장음표시 사용
81쪽
LIBER 1it. 69 sic ait. illum autem iuvenis complexus, et haereus, Tantum laudebat lacrimas , gemitusque ciebat.
Tandem Pauca refert: nostra heu spes occidit omnis, Atque absumta salus. dux foede carcere captus
Clauditur. invidia primores urbis in illum
Conspirant , poenasque graves cum Sanguiue poscunt. Fidi omnes petiere fugam terrore subacti. Mater ubi est miserae ne adeo jam nuntius aures Perculit' hic utinam tecum nunc afforet ipsa. Pontius aspiciens lacrimas , gemitusque parentis Forsitan indigni casus miseresceret ultro. Ire tamen libet, ac pacem, veniamque precari,
Et populi invidiam, atque odium erudele prosari.
Sic memorans gressum Syriae rectoris ad aedos . Tendit. ei senior comitem se iungit, et ambo
lucedunt pariter tristes; ceu sorist boves quum 'Agricola amisit pauper, quos litistis abegit i i iDePOPulatus agros , quaesitum protinus illos ' , Longum iter ingreditur. natorum maximus olli ΠΙt comes i hie id lic saepe ambo ignota per arva, Siquos sorte suis similes videre vinari . Subsistunt flentes , atque avia questibus Implent. Haud illi secus , et jam ventum ad limina tedii, Quod regunt quondam sulti antiquiisima sedes, Quum res lucolumi regno Iudaea maneret tSed tum Romulides orae moderator liasobat. Fervere cuncta vident strepitu, putresquo bus ψῆο lVestibulo ante sores dissensu tendere magno .lJamque sacerdotes paullatim cedere ab aula iri usi Romano velut infensos, ac dira minantes. i ii M:
82쪽
His animum arrecti paullum lenire doIorem
Incipiunt, rebusque aliquam Sperare salutem. Atque ita Joannes: Milii se nonnulla aperit spes. Solve metum , atque Virum pro nato altare, DEI quo Dissimula sobolem, et caussas innecte precandi. Bis dietis, pariter succedunt aedibus ambo rAtque ducem senior , qui re suspensus eadem uis super in medio Procerum consulta rogabat, Alloquitur genua amplexans , Supplexque precaturroptime Romulidum, quem clari rector olympi Iustitia voluit Srriam Denare Superbam, Parce piis, saevumque hominum compesce surorem. Uluc ratio penitus sublata est e vi geritur res.
Illi ego sum genitor , quem Primi gemis in unum
Conjurant omnes, et sicio crimine terrirnt. Iamque tibi, ut scelere ante omnes immanior unus,
Traditus , immeritas quo Pendat sanguine poenas. Illum autem virtus tantum , et benefacta per orbem His mersere malis sua , dum gens estera laudi Invidet eximiae, nec seri surgentis honorem. Talibus orabat. Iargo simul imbre rigabant Eora senis lacrimae ; placido quem P Outius ore Accipit, atque ambos vel bis . solatur amicis, Depositumque senem molli locat ipse sedili. 'Atque haec deinde refert: Ut vos hic tempore adestia
Optati Z nec enim suxsau venisse pigebit. Tu modo vera mihi s scitanti edissere pauca Nunc, pater, haud veritus. sidei te exedere fas ostomne meae. caelum et caeli vaga sidera testor,
Sollicito mihi cura tui est nunc maxima nati ,
83쪽
Quem tibi mente agito iucolumem servare, furoremque, Et rabiem , ut potui , compressi gentis iniqliae . Fare age, namque mihi haud nunc primum venit ad au-Quae sortuna viro,uude domo,quo sanguine cretus. res Ede tuum , matrisque genus. non ille creatus Stirpe humili , mihi si verum mens augurat. ut se Incessu gerit Z ut vultuque , et corpore toto est Humana major species 3 ut lumina bonorum Plena 3 ut regifici motus 7 verba iude notavi; Nil mortale sonat. sensi illo in Puctore Numen.
Aut - certe DE Us ille , aut nou mor alibus ortus . Dicite vos . nam me scitantem avertitur ipse , Et vix responso tacitus dignatur amicum,
Contemtorque illi est auimus lucisque , meique . His dictis , senior paullisper substitit anceps , Se ne ultra tegeret quaereuli , an proderet illi Et Divi getius, et verum sine fraude parentem;
Quum breviter comes admotus sic Atur ad aurem e
Regia progenies , Nymphae dignate superbo Conjugio, quid adhuc haeres Z absiste vereri. Omnia sublatis aperi iam nubibus ultro.
Pone metus , et rumpe moras . Video omnia tuta.
Dixerat. ille igitur missa formidine coepit: Dicam equidemi nec, dux, tibi magna arcana silebo . Sed , quando genus ivsedit cognoscere nostrum , Id primum , neque te suspensum Rmbage tenebo. Quamvis res inopes opera ad fabrilia versum Exercent , tamen est mihi regi in a stirpe propago, Adinotumque genus superis, clarique patentes. Principio innumerae patue Abras genus, et auctor
84쪽
Maximus ille tuas non, ut reor, effugit aures . Qui generi legesque tulit, moremque Sacrorum . Isacon hic dedit. Isacides Iacobus ab illo , Bissenos qui mox proceres genuit, quibus omnis Nostra domos iu bissetias gens secta, tribusque eri. Nos inter pietate lolim quam major Iudas ,
Tam sese sobole egregia super extulit Omnes, Iudaeamque suo dixit de nomine terram .
Utve licet in medio sexies longissima patrum )Davides ortus , regum pater , unde meorum Per bis septem exit genus actum ab origine reges, Verum longe aliud juveni genus. ille parentes Quamvis mortales mortalibus editus oris Dignatur , tamen est Divo Caelestis origo , Estque DEO genitore satus, gaudetque pareute, Cui mare velivolum, cui tellus paret. et aether. Illum autem aereas tu luminis edidit auras Numquam mixta viro mulier, iaetaeque remansit Virgiuitas , olim ut vates cecinere suturum. Nam pater omnipotens soaecunda desuper aura Asflatam implevit. tumuit divinitus alvus. Quod vero genitor vulgo sum creditus ipse, Haud ita res, mihique alma pareus accredita tantnm, Quicum animi posset curas, durumque laborem Partiri . mox me famae, niveoque pudori Permetuens , Madem diguata est nomine veri Conjugis immeritum, nec tali munere dignum. Haec erat ut revocans rem cunctam ab origine pandam Judaeas inter virgo pulcberrima Nymphas
Centum optata Procis MARIAM dixere) parentum
85쪽
Unica progenies urbe edita Nagara ea . Ipsa autem aeteruo prae virginitatis amore Oderat et thalamos , et se sacraverat aris . Anna tamen grandaeva parens haud nescia vatum,
Plenaque venturi e gnata praeviderat olim . Egregiam factis sobolem , regemque suturum , Qui populos magnos magna ditione teneret. Id eaelo fixum esse, pios id prodere vates.
Saepe illam in somnis monuit vox mis sa per auras . Iungere connubio natam , generosque Vocare. Iamque erat apta viro , iam nubilis. hactenus autem Distulerant superum monitis Parere Parentes, Quum media, ecce iterum sublimes luce per auras Vox audita , viro properate o iungere natam . Nec generi longe optandi . de sanguine vestro Quaerantur de more . Omnis mora segnis abesto . Continuo parvam vulgatur fama per urbem . Tum consanguinei pulchrae spe conjugis Omnes Conveniunt juvenes . complentur virginis aedes Ipse etiam patri consanguinitate propinquus Accessi , quamvis aevi maturus , ut ipsi Aequaevo natae ob thalamos grai rer amico . Stabant innumeri serma , atque aetatibus aequis Florentes, caelum eui munera lauta pararet Incerti, et sortem sibi quisque optabat amicam. Dum spes ambiguae, dum turba ignara suturi, Insecreta domus omnes evasimus altae
Tecta, ubi Ioachides Numen placare solebat Virgiuis ore pater. fuit ara veterrima , nOStrae Quam gentis Primi posuere , metuque sacratam
86쪽
TOP centum totos atavi coluere Per annos.
Hanc humiles circum, et prostrati su udimur omnaesora n tes pacem Superos , supersimquc parentem , Det signum caelo placidus, quem Poscat, ab alto . In medio astabat lacrimans pulcherrima virgo Flaventes effusa comas, demissaque largo Borantes oculos fletu. Pudor ora pererrans Cana rosis veluti miscebat lilia rubris. Qualis, virgineos ubi lavit in aequore vultus, Luna recens, stellis late comitantibus , Orta Ingreditur gracili caeli Per caerula cornu , Talis erat virgo juvenum stipata corona Multa DELII verbis testata, DEI que ininistros Aligeros, non sponte sua haec ad munere secti. Hortatur pavidam pater, et lacrimautia tergit Lumina , jussa docens superum ; simul oscula libat. Ecce autem, ut Praeseus aderat quoque Pronuba, coetu, In medio Anna parens subito correpta furore,
Plena DEo tota visu venerabilet in aqde
Bacchatur, tollitque. lugentem caelo ululatum,1 num in me conversa oculos, me sertur in unum N il minus hoc ducentem auimo, nil tale verentem, Corripiensque manu , SOkus tu posceris, inquit: Annuit hoc uni superum tibi eonnubium rex .
Obstupuere Omnes . nec turio ex agmiue tanto 'Exsortem quisquam se tori invidit ho iorem . Ipse aevi quod eram seris minus integer annis, Multa recusabam, multa huc venisse pigebat . Aequales aderant fidi , *imul et renueiatem Hortari, atque animum Inihi blandis addere dictis
87쪽
Cedo igitur victus , tandemque uxorius illam Accedo, et lacrimans Iacrimantem ad limitia duco. Et iam nox aderat stellis sulgentibus apta , Suffundens umbras mundo nigrantibus alis is Secretis thalamis pariter succedimus ambo . Flebat sponsa . solum lacrimis juxta Omne madebat Ac veluti , quum vere subest uberrimus humor Arboribus, lentae vitis si sorte cacume Falce putans stirpem seriat male providus .unca Agricola , imnieritam et violarit vulnere matrem. Ipse aderam, et diciis solabar mitibus aegram Virginis haud cupidus primum decerpere florem , Quum sic Ionga trahens suspiria pectore ab imo est Orsa loqui. Non relligio mihi vatia suasit Et thalamos odisse , et virgi Ditatis amorem
Aeternnm colere . intus hgit vis notheris intus e . Longaevam Tesponsa licet contraria matrem Sollicitent, ivatumque minae; sunt et mea conixa fVatum iussa mihi , nulli succumbere labi, i
Nullis virgineam taedis summittere mentem Ante retro primos properet xevolutus ad ortus Jordanes , sistantque suos vaga Sidera cursus .
