione requiram Quo sequar' ut perhibent, tibi sedes arduus aether Aethera conscendam . quis quaeso accommodet alas Praepetis euanti mihi nuuc super astra columbae Astra sequar pennis , puraque in luce quiescam. Iamque adeo immensi suprema volumina mundi Iutueor propius rapida vertigine volvi , Caetera in obliquum adverso nitentia motu Sidera per stabiles orbis qui volvitur , axes ῆ Unde dies nocti semper succedit, et usque

Mensibus exactis ita se se volvitur annus , Verque suo rediens semper se tempore Proseri P t hiemem, sequiturque aestatem autum uus inhae

Vix oeulis propiora sero mortalibus astra. rens. Admiror lucem , admiPor rutilantia longe Lumina, et'invelati mihi spes accenditur ignis Quem cupio, quem dudum tuli laus toto aethere quaero. Ut vero aethereae lucis sontemque , domumque Longius aspexi medium inter sidera Solem Auvie omum, et totum radiis Vibrautibus aureum, Laetitia exsilui, neque tantum Iucis in ullo, Qui uou longe esset supra omnia, credere quibam.

233쪽

Lux tamen illa expers vitae , et sine sensibus ignes ,

Lux alia de Juce , aliis deque ignibus ignis ,

Artificemque suum ceu caetera sidera novit . Necdum oculis se se praebet nitor aureus ille, a Qui quum cuncta movet, non est obnoxius ulli , Exterius qui se moveat. se conciet ipsum SPonte sua exoriens numquam, ut DPque desinet um- Restabant unas aligerae toto aethere merites, squam. Aethereae caelestum animae, vitaeque volucres, Primorem stipant quae mentem examine denso , Usque mi uisterio intentae ; iussaeque rotatu Sidera perpetuo torquent volventia mundi.

Accessi , mediumque dedi me laetus in agmen. Hic choreae, hic cantus hilares, thiasique, chorique, Gaudiaque, et laeti lusus, hic omnia laeta. Illum adeo mihi qui visus praestantior omni

Illorum e numero, sanctum ceu Numen, Rd Oro.

Inclamant omnes . in primis verba precantis Ipse arcet, refugitque, humilis cui tura parabam, Seque DEUM negat, atque D EI vix cernimus ipsi Instar , ait, simul ad laudes , et carmina laetus Interrupta redit , eantusque instaurat, et illud Sanctius , ac claris longe sublimius astris, Cum sociis lumen eanit indefessus, et usque Laeta cohors regem laeto clamore salutans, Sanctus, Sanctus, ait, Sanctus, ter maxime, terque Optime, quo melius nihil, at nihil omnia prae te. Tu pater es, tu te foecunda mente volutans Ipsummet te totum obiens, tu teque reflexus ,

Concipis ipse tui exemplum , tuae imaginis instar ,

234쪽

Πaud ulli visum , sed inobsservabile prorsum. Ceu quum secum aliquid mortales sorier orsi

Concipiunt tacito ante latens in peet ire verbum, Quam vox aereas audita edatur in aura A . Sed quod tu tecum mente ingens concipis alta, Verborum haud simile est homi Dum,dum corde Promu

'Sed sine principio dictu mitrabit et in Verbum, tur,

Quod semper suit, est, et erit sine fine, siue ullo Int oritu aeternum , nulloque obnoxius aevo Foetus, ab aeterno genitus, sine matre parente Filius , aeterno proles aequaeva parenti . Semper es, et ia umquam tecum unicus ipse suisti , Quin suerit tecum pariter quoque et uuica proles. A vobis numquam alter abest. Teguntis uterque, Omnipotens , et uterqne ingens. immensus uterque , Et pariter D Eus , aequalisque Potentia utrique . Quin et concordes, vosque inter mutua amantea

Commutat nullis opus extricabile verbis )Assiatu aeternum semper spiratis is morem .

Quodque ab utroque fluit, consorti spiritus aura Numen habet, pariterque D EU, quoque regnat ubiquo Omnipotens, ceu tu ἰ omnipotens , ceu filius ipse. Tres tamen esse DEOS si quis putat , avius errate Unum Numen idem tribus est, tribus una voluntas, Una eademque tribus natura , atque una potestas, Majestasque eadem; atque DEUM ter dicimus, unum. Quandoquidem quod tu , sit quamvis alter et alter , Haud tamen est qui tu , ast alius numeratur utervis et Nec natus Pater est, nec natus spiritus, aut tu Alterutex. vestrum sua sunt discrimiae certo

235쪽

nno 223 Munera cuique . nihil confusum est, inque volutum. Tergeminoque DELs polles cumulatus honore. Te nullus fuit ante DEUS , neque post erit ullus. Unus es, aeterno qui Numine cuncta gubernas Abditus . ingens, Omnipotens, ter ubique tremendus,

cuneta supercilio quations cuncta igne Corusco Terri scans , caeli superas dum concutis arces. Haec memini . atque alia alterni miranda canebant, Et mihi sublimem lucom emtuus ostendebant, Lucem admirandam, quam cernunt clarius ipsi, Quum sint aethereae, et nullo prope Corpore mentes,

Dura quibus tristis praeclusa est janua leti . At mihi mortali in medio caliginis atrae

Visa est clausa, nigraque procul circumdata nocte. Incertum possim nchulosam an dicere lucem , Lucentemue magis nebulam . iubar intus inesse Dignosco tamen aurifluis fulgoribus ingens, Quodque omnem exsuperat magno discrimine lucem ;Si quicquam sis supremae componere luci, Uude omnis ceu sonte fuit lux eaeu ra largo . Terrenam ut supera ut caelestia lumina lucem , Caetera ut iugenti conceduut sidera Soli Lumiue, Solque animos caelestes aureus infra est, Sic tibi non tantum assurgit lux omnis ubique

Aetheris immensi , tibi sed collata repente Fit nox, et nigra pallens obducitur umbra rinde mihi siquis quandoque eruperit ardens Per caelum radius , mentique assulserit ignis , Praeterit, et rutila caeli fugit ocior aura , Quae cecidit, seu visa polo cecidisse sereno ἔ

236쪽

Nee blando mihi sis oeulos saturare nitore. Si mihi nunc siquis velamina nubis opacae Demat, et exsertum Penitus det cernere lumen, Quod colimus, cui tura damus, cui ponimus aras, Ignotumque auimis cupidis ardemus , et usque Flagrantes acri frustra tabescimus igni . Quove magis sensu comprendere tendimus, aegrosquo Altius in caesum visus attolimus , hoc tu Effugis , aspectuque magis tua subtrahis ora Nube tegens , piceaeque involvis nubis amictu 3 Exiguamque tuae miramur imaginis umbram. Ac veluti siquis Solis, Lunaeve labores Deficiente velit paullatim cernere luce , . Non ille arrectos extollat ad aethera vultus, Verum aut subjectis caelum speculetur ita undis ,

Aut vitro lucente , ubi plurima ludit imago ὁSic nobis altum spectantibus ora tueri Fas numquam tua; nec veram prope Cernere sermam Insirmi nequeunt humani luminis orbes . Maximus est nemo quantum tamen expedit umquam. Optimus es e nulli qualem tamen edere fas Θst.

Credo equidem iaciem propius, tuaque Ora tueri, Atque uti es omitino potis est haud uoscere quisquam, Terrena quam mole diu , membrisque prematur.

Aversum te terga oculis vix cernimus aegris.

Et potius , quid non sis quivis promere Possit,

Quam vera valeat penitus te reddere forma; Quippe tuae aspieimus tantum vestigia dextra . Quicquid habet tellus, mare, caelum, quicquid et aether Latipatens, opus omne tuum . quodcumque videmus,

237쪽

Sentimusve , tuum est. nobis haec reddἰt Imago Plurima te in speculo , liquidisque tuemur in undis.

Terga tuae sunt haec , et posteriora figurae . Proinde quis amota te possit comminus umbra Ferre oculis , qualis , quantusve amplecteris omnia

Undique dilfusus, nullo de lumine lumen, Lux nulla de luce , omnis sed lucis origo

Nemo equidem credo vim tantam luminis absque Interitu serat, aut torrentis flumina lucis . Iccirco te mortales metuuntque , tremuutque , Seque tuae cupidos solantur imagine formae, Atque aciem ad veros non audent tollere vultus . Omuibus es timor ; unde D Euri dixisse priores Te credunt aliqui verae rationis egentes. Te vulgus tremat, Et mortalis caetera turba ,

Sisque aliis metus, ut libet, ac sormidiuis horrore At mihi blandus amor, mihi sis placidissimus ardor ἀNoctes , atque dies toto te peetore versem . Te sine sit mihi dulce nihil. te pro omitibus optem, Unum depeream . totis hunc sensibus aestum Implieitem . hunc imis exardΘns ossibus hauriam e Hoc mihi solvantur flagrantes igue medullae . Hos mihi mens unos semper Suspiret amores , Numquam operum, numquam meritorum Oblita tuorum.

Quod sim , quod vivam, quod sensu, animoque capaci Praeditus utar, uti sauciae tuae imaginis instar, Muueris omue tui est, tibi gratia debita soli , Cui numquam dignas potis ullus solvere grates Pro meritis , licet ille sacrae se destinet arae Sponte sua, et saevos torrendum iactet ita ignes .

238쪽

Lux nulla de luce , ullo haud de lumine lumen ,

o nitor exoriens nostrae puleberrime nocti . Quo sugis 3 appare mihi tandem, et nube remota Exserere, atque tuo sagra Diem v si re ultu, Voxque meas age nunc primum tua PerSOnet aures.

Te s mel inspecto vitam haud sinire recusem , Si nequeam in solitam vim lucis serre profusae . Sed potero, atque operum patiens amor omnia vincet, Qui me lain dudum male habet, totisque medullis Urit, tabentique animo te suggerit unum rUnum te noctu , te luce usque aucupor unUm

Usque tui desiderio perfixus amoris. Ac veluti, ab nemorum quem dudum algentibus umbria Excivere canes , medioque egere sub aestu Aequora per longo camporum libera cursu , Cervus hians liquidae sontem memor optat aquai , Surius tibi gelida se se persundore ivmpha; Haud aliter fontem mea te sitis arida vivum Suspirat; caeloque eadentem demoror imbrem. Bumpe moras, age, fons vivus , caeli aureus imber Labere , et aurifluo labris sitientibus amne Asser opem , arentemque sitim, vos imbrifer, exple. Jamdudum desiderio, genibusque solutis Deficio exanimis , tua dum si astra atria lustro, ostiaque insisto immensam claudentia lucem . Pande seres e te pande mihi. per te datur unum Ad te aditus , tuque ipse tui met ianua clausa eS . Suscipe me, et validas intranti sussiee vires ,

Et mihi quicquid opum, quicquidve daturus honorum,

239쪽

I, Ε Octa Tolle preeore mihi te solum, nudumque repende. Εs mihi pro rebus cupido satis omnibus uuus. Egredere, optatos, sulgur velut , exscro vultus, Et serrugineum caliginis aufer amictum, Lumine Sol oriens rigat ut caeli arva recenti.

Si vero, quum sis passim ingens , totus ubique ,

Respuis externos sine corpore Spiritus baustus,

Atque ipsi vere penitus tibi cerueris uni, Quod nihil omnino prae te sit corporis exsors, Quodve loco certis non insit partibus orbis;

Saltem parva tuae lucis scintilla eorusco Emicet igne ; meamque serenus discute noctem.

Cernere si nequeo , temet sis quantus in ipso , Quod dabitur , simul Orbem acri lustraveris igni; At saltem , qui sis in rebus , quavius abundes In nobis , quantusque animis caelestibus insis, Aspiciam, dulcique tuo fruar eminus. Ore. Tantum si mihi non pigeat te ostendere , qualem Assulsisse serunt vacuis in saltibus olim

Pastori Isacidae, soceri dum pasceret agnas Collucente rubo , flammisque ardente Coruscis , Quum tamen illaeso frondes cum stirpe virerent, Aut quale essusum per cornu rasile transit Lumen , et inclusus transpectu cernitur ignis eQuamquam o, sed mea me gra lora piacula tardant,

Ne te ferre queam , qualem te legifer idem Palmiseri vidit nimboso in vertice Sinae

Fulminibus crebris sumanti monte tonantem tDa mihi te, eque rubo tua vox utcumque seratur, Mequ. voca , mea uec quicquam commissa morenturi

240쪽

Insidiis, sanctum de caelo cernere lumen, Teque audire , fuit postquam ad meliora vocatus,

Exutus veterem Paulus cum nomine mentem. Ne quoque verte. tuum est misereri, et Parcere sumper

Subiectis , coramque admissa latentibus ultro , Quos tuus ipse sui gnatus lavit amae cruoris , Quando operis tibi cura tui , nec deseris umquam , Quos semel in dias eduxit luminis oras , Sponte sua sibi ni desint, pordantque volent .

Mentibus in nostris semper seris aurea recti

Semiua . si quicquam ingredimur te iudice dignum , Tu nobis das velle prius , dein sussie is aptam , Qua fieri id possit, vim , nec te subtrahis umquam,

Tramite ni recti male suasi sponte relicto Labimur in scelus , et votis agitamur iniquis , Atquo tuam oppositis animis avertimur auram . Tunc fugis. et so dis at es irrevocabilis orsis Nam quamvis hominem admoneas, se easque,v gasque, Quod libet audendi est tamen omnibus aequa potestas, Et nobis laxas nostri usque relinquis habenas . Iustitiae tantum me in res, rectique, piique

Esse jubes, atque ipse coli te praecipis unum. Et quamvis mortale genus nil promere possit Laude tua dignum, uec qntequam mente capaci Concipere egregiam neque enim te pingere veris Fas cuiquam dictis . sed inenarrabile Numen Naiestasque tua est) nostras tamen, optime, laudes Non refugis, gaudesque hominum pietate benignus . Quippe tener simul Emersit per inauia mundus,

SEARCH

MENU NAVIGATION