Novae quaedam observationes de ossibus, & partibus, eo pertinentibus ubi & ratio, qua crescunt & nutriuntur exponitur. Auctore Cloptone Havers ... Versio nova, cui accessit Joannes Ch. Heyne Sueci. Tentamen cheirurgicomedicum, de praecipuis ossium mo

발행: 1734년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

DE OssIBUS, CAP. v. '28Pque eXcitare συρι-τωματα , qualia ibi observantur. Adsunt non tantum in

Omnibus manuum juncturis insignes glandulae , prout supra memoravi

g. r s.), sed & insertis ibidem tendinibus , dc praecipue illis musculorum

perforantium adsunt suae mucilaginosae glandulae, adeo, ut natura in illis partibus cruoris massam Commode eva-Cuare , illaeque maxumam morbota

materiei partem recipere possint, ubi sanguis illam illis obtrudit, & glandulae ad illam separandam dispositae sunt. Idemque in scapula & genubus adnotare possum. Nulla tamen pars hoCmorbo adfligitur frequentius , quam pedes 3 neque latet ratio, cur id ita fiat Z Praeterquam enim , quod varias

mucilaginosas glandulas in juncturis

suis habeant, aliasque circa tendines, ossibus eorum insertos , ut chordam magnam, vel musculorum, pedem extendentium , tendinem , illosque per forantium : praeter ea , inquam , sunt partes inferiores , eaeque pendulae , adeo, ut, prout glandulae eorum morbosarn materiem capere positant, ita situs eorum cum Conatu naturae , ad illam deorsum movendam Conspirat. , T g. 2OS.

302쪽

rarum

g. 2o8. Iam proximum est , ut rationem symptomatum expendam: qualia sunt , dolor acutus , tumor , qui plerumque, licet non Constanter, Arothritidem Comitatur, & tophi, qui in

hoc morbo nonnumquam nascuntur

Quantum ad tumores, in illis nihil singulare ac ab illis Rheumaticis diver- 1um occurrit , ut iis , quae de illis in Rheumatismