Nicolai Francisci Haym Romani, Thesauri Britannici seu Museum numarium, quo continentur numi graeci et latini, omnis metalli et formae, necdum editi, ab autore ipso caelati. Interprete Aloysio comite Cristiani, Mediolanensi

발행: 1763년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rbiiton perposita, quippe. qui Tom. II. suos ipse ab eruditis admonitus corrigit lapsus, doctosque etiam, atque etiam obtestatur, ut idem agere non dedignentur. Solam quod adtinet meum ., etsi ob juvenilem atatem non satis deferbuerit, cum ipse tamen H mio tam religiose interpretationem consentire misi, quam Latina patitur lingua. Adtamen vocabula quaedam ab antiquariis civitate vi ta , quamvis Graeca Terius , quam Latina, aut alia nostra hac in arte technica omittenda non putaCi, duces secutus Iaillantium , Agerum , Moesichium, Abellium Fc. Cur enim antiquariis prohibeatur , quod theologis , matbematicis , plosicis, metop sicis S c. conceditur P Id tamen lectorem conmin; actumetola: ne a eoae, atque aversa partis mentio cum taedio fingulis pene lineis rediret , Aglam nunc maxime usitatam adhibui , F pro dextera ae pro Afra f. compendia iam recepta substitui. Numos quoque, ut lactorem ab incommodo paginas omni fere momento inCertendi liberarem, consiustis eruditis, atque ipsius Humilis Tom. II. exemplo, in tabulas congessi, quas tam diligenter optimus , quem hic habemus , chalcog phus Mansfeld delineavit, exscalpsitque, ut qui has cum Londinensibus comparaeterit, gemina1 dixerit. Interpretatisvim iam eum exεmplari confer lector benemole , sique aliquid in illa emratum , id alati, F Oui minori benigne dato, sin vero aliquid emendatum, fruere utiliter, meique memor

vale.

12쪽

um finis mihi propositus neque sit laudatio studii numisinatici, nequeleetoris in hac arte instructio ;plurimi enim, iique maXimo eruditi hoc de literarum genere scripsere, in eo solum sum, ut orbi antiquario, quid me ad hoc opus impulerit, quale initium fuerit, qualem continuandi methodum, quodnam demum univeris tractationi complementum imponendum apud animum constituerim , aliaque ad isthoc argumentum pertinentia patefaciam.

A Atque

13쪽

a PROOEMIUM. .

Atque, primum de incipiendi occasione se

habeto: Romam patriam meam, ut maXime pretiosos antiquitatum Graecarum, & Romanarum thesauros praeter hodiernae magnificentiae splendorem adservat, ita mihi cum lacte singularem quamdam indolem instillasse, quae oculum a pueritia non nisi rebus majestate sita grandibus adsum

fecit: crevit haec cum aetate propensio, tantum

que mihi antiquitatum amorem indidit, ut, Cum a superis ea pecuniarum vis conces is non esset, quae ad has Colligendas requiritur. consilivin C perim commodo inde promanante parvo sumtu perfruendi. Dum Londini degebam, iis horis, quae mihi a musica, qua ex arte rem faciebam, Vacabant, tenui ea, qua Valeo, pietoriae peritia ad delineam dos singulari diligentia occurrenteS forte num os usus , ab ectypis, quam alias numi ipsi adferunt utilitatem, haurire conabar. Retulerunt lineataeXempla, quae eruditis amiciS nonnunquam eXhi-hueram, adprobationem non mediocrem; nec hic 'i substiti, num os aliquos aqua forti in cupro eXar re sum adgressiis, etsi neque scalpendi arte vel minimum tinctus essem, neque chalcographum eX in.

sidiis

14쪽

PROOEMIUM. 3sidiis observassem aliquando : agnovi simul, ubi cum diligentia negotium tractaveram, laborem seu tu suo non cariturum. Videbam praeterea numariam scientiam ab omnibus Europae populis summo haberi in pretio, quin jam ipsis Trajani caesaris temporibus tanti aestimatam, ut antiqua illustrium virorum signa Oaaud aliter, ac hodie cum illorum scalptis in moneta vultibus agitur inter cimelia cum veneratione reponerentur teste Suetonio. in Augusto: Thurinumcogmomisatum, satis certa probatione tradiderim, nactus puerilem imagum iam ejus aeream veterem ferreis, ac pene jam exolescentibus literis hoc nomine inscriptam: quae domo a me principi data tu .

ter cubiculares colitur. . Hinc liquet Suetonium laudata hoc loco Augusti imagine ita ussim, perim de ac nos numis ad emendandam, illustrandam, confirmandamque historiam uti solemus.

Atque hoc est illud illicium, quo numisinata reges, principes, illustres, eruditosque viros fascinarunt, hinc profectum, ut a duobus abhinc taculis cum Bembus, & Sadoletus eorum Utilitatem primi detexissent doctorum in his colli.

15쪽

4 PROOEMIUM.gendis Voluptas nunquam exsatietur ; testantur hoc libri ingenti numero procussi de iis numisim tibiis, quae in cimeliis Italiae, Galliae, Germaniae, Hollandiae, Belgii, atque aliarum regionum adsie uantur. Anglia sola antiquariorum diligentiam fmgerat , seu potius thesauri in hoc felici Europae angulo absconditi nondum lucem publicam ubderant.

Haec me cogitatio impulit , ut celebriora Londinensia gazophylacia scrutarer, ubi numorum vim bene magnam inveni, quorum alii non editi hactenus, imo ejusmodi, de quibus, an unquam cussi fuerint, ne suspicio quidem oriri poterat, alii cum mendis adnotati infelicissime; comitabatur hanc numariam supellectilem gemmarum copia antiqua manu eleganter imprimis insculptarum, plures quoque protomae marmoreae, ex aere sigilla, statuae deorum,sarcophagi,inscriptiones,& alia,quaehrevitatis studio praetereo, quibus plurima Volumina impleri possent, opusque non antiquariis modo, sed & universae literariae reipublicae utili simum essici. Non indigui hortatore alio, ut linearem pieturam, scalpendorum, eXplanandorum que numorum, tum editionis curam non sine gra. vigiis

16쪽

PROOEMIVM villimo meo labore siusciperem. Λ numis eXOrsus totum opuS THESAvRUΜ BRITANNICvΜ inscripsi, quia non nisi antiqua hujus regni monumenta ad

examen voeabuntur.

Ast antequam curriculum hoc ingrederer, nihil agendum judicavi comite de Halifax, cujus obsequiis annuo stipendio adstrictus eram, non consulto, viro non genere λlum & muneribus in aula regia praecipuis, sed sapientia, & ingenii ac mine praestantissimo, cujus judicio literatissimi quuque sita sive poetica, sive politica opera persi e subjiciebant. Huic non inani nomine artium Mε cenati submisse, quod mente conceperam, simul declaravi: ut gloriae suae gentis erat studiosissimus, futurum prosipiciens regni decus, meum consilium non adprobavit modo, sed & imperiis, & adducto liberalissime auxilio, protectioneque, dum opus compleretur, ad illud prosequendum excitavit. Verum invida mors paucos intra dies illum vita, me illustrem adeo patronum recuperandi spe privavit. Infortunium a me ut omnium maximum

omni tempore deflendum i jacturani intolerabilem prosecto, nisi favore stiperum in domum, ac s miliam sapientissimi comitis de Carnarvon fuissem A 3 Rει

17쪽

adiuissus; ubi quamvis novi domini benignitas gratum non extinguat prioris desiderium , tantis tumen quotidie perfruor beneficiis , ut nec post riora haec ulla unquam deletura sit oblivio. Thesaurus Britannicus antiquitatum Graecarum, & Romanarum, in quatuor tribuetur partes, quibuS musei nomen indo. Prima numaria monetas ex Anglicis cimeliis delectas continebit, atque ad tria non minimae molis Volumina, aut plura etiam eXcurret, quorum primum nunc editur, de quo infra pluribus. Altera gemmaria antiquas caelo laboratas com- ple stetur gemmas : hujus magnitudinem necdum desinire possum, huc pertinente supellectile nondum adtentius eXcussa. Tertia statuaria exhibebit signa marmorea, aeaenea, protomas item antiquas.

Quarta eademque postrema Varia adpell, bitur, proferreque pondera, anulos, instrumenta sacrificiorum, lucernas, urnas, inscriptiones, allais

18쪽

p χ Ο Ο E M I V M. Valiaque ; ex lais vero ea solum adferam, quae nondum typis data sunt, imo ex his ipsis eligam praecipua, cum non operiS molem, sed literarium progressum, ac eruditionem spectem. Singula Vero brevibus , adcuratis , atque singularibus notis illustrabo.

Ad mussium numarium, quod nunc in lucem prodit, redeo. Singuis partes a Graecis numismatibus incipient: regum scilicet, heroum, & populorum Graeciae: consularia sequentur, tum imperatorum Latina, , & Graeca anecdota a Julio caesare

ad Iustinianum, & deinceps; ordo non alius erit, quam ad chronologiam exactus. iUt autem ab hoc non discedam, ea mihi est necessitas imposita, ut partem unam alterius f ciam supplementum; nec enim ex omnibus numis continuam seriem struere, uti desiderabam , poteram, cum ob cimeliarchiorum copiam per An- .gliam dispersiam, tum etiam, quia, si eam ratio

nem tenerem, Ut ad eadem tempora nunquam redirem, omnes antea num os scalpere oportuistat,

quod plurium annorum laborem requirebat ; quamobrem Primam hanc partem nonnisi multo post

19쪽

s PROOEMIUM, post tempore edere licuisset, quod flagitationibus& votis amicorum, eorumque, qui pro contributis a se liberaliter sumtibus primam Operis partem, velut factarum expensarum fruetium, diutius differri aegre tulissent, adversaretur. Si quis in ordine ita interrupto, ut eum ne cessitas ext0rsit, defeetiis, medebitur tertii voluminis catalogus , 'qui notatis paginis singula num,smata ad annos suos revocabit. Etsi certus sim ab aequis judicibus, qui in Anglia hospites non fuerint, mancum hunc aliqua ratione pertractandi modum censura omni absolvendum. Nam praeterquam , quod haec cimeliarchia magno locorum intervallo distent, ab iis possidentur, qui ob negotiorum copiam, & gravissimum momentum raro ita Vacant, ut quae ad scriptoris negotium faciunt,

facito promere possint; quod & ipsis molestum accidit, & mihi perincommodum.

Major multo confusio orta, ordoque chrΟ- nologicus fuisset turbatior , si quodvis musteum seorsum proposuissem. Ast, quid timeam 8 An non idem fecit eruditus Begerus in thesauro Brande- burgico ' An non ille insuper per tria sua prae

gram

20쪽

yp R Ο Ο Ε M I V M. grandis sormae volumina, gemmas, statuas, nu- mos permiscuit ' Etsii multo facilius ad exactum ordinem omnia redigere potuisset, cum duo tantum gaZophylacia offerat, illud scilicet electoris Palatini, quod antea jam typis dederat, Brand burgico subinde conjunctum. Multum diversa est mea conditio, qui mustea omnia potentissimi,& maximi regni Anglici complaetor; Adplausum tamen ab omni orbe literato fuit Begeri lucubrationibus, neque ullus, quod sciam, in illius ordinem criticum dentem strinxit.

Nec modus, quem in lineandis, & scalpendis numis tenui, ut mihi blandior, disse licebit;

non enim aliorum more, ut oculo placeant scita

elegantia, sed, ut archetypis quam simillima sinteetypa, curavi; quin ipsam studiosam negligemtiam a scientibus antiquariis laudandam spero

praeterea.

Nunquam musteum Arscholanum, aut illud, in quo maximae formae numismata Galliarum regis descripta, atque collectiones plures alias intueor, quin doleam, me tam de metallo, quam de m gnitudine, fabricae ratione, conservatione haerere B suspen-

SEARCH

MENU NAVIGATION