Haec ait, inque genas stillantes undique honestae Ex oculis simul incipiunt turgescere gemmae. Nec mora, deinde mihi insinuans quatit ima repente
Ossa timor. genua aegra labant . nox plurima obortat Ante oculos. tersum conatus Pauca profari, Ter frustrata sono lingua est, nec erba sequuta. νTum quoquo vox audita e Toro, thalamisque paratis
Parce, tamea goncussa tibi connubia seria. Duili co by Cooste
88쪽
ci RisTI A Dos Exsurgo, atque oculos iam duduin in virgine sYust ' Horretida , tali sum tandem voce loquutus. Quis mihi te virgo invito conjunxit olympo Quis tantis non equidem quaesivi hymenaeos Immeritum implicuit monstris ' haud talia quondam Praedixit puero genitor ludibria vates
Iain senior vates idem , templique sacerdos. Ille quidem aut nullos thalamos, mihi Dulla manere Connubia , aut certe elarum foru me inde canebat. Vesum age, quae menti surgat Sententia pandam. Quandoquidem superi mihi te junxere , sed id om Absterrent monstris, licet, et mox usque licebit Virgineum serves intacto corpore florem. Haud tamen ipse ausim injussus dissolvere sacri Connubii vincla ista . domo degemus eadem , Ipse tibi ut genitor, mihi tu ceu filia semper Teque adeo casus jam nunc complector in omues . Hoc tua relligio velit, hoc mea serior aetas. Annuit his , aliaque domus in parte puella Secubuit. mitto totam quae monstra per illam Sum passus , quam mira horrens ins Omnia noctem. Jamque dies pulsis tenebris invecta rubebat, Et iace Sol rosca nigras disjecerat umbras . Corripio e stratis artus , SPOHSamque reviso. Vix thalami impuleram hi patentis cardine portas Cum lux ecce oculis ingens Offusa repente . Collucent summi radiis laquearia tecti , Collucentque trabes, visumque ardere cubile. Ipsa autem' thalami in medio sedet aurea virgo Attonitae similis, nec enim me multa rogantem
89쪽
Dignatur . nilial illa meo sermone movetur. Tantum fixa oculos caelo , palmasque leuebat Aut stellae similis , aut puniceae aurorae . O illa a solita quantum mutata fgura ZQuantus honos oculis, quantus decor additus ori 'Haud aliter, quam quum simulacrum excidit acernum Artificis manus e silvis in sede localidum facrata , quod plebs dehinc supplex omnis adoret, Si, postquam essigiem poliens trunco extudit arte, Extremum super imposito decus induat auro. Immotam penitus circumdat lucida nubes Solis inardescatis radiis, stellaeque videntur Lucentes capiti circum aurea tempora Pasci,
Sub pedibusque deae tu muri dare candida Luna .
Pertimui , ct mira stupefactus imagine rerum Talia voce dabam. pater his O me exue monstris Omnipotens. non haec, superi, sine numine vestro Vcstra haec Portenta , agnoscQ , manifestaque signa.
Aspirate animo placidi , dubiumque monete,
Quid sequar, aut quaenam vobis sentUntia Constet. Tantum assatus eram . tandem pulctierri ma virgo Ad sese redit , abrupto vel ut excita somno Siaspirans , lacrimisque sinus humectat obortis . ACcedo , atque rogo nova Per connubia supplex, Λtque illum aeternae per virginitatis amorem, Unum quem niveo colit intemerata pudore , Admittat socium curarum, et magna recludat Berum arcana, nihil metuens, mihique omnia credat. illa solo vultum , atque Oculos dejecta nitente4, Bore velut demissa caput rosa matutino ,
90쪽
Ciano ixtur. demum incipiens s o ora re olvἰ te Dicam equidem, pater. haud patiar te nostra later Gaudia . sed quae nune, aut unde exordia sumam Nam quis narranti rerum miracula credat TantarumZ per ego has lacrimas , quas excutit ingens Laetitia , Obtestor , quae fabor , pectore condas , Ne prius incipiant in vanum serpere vulgus, Quam DEus ipse aliis vulgaverit omnia signis . Iam monitrix operum stellas aurora fugarat , Et Sol pallentes lustrabat lampade terras . Ipsa revolvebam vatum monimenta priorum, Dicta animo recolens. sed prae tunc omnibns unum Forte mihi ante oculos neque enim sine Numine certo oblatum reor) immotum, fixumve manebat, Quod cuncti pariter super omnia praedixere Afrore, concubitu nullo cum regia virgo
Im Patiens , exorsque viri mirabile die tu i
Caelicolum regem sub luminis ederet auras , Cujus in adventu laetentur cuncta per orbem Protinus, et toto surgat gens aurea mundo. Illam solicem tacite mecum ipsa vocabam, Quam Pater omnipotens tanto cumularet honore et Iamque D EI matrem venerabar mente futuram γΙusantique oro, si sorte his illo diebus,
His si forte oris nascatur , dona Parabam. Talia dum mecum eventus ignara Voluto , Εece mihi nova lux oculis Oblata repente . Suspicio di liquidas sine nube remetior auras .
Mira loquar video medium discedere caelum, Pennatasque acies populos felicis olympi