Nicolai Francisci Haym Romani, Thesauri Britannici seu Museum numarium, quo continentur numi graeci et latini, omnis metalli et formae, necdum editi, ab autore ipso caelati. Interprete Aloysio comite Cristiani, Mediolanensi

발행: 1763년

분량: 374페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

yo DE ALEXANDRO II. REGE YRIAE.

temporis injuriis inlaetum. Tob. VIR N. s. Annus hie I 84. primus est imperii Alexandri. V. nisi. pag. 3I7. D. Sassier. . 'Caput radiatum. ) Duo cornua copiae, & literae A. II. inscriptio superior. Numus pene illaesus. Zab. V IL N. 4. V. Haissi pag. 324. Haec duo numismata, quae lalioquin prodidit Uaillantius, ut eorum verae imagines habeantur, tantum retuli, ceterum ejus autoris explicatio consulatur.

Equitis Roberti .F. Caput Alexandri diadematum. X Anchora cum priori epigraphe, & epocha NI P. anno I 84. Egregiae fabricae nihil cedit conservatio. Tu. HIL N. S.

Annus I 84. in primum, ut diximus, Alexandri incudit : anchoram vero posticae ab eo impressam arbitror, ut aliqua veritatis specie fraudem confirmaret, qua se in Seleucidarum familiam adscitum mentiebatur, cujus illa signumerat proprium, ut pluribus stiperius ostendimus : on ipsa Justini verba, quae conjecturae meae veritatem firmant: Et

fmposita fabula quo per adoptionem Antiochi regis receptus in camiliam regiam esset, Fc. lib. XXXIV, & paulo post: Imterea corpus Antiochi intemecti a rege Parthorum, in locula a genteo ad siepulturam in SFriam remistbm pervenit: quod cum ingenti studio civitatum, F regis Alexandri, ad firmandam fabula

102쪽

DE ALEXANDRO H. REGE SYRI E.

Dιlae fidem excipitur: quae res illi magnum favorem popularium conciliavit, omnibus non Actas in re, sed ras lacrγmas exim mantibus. ibid. D. Sassier. Caput Alexandri leonis exuviis tectum. X Victoria cum palma, & laurea : inscriptio eadem. Conservatio optuma. Tab. VIIL N. G. Caput Alexandri Zebinae pelle Ieonis ad imitationem

Alexandri M., ut Alexander Bala fecerat antea, tectum censeo. VHe misi. pag. 2 39. Uictoriam vero ad annum AleXandri tertium, aerae autem Seleucid. I 86., quo ille Demetrio Nicatore caeso totius regni potitus est, refero. Haec vero in mentem revocant ea, quae Iustinus lib.

XXXIX. cap. a. narrat: Hi deinde inter regesct Antiochum Grypum proelium , quo tactus Alexander Amtiochiam profugit ;, ibi inops pecuniae , cum sipendia militibus d essent, templo P ovis solidum ex auro victoriae signum tolli jubet facetis jocis sacrilegium circumscribens: nam victoriam commodatam

sibi ab Iove esse dicebat.

D. Sassier. Caput muliebre corona hederacea, & fluentibus capilli cincinnis ornatum. X Mulier modium capite, d. temonem, s. cornu copiae gerit: epigraphe eadem. Fabri- M a ca

103쪽

, DE SELEUCO U. REGE SYRIAE. ca singularis, nec minimum detrita temporis edacitate. TAE L N. 7. Valliantius p ag. 329. Alexandro II. similem pene nu-mum adscribit, qui tamen aut a nostro diversus, aut ita corruptus erat, ut eruditus autor sexus discrimen in antica observare non potuerit. Illud certum, ut retulimus, nostri

numismatis caput muliebre, & meo quidem judicio uxori Alexandri esse, cujus tamen & gentem, & nomen historucorum reticentia ignoramus; quia tamen effgies haec Batachi , qui vultu etiam semineo repraesentatur, Videri posset liberam eruditis relinquo sententiam: aversae explicatio apudVaillantium loco indicato habetur, cui nihil addendum, nis figuram modium sustinentem AEgyptiacum esse numen ad Alexandri sorsan originem referendum. SELEUCUS U. Demetrii Nicatoris ex Cleopatra filius sceptro matre invita arrepto mortem sibi ab eadem concivit. Nulla hujus regis moneta est adhuc prodita ob ejus, ut mihi videtur, regnum brevissimum.

ANTIOCHUS VIII. EmΦΑΝΗΣ.

mi huius regis frequentes. Cleopatra ex Demetrio II. Seleucum, & Antiochum Grypum, qui Athenis est educatus, filios habuit; haec Demetrio marito e medio sublato filium natu majorem, ut Appi

104쪽

pianus narrat, sagittis confici jussit, aut ne paternam ulci- sceretur caedem, aut ne omnem arriperet regiam potesta- tem. Grypus vero imperio per Ptolemaeum obtento, &matre Cleopatra ad venenum, quod sibi filio paraverat, epotandum coacta patris una, ac fratris manes justa vindicta placavit, quartoque Alexandri anno regnare coepit Ol ymp. CLXIII., anno A. X. Ia6., aerae Seleucid. I 87., actisques o. circiter in regno annis, & quadragesimo quinto aetatis

ab Heracleone per proditionem est occisus teste Josepho d. lib. XIV cap. 2I. ExcelL Ducis de Devombire. Caput Antiochi VIII. radiatum. Jc Miles stans cum

utentis. Tab. VIR N. 8. Nolim aliquos mirari, me numum hunc unicum Antiocho VIII. tribuere; etenim capite cum aliis regum ejusdem nominis probe collato ad hunc certo reserendum deprehendi quid enim est, quod prominens aquilinus nasus optime non consentiat cum Justino adfirmante: Propter si magnitudinem cognomen Gr o fuit. Eminentissimus Cardina-

o Ηaymii numum detritum suisse ex ipsa caelatura adparet; supplet autem geminus numus Parisinus, in cujus aversa Diana stans d. haltam, vel facem, s. arcum cum duabus sagittis tenet ad humeros eminente luna. V. Remesi de Medailles de MuParis II62.

105쪽

prosert Laodiceae maritimae, cujus Pars aversa melius conservata ad detritum typum nostrae discernendum multum com feret, inscriptione ceterum diversa. Urbem Laodiceam sacram, ac propriis legibus viam suisse ignoraremus adhuc, nisi rarissimum hoc numisma patefaceret; nullus enim antiquariorum, quod sciam, ejusdem mentionem facit, unicum GoltZium si excipias, qui in 1uo thesauro numum Trajani Decii exhibet cum inscri

Cum tamen is autor ab eruditis saepius reprehensus fuerit, non nisi dubia pro numis ab eo productis fides obtinenda videtur, si ab alio nemine, ut is, de quo loquor, sunt observati. Literas in ima aversae parte positas, quae aut ΚΛ, aut , aut in esse possunt, monetarii,. non a tem epochae notas arbitror. D. Mialem

Caput muliebre diadematum. X & inscriptio: ΒΑΣΙΛΙΣΣΗΣ. ΕΑΕΟΠΑΤΡΑΣ. ΚΑΙ BAΣΙΑΕΩΣ . ANTIOXΟΥ. AqP. Reginae Cleopatrae, regis Antiochi

anno I9I. Numi affabre alioquin exscalpti pretium auget sngularis conservatio. Tab. VIII. N. 9. Haec eadem est Cleopatra, de qua antea disseruimus, Alexandri I. uxor, subinde Demetrii Nicatoris, hocque capto Antiochi Euergetis; regnandi cupiditate excaecata semina , ut aliqui volunt, necem proprio marito Demetrio e

106쪽

DE ANTIOCHO VIII. REGE SYRLE.

mortuo patre ea inscia regnum adiverat, sagittis confodit, imperiique solum nomen Antiocho Grypo concessit; solum inquam nomen, regiam enim potestatem sibimetipsi retinuit. Cum vero & Antiochum maternae autoritatis impatiemtem videret, eum veneno perimere tentavit; at in eam ipsam, ut memoravimus, conversa sceleris machinatio ultimam illi perniciem adtulit g filio ad sibi paratum venenum hauriendum coaetae: minori haec Agrippinae Neronis matri, si feminarum, ut virorum Plutarchus ediderat, parallela ossent facienda, comparari posset. Anno aerae Seleucid. I9 I. supremum obivit diem Cleopatra, ut ipsae comprobant monetae juxta Vaillantii pag. 338., 339. adcuratam obse

vationem.

Animadversione dignum ost, in numo Alexandri L Cleopatram seniorem repraesentari, quam in hoc, qui eam tamen s s. 'annos ad minimum natam exhibebat; quare, cum eam venustiorem, & juniorem in Demetrii II. monetis viderimus, id ipsius Cleopatrae ambitione fastum arbitror, ac artificum assentatione, qui eam potestate, ac au- . toritate crescentem juvenescere finxerint; quapropter hoc in numismate eo tempore percusso, quo illa, ut ita loquar, sola dominabatur, cura summa cavendum erat, ne vel leviter feminae superbiam offenderent. Sola haec Cleopatra inter Syriae reginas arroganti titulo ΘΕΑΣ. ornata comparet. Vide nil pag. 337. Posticam in sequentis numi recensione explicabimus.

107쪽

96 DE ANTIOmO VIII. REGE SYRIAE. Equitis Roberti aes DCaput muliebre cum modio. Fra cum epigraphe,& epocha eadem. Caelo eXquisito vix aliquid temporis diuturnitate est detractum. Tab. VIR N. Io. Sub Isidis AEgyptiacae deae sorma eadem Antiochi VIII. ' mater Cleopatra, Originis ostentandae causa repraesentatur, non sine exemplo numismatum AleXandri tempore signatorum, ut videbis in Vaillantio pag. a 55. Fax in amborum numismatum aversa posita ad Bacchum est referenda: Mori enim in Bacchica pompa a Ptolam Philadelpho ordinata lampadas gestabant. Vbid. pet. 383., quod ipsum meam pag. 69. adlatam sententiam, qua Cleopatram Bacchi sacerdotem adserui, constabilit.

Caput seminae tutulatum cum pharetra in speciem Dianae. X Apollo nudus cum adtributis, & inscriptione: B, ΣΙΛΕΩΣ. ANTIOXΟΥ. ΕΠΙΦΑΝΟΥ. Mediocris caelatoris opus, cetera integrum. Tab. IX. N. I. Cum Dianae protomo in Syriacis monetis sit inusitata v , atque reginas sub hujus deae forma repraesentatas pro-

uJ Freqtientiores regum Syriae numi Dianam referentes adseris vantur Parisiis. V. Recueu de Medailles de Rois. Paris I sia.

108쪽

babile videri, non uno loco superius commonstraverimus, his, aliisque argumentis adductus Tryphaenem secundam Phylaonis filiam, primamque Antiochi uXorem, aut Cleopatram Selenem tertiam Physconis filiam, alteramque ejusdem Antiochi uxorem hac effgie exhiberi arbitror ; absente vero omni discriminis indicio, utri ex his adtribuenda sit haec imago, statuere non audeo. Eruditi Begeri in thesauro

Brandeburgico sapiens est sententia, qua numos & Epiph nis cognomine, & titulo ΘΕΟΣ. signatos Antiocho VIII., non IV., adcenset, quod ex ipsis illis, quos Valliantius reseri, adparet. Harum duarum primipum historiam multis persequitur Justinus lib. XXXIX. cap. 3, F 4., ubi Tryphaenis in Cle patram CyZiceni uxorem, propriamque sororem saevitiem promerita subinde castigatione perstrictam non sine horrore

percurrit oculus.

dictus Ozicenus.

Hujus numi raris adnumerandi. Antiochus IX. Antiochi Euergetis ex Cleopatra filius, FaGν.& Antiochi VIII. uterinus frater a yZico educationis loco Iustia. lib. Cyzicenus est adpellatus: bello Antiocho VIII., quem sibi AAAIN. venenum parare intellexerat, illato primum victus, restituto au 2m exerciru victor deinde abiit. Regno potitus

109쪽

& I3. Grypi. Postquam Syriae parti annis I7. praemisset, a Seleuco VI. patruelis filio victus, captus, ae Occisus est. Vide Ioseph. Ant. Dd. lib. XIV cap. 2I. D. Sassier. Caput diadematum modice barbatum. X Fulmen at tum, & inscriptio : ΒΑΣΙΛΕΩΣ. ANTIΟXOΥ. ΦΙΛΟΠΑΤΟΡΟΣ. ΘqP. Regis Antiochi Philopatoris. anno I99. Elegans artificiues penitus ab adrosione intactum. Tab.

IX. N. 2.

In Urbe Seleucia numus iste percussus est. Vide Haia. 3 8. Ducis de Deum ire. Caput imberbe diadematum. J -sedens cum hasta, & victoria: inscriptio eadem. Eximii artificis opus Vix aliquid aetate de sua elegantia perdidit. Tu. IX. N. 3. Viri misi. pag. 364. Haec duo jam a Vaillantio adlata numismata ideo solum restitui, ut quantum vultuum duetius differant, observetur.

, Equitis Roberti Abdν.

Caput galeatum. Prora navis cum priori epigraphe. Artificio venusto pepercit tempus. Tob. IX. N. 4. Caput galeatum Antiocho IX., quamvis a ceteris ejusdem numis vultus aliquantum differat, adjudico. Prora

110쪽

DE ANTIOCHO IX. REGE SYRIAE.

navis monetam ab urbe aliqua maritima, quae Antiocho victoriam de Grypo statre gratulatur, signatam esse indicat.

Equitis AEdyCaput Iovis laureatum. X Pallas galeata d. aquilam suo

tinet, s. in clypeo nixa : inscriptio eadem : fabrica, & conservatio mediocritatem non multum excedunt. Tab. IX. N. S. Cum Iuppiter a multis Syriae urbibus singulari religio. ne fuerit cultus , locum, in quo praesens. numisma cusum sit , pro certo adserere nequimus; Palladem vero posticae ad Macedonicam regum Syriae originem reserendam sispi I amrepetiimus.

Caput Amoris eum prominentibus alatis humeris. XViistoria d. ramum tenet: epigraphe prior. Pulcher opuficis labor conservatus est. Tab. IX. N. 6. Amoris typum in regum Syriae numis insolentem esse sub Antiocho Euergete jam monueram. Victoria aversa. Parte percussa eam denotat, quam Antiochus Philopator de Grypo stare reportavit.

SEARCH

MENU NAVIGATION