장음표시 사용
21쪽
PROOEMIUM. suspensum. Hinc fit, ut, cum series aequali semper artificis scalpro exarata, interdum etiam capitibus non admodum similibus oculis obversatur, non plus inde condiscam , quam ex imperfecto aliquo eorundem catalogo: atque, ut verum s rear, multo minori incommodo, majori vero cum utilitate pervolvo syllabos comitis Mediobarbi, scriptas doctoris Valliant de urbibus Graece loquentibus, & coloniis tabulas, num orum reginae Sueciae, aliorumque indices, ubi nullae, aut pauca aeri incisa numiSmata comparent, quam libros quoscunque alios chalcographicis pieturis ill stres, ex quibus de nullo numo, nisi dubium, judicium ferre licet. Ne eadem laborarem febre, non solum monetalem fabricam, ut res sinebat,eXpressi, Verum etiam fissionum, aeris alicubi adrosi, literarum mutilarum , aliorumve vitiorum sincerum feci indicium, quae quidem Omnia, ut num o depicto elegantiam adimunt apud imperitos, ita hac in arte versatos de illius sinceritate edocent: rationem hanc scalpendi, ut usus est maximi, ita a nemine hactenus susceptam novi.
Ut fabulae, quamvis amoenitate fila dele Stent, in comparationem Venire nunquam possunt cum
22쪽
utilitate, quae ex historiae veritate eruitur , Ita tam aequos fore lectores spero, ut contemta multorum numariorum librorum elegantia, Velut assi scititio fuco, meum commentarium, tanquam P.
ram , & sinceram historiam sint adprobaturi, quae, licet ingenii sublimitate, & ornatu careat, fide tamen integerrima aestimationem sibi conciliat. Conniveri benigne velim minori cultui, quo insta alia videri potest opus praesens, adtamen grato animo suscipi, quae admetitur, bona. , Si .insignis alicujus caelatoris usus fuissem opera, meus hic liber esset unus de multis, nec meo consilio responderet. Ad capita quod adtinet, archetypis quam si millima eiungere studui testibus iis, qui lineatis picturis inspectis pro ea, qua pollebant, numΟ-rum cognitione singulorum, quos referebant, nomina edicere non haesitarunt. Id ipsum me permovit, ut seriem regum Syriae e pluribus mustis collectam aeri inciderem; etenim numOS cum typis Valliantii comparans ViX tria, quatuorve
capita vultibus in aere ductis similia inveneram. Fateor quidem perlibenter, nec me mihi ipsi horum regum eisgies scalpenti satisfacere potuisse; B et ea
23쪽
ea enim est fabricae elegantia, ut de imitatione pene sit desperandum. Non erit hic abs re lectorem monere, ne me immerito reprehendat, dum dissimilia eorundem imperatorum capita in Graecis, & Latinis nu- , mis viderit; eo enim tempore artes in Graecia jam collabascebant; quare raro imperatorum numiSm,ta Graeci commatis laboris elegantia se commendant. Quidquod eorum populorum monetarii inter ultimas curas habuerint, ut emgies in chalybe exaranda ad vultuum ductus, quam proXime ademderet. HinC, ne mihi quis dicam impingat, Vmlim, qui lineationem archetypo ad amussim adstrinxi, atque, ut curiositati aliquorum satisfacerem, ubi vultus in Graecis dissimiles Romanae fabricae occurrerunt, caput imperatoris e Latinis depromtum adjunxi, ut cuiViS Graecorum numism,
tum rudis facies sit perspecta, quae alioquin oberuditionem magis, quam caeli praestantiam in pretio habenda.
Adnotationes, quas adspergo , omni longe petita interpretatione carebunt; constitutum enim apud me est commentationes potius aliquas
24쪽
P R Ο Ο Ε M Ι V M I3 omittere , quam te florem inanibus conjecturis fatigare, aut obruere etiam: in citandis autoribus perparcUS eQS tantum adferam, quibus rei verutatem comprobem, quin adfectatam eam eruditionem ostentem, quae saepenumero magis imetorem onerat, dum instruere cupimus minime. Sententiam meam absque omni hedera depromam relici a cuique libertate eam corrigendi, aut majori, quam a me factum sit, eruditione, quod innu-mo reconditum fuerit, interpretandi ; modicum enim lumen si disquisitionibus meis adsudero, assi quiesto libens. Dum tamen majoris momenti numus occumret, & huic in omnem partem versando inhaerebo diutius; secus fiet, ubi nomen aliquod, Vocabulum, historia, &c. ab aliis declarata explicanda st objiciet, tum enim autorem, qui de his agit, indicabo, quin locum exscribam; multo enim magiS ad brevitatem silpra laudati valliantii, quam ad prosumdam illam eruditionem, ac copiam celeberrimi baronis Spanhemii, Tristant a S. Amantio, aliorum imitandam adlicior. Circa numos, in quorum explicatione mihi ipsi aqua haesit, optimum judicaVi, exactam eorundem descriptionem exhi-
25쪽
PROOEMIUM. here, judicium eruditis relinquere, qui me sibi obstringent plurimum, si suas de numis a me desti-
tutis opinioneS, aut emendationes etiam eorum, quae a me minus Commode diota fuerint, communicaverint; cum enim opus eX praelo typographico emerserit, volumini separato ea omnia, quae '
typis digna videbuntur, velut alterius adpendi ces dest ino. Meis observationibus permixtae erunt eruditissimorum virorum animadversiones, qui Fel suos ipsi numos, vel alienos aliquos animi cau6, atque meo etiam subsidio, adcuratione mirifica sunt imterpretati , ut de lectoris plena adprobatione non minus, quam de splendore libro adfuso sim ceratissimuS.
Cum gloriam aliis debitam mihi temere arro. gare nolim, ubique autorum nomina adscribentur; quin felicitatem eam singularem libens profiteor, qua occasione huius operis amicitia mihi cum eru
dito domino Mastan est conciliata, qui doctas ad
notationes, quas per annos Complures , & fidiquentia itinera in num S antiquos fecerat, summa benignitate mecum communicaVit, atque cum Omnia
26쪽
P R O o E M Ι V M. omnia Europae musea, & Angliae praecipue perlustravisset, in mea me sententia omnino confirma. vit: ex Anglicis cimeliis prae aliarum terrarum aliis multa rarissimorum, nec hactenus editorum num, sinatum volumina concinnari posse.
Neque hic omittendum, plurimum auxilii muhi a domino Benedetti nobili Lucensi advenisse, quod eo utilius mihi accidit, quo magis PerVulgata est ejus hoc in literarum genere scientia: hunc ipsum primum ad hoc opus hortatorem habui, huic operis systema, aliaque, quae ejus modestia
silentio praeterire cogit, in acceptis refero. inmodum, qua in describendo quoVis numo utor, omnibus probatum iri sipero ; neque enim hucusque exactiorem adhibitam esse commemini. Nam praeter magnitudinem, crassitiem, metallum. Crustam mineralem, quam vernicem dicimus, si quae adest, labricae qualitatem, & aliquando pondus adjungo; neque taceo, si alicui eruditorum de hoc, illove numo suspicio adulterationis sib- orta; de cujus tamen antiquitate, apud ceteros OmneS Convenerit, si unus contra senserit, indulgebit, ut ejus opinionem, & rationes, quibus
27쪽
16 P R O Ο Ε M I U M. nititur, in publicum proferam. Igitur, si mone. tae absque hujusmodi notis deprehendentur, argumentum erit, eaS ab omnibuS antiquariis, qui illas examinarunt, antiquitatiS adprobationem retulilse. Utinam pro reipublicae literariae hono tam sincera adcuratione usi fuissent Strada, Tristanus, Goligitis, alii l tum enim fidem adhibere possemus mimis ab his viris descriptis, qui tamen, cum nul- tibi hactenus se obtulerint, merita suspicionis nota inuruntur.
Superest ut dicam, quosnam numos publici juris faciam, & quam rationem eos e muleis variis seligendi tenuerim. In primis eos exhibe-ho , qui ab aliis hactenus non editi neque in indice comitis Mediobarbi, neque in numis famili, rum , coloniarum, urbium Graece loquentium, in historia Ptolemaeorum, aut Seleucidarum Vall- tantii continentur ; hi enim maxime generales, &completi indices. Num os hos aeri incisos describo susius, si aliquid commemoratione dignum objiciunt , secus in indicio sbio adquiesco servata sub .imperatoribus serie chronologica, ut pro supplemento laudatis indicibus servire possint, si fors praelum subirent iterum. Deinde numisinata, quorum
28쪽
nam pauci mentionem fecere; si capitum efiigies numis non ConVeniunt, vel si partes averse imperfectae, vel denique, si ego alterius sim sententiae , ae, qui de his scripsere, autores, eodem modo pertracto. Denique numos non paucos adiungo , qui nota incusa, Italis con tramarca, signati sunt, ut comparatione inter plures instituta ad eorum sugnorum probabilem cognitionem perveniri possit aliquando. Ubi numus rarissimus occurret a temporis injuriis optime conservatus , quique eruditionis aliquid contineat, jam catalogo cuidam
inscriptUS , a me tamen in aere restituetur, Ut eruditis adcuratius repraesentatus offeratur, id
quod ea agetur parsimonia, quae ultra quam libri ornatio e igat, non Progredietur. Scalpentur praeterea Punici, Hetrusci , Phoenicii, Ρersici 'cte. etsi , quid contineant, ignoremus hactenus; digni enim memoria Videntur, utpote illorum temporum monumenta, quae Veneramur maXime, praesertim cum non sint adeo
multi, ut eruditus tedior rebus ignotis, & proinde utilitatis exiguae sibi otium melius collocandum
29쪽
P R Ο Ο Ε M I V M. eripi quiritari, possit. Atque haec sunt, quae in prooemio dicenda videbantur. Illud unum addam, felicissimum me semper existimaturum' cui potiL1imum ea cum animi propensione in Anglia vivere licuit, quae campum mihi aperuit, tam pretiosis antiquitatis monumentis adjuto, literatis omnibus, obsequium mira voluptate conditum, praestandi.
Lingua usiis sum Italica, tum, quod ea utpote cum lacte hausta sententiam meam nitidius me evplicaturum vidi, cum, quod & omnes fere, qui in re numismatica Versantur, eius periti esse solent. Alia complura, Deo favente, juris publici faciam, quae otio, & experientia aucta praemorsos magis ungues sapiant, ubi hasce schedas literatis probatas es te intellexero, atque Angliae praecipue ; hujus enim non commodis solum , sed gloriae, ut servirem, suscepti dissicillimi hujus laboris scopus erat, ad cujus persecutionem nulla a me diligentia desiderabitur.
30쪽
ita aB m sidetur de is quibus, ut in mmtem miri
2 - veniunt, curiosum sectorem commonere, quae rum ad
hoc, rum ad subsequentia musti m rii volumina pertinent.
Primum ea tram eum autorapis ilitudinem, praesertim in numis maioris momenti a te adprobandam spero; his enim major, ut res merebatur , Ggeniis es inpensa: nesse aliud est, in quo adtentionem tuam magis defigi cupiam. Deinde non reprehendes, puto, me minos, ut ita loquar, gares adaetasse; non enim raros solum me adlaturum promisi, sed nondum editos, F eos, quibus aliquam lucem adfundendi sedabat κωβ. An enim omittendus numus, qui eruditione, quam: C a comi-