장음표시 사용
111쪽
CLOPTONIS HAVERs, maxilla, juxta longitudinem decurrens,& a quo cujuscumque dentis nervi derivantur , manifeste adparet aliorum minorum nervorum fasciculus, quorum plures in nonnullis, quam in aliis reperi. Nunc ex sexdecim , nunc ex duo decim constat, inque humana maxilla aliquando septem tantum observaUi. Minores vero hi nervi adhuc in minores resolvi queunt , donec tandem in parvissima filamenta abeant. Foramina, per quae nervi hi dentes intrant,
microscopio cerni possunt, & quandoque, absque eo; atque singulta radici
suus est nervus: inque dente, cui simplex radix , duos vidi meatus, unum in quovis latcre : ubi vero unicum foramen est , illud ad radicis extremitatem exacte formatum non est, sed per saepe aliquantum in alterutro latere consti tuitur
112쪽
DE INCREMENTO IN GENERE. s. 73. M Roximum jam sequi- Di
tur, ut rationem, qua ossa crescunt & nu-- g
trIuntur, eXplicem: id quod seque dissiculter fiet, ac reliquarum partium Corporis incrementum nutritio intelligitur ac explanatur. Incrementum per ad positionem vel additionem novae materiei, atque per num tritionem reparari partes, quae conti nuo perduntur ι & facile dicitur , &facile intelligitur. Verum, quo modo particulae nutrientes separentur & sup peditentur e quo modo omnibus partibus solidis corporis, secundum propor
113쪽
IDO CLOPTONIS HAvERs, sponantur: quo modo juniora animalia ad convenientem atque ordinariam suae speciei magnitudinem crescere possint:& quo modo eadem cessare incipiat, postquam dimensiones animalis Communes, naturalesque limites, Cuicumque speciei praescriptos, adtigerunt; haec quidem omnia pari facilitate explicari nequeunt. Quidquid sit, cepi quaedam experimenta , & , licet alia atque alia infausta objectio in caussa
fuerit, ut nonnulla cogitata, quae, hoC de argumento , mihi in mentem venerunt , optatum succesium non habuerint, formavi mihi tamen atque expendi unam hypothesin, quae mihi aliquantum satisfacit, & animum addit, ad exponendum illam objectionibus, atque majorum Philosophorum, peritiorumque judicum sententiae submittendum. Obβr- g. 7 . Ad persectam incrementi nu-vanda trimentique historiam tria consideranda explicandaque sunt. Primo quidem , qua ratione materies nutriens perficiatur, juniorumque animalium partibus ita adponatur , ut dimensiones eorum augeantur. Secundo 3 quidnam
illi, debito tempore, remoram injiciat, vel, cur incrementum illud cesset, ubiani
114쪽
animal ad debitam magnitudinem ju stosque limites, illi speciei, ad quam illud
animal pertinet a natura praescriptos, pervenit. Tertium, & ultimum, in quod anquiram, est, quid sit nutritio, stricte sumta,& quo perficiatur modo. Atque
hoc secundum omnes partes in genere eX sequar: tumque de incremento & nutrimento ossium singulatim agam , adplicando universalem illam hypothesin: ad quod me ad considerationem quorumdam morbosorum adfectuum, nutritionem talium partium Praecipue Concernentium, perducet. f. 7s. Nolo vero in recendis vel reis fellendis aliorum circa haec φα νομενα
f. 74. argumentis, multis uti ambagibus , sed sola mea cogitata meamqUC pro illis explicandis methodum adferam, nisi forte aliquid , vero simile , atque
Cum mea explicatione de palma certans, Occurret, ubi, ab ipsa natura impulsus ea, quae propria cogitata produXerunt, defensurus sum. g. 76. Initium ergo facturus, eXpli- Parii- Cabo modum, quo partes in junioribus μ' ita nutriantur , ut in omnes dimensiones extendantur. At primo quidem trian- particulae nutrientes a quotidiano suppe-
115쪽
ro 2 CLOPTO NIs HAVERS, origo ct ditantur alimento,quae concoctione per acta factaque debita separatione purioris a cralsoribus magisque Reculentis partibus, formam chyli adsumunt: hic, per vasa lactea ad cruorem transit, quo in itinere succum recipit a lymphae ductibus, quibus variae luxuriantes particulae succi, nutrientis glandulsi , a quibus ductus illi exsurgunt, inesse ubcentur : qui succus nutrientes quasdam partes illi communicat, nutritionique
dicatas chyli particulas perficit. Ubi lacteus ille succus in sanguinem perve nil, dc ad cor adpulit, partes tamen,
nutrientem succum Consectura , 3dhuc. Tuditer concoctae sunt: quare ibi ulterius franguntur & adtenuantur, ut ita Poris, per quos a massa cruori sep rabuntur, aptentur: atque ad separationem disponantur: quo facto, per arterias , ad omnes partes perducuntur. Succum nutrientem a massa sanguinea
derivari, maxuma pars & Philosophorum theoreticorum & Medicorum stipponit & largitur: quare non necessum duco , ut multum operae in probanda illa sententia vel, utramque in partem, ventilanda insumam : ejus tantum hic mentionem facto , ut tractatio rvi, quam
116쪽
DE OSSIBUS, CAP. I. Io 3 quam nunc ordiri animus est , eo fiat persectior, nutritioque a prima sua origine intelligatur. Equidem scio, quos dam illud negotium nervis tribuere id quod observatione atrophiae, Lepius in partibus paralyticis praesentis , quMid demonstare videtur, defendunt. Nec dissiteor, eos inde speciosum sua pro
sententia recipere argumentum , idque Communiter reCeptae sententiae validς resistere videtur , quum ita arguant,
Partem paralyticam , licet ibi pulsu
adsit atque cruoris in illam partem influXus, persaepe imminui. Quod si jam nutriens succus a massa cruoris suppeditatur, qua ratione parti paralyticae ille
deesse, & pars illa in quadam sui dii
mensione decrescere potest, ubi cruor, in quo succum nutrientem contineri
supponimus, in illam influere pergit tomnes vero hoc in casu obstructionem nervorum adesse Concedimus: &, pro urinfluxum atque suppeditationem succi nutrientis, per hasce obstructiones prae cidi non sine ν tiom statuitur, ii a concludendum erit , illum naturaliter in illis canalibus, ubi obstructio tuns obtinet, id cit, in nervis , moveri. Objectioni huic removendae nunc non
117쪽
ro CLOPTONIS HAVER s. immorabor: verum, quando meam circca nutritionis modum lententiam proposuero, inquiram , qua rationes non invita mea hypothesi , ἀτρο*ὶα possit consequi παρ ἀλυσιν , licet succus nutriens per arterias ad diversas partcs perducatur , & cum aliis partibus sanguineis per arteriosos canale, in parte paralytica, dc simul atrophica, in orbem
Furii' g. 77. Secundo. Quamquam succus nutriens in cruore contineatur & inde
, uni., deri etur, ideo tamen non universa singula- m atra Cruoris , neque quaevis ejus pars indifferenter apta est, quae uniatur, eco ' ' incrementum quibusdam corporis par tibus conserat: sed est lingularis parti Cularum species, quae undequaque , eum in finem, dispensatur, ut ejusdem naturae substantiam , cujus est illa pars , quam augent, essiciant. Atque hic suc-Cus non tantum ab aliis., tam eXCre mentitiis , quam alia ratione utilibus
differt: sed neque omni deituitur ratione , si statuimus , dari vel in ipso nutriente succo diversitatem. Ubi enim partes quaedam , ut ossa & fibrae , nam tura & constitutione sua , immensum differunt ab invicem : ibi ta nutrientes
118쪽
DE OssIBUS, CAP. I. Iosparticulae, eadem ratione, differre inter se videntur. g. 78. Quanta inter partes musculo. sas , membranosas atque vasculosas intercedat discrepantia, aliis inquirendum, Praestantioribusque atque exactioribus judicibus determinandum linquo. HOC tamen reticere nequeo, nullam diversitatem ibi locorum in succo nutriente, sed solum in modo & ordine residere, quo particulae illa: in adpositione sua dii ponuntur , quandoquidem , uti in vulgus notum elli, in ulceribus,& circa margines eorum, succuS, cutem nu
triens , Carneas excresceritias saepius producit : qualis caro a nutriendae partis natura omnino discrepat. Et, quam vis producta inde caro a cute differat: illam tamen a succo, cutem nutriente, provenire dubitari nequit: namque solutio continui in illa parte facta erat, in qua nutrimentum, per nutrientes glandulas secretum , eXtravasatur , & adhaerens circum margines horum foraminum, dc hisce exit, illisque excrescentiis fundamentum praebet: qua ma terie, per gradus adaucta, plena earum tandem exsurgit fabrica. Nutrimentum partium carnearum a cutis nutrimento,
119쪽
nullo modo, diversum poni potest: qui
impressum vulnus adeo profunde penetrare nequit, ut carnearum fibrarum tuin hulos aperiat, illosque nutrientibus par tibus inconsuetum exitum concedat: in
membrana adipola ubique , nisi in labiis, & duobus vel tribus adhuc alii . locis, interponitur. ςcui g. 79. Sive jam succus nutriens di-ιλώ,, Versu. M, sive non sit fg. 78. , sem-suiu per tamen gelatinam refert. Atque nosus eum ita Comparatum csse debere , non tantum nobis ratio persuadet, ut adhaerere , partibusque uniri possit: sed idem quoque quandoque sensibus nostris demonstrari videtur, puto in gangliis, ubi
materies , tumorem efficiens , potiu est succus, nerveas vel tendinosas pastes nutriens, eXtra vasa sua sussis 3 quam inconsuetus quidam humor alius, vel materies. Quamvis enim negem , sec- Cum, Corpus nutrientem, a nerviS provenire e recipiunt tamen & hi ut cere Tae partes omnes ; illum pro nutrimento suo, atque id esse puto omnem succum nervolum , quem Continent. Omnis
jam in tumoribus hisce collecta materies semper est gelatinae species: aIque hoc
120쪽
DE OssIBus CAP. I. Lo hoc nos de nutrientis hujus succi natura informare potest. g. 8o. Tertio. Particulae , nutritioni Ner63ndicatae , a reliqua massa cruoris prius με M separatae sunt, quam singularem succo- Σque nutrienti propriam formam recipe---.re, Vel partium augmento impendi pos- μισπι
sint. Quod si enim supponimus, eqs suppeditari , dc partibus a Cruore, Pstriri n. illas in orbem acto, adponi: si jam nobis, ex mente DIE MERBROE CR, imaginemur, nutrientes particulas, ut quae pars masiae sanguineae exsistunt,& per totum Corpus in circulum moventur, per vim sui motus . sontra latera
Vasorum , omnem cruoris molem Continentium , propelli, porisque impactas in illis haerere: & quemadmodum altera particularum extremitas , in illos impulsa, eos replet: ita altera exstapa aliam novorum pororum seriem novit
Iartibus infigendis uniendisque parat; ancce , inquam, si adsumimus hypothesin s admittere cogimur , quamviβPartem nutriendam a cruore immediate elui ; ita, ut vel credendum sit, nutritionem tantum intra arterias & ven 3 consistere: vel concedi debeat, tantum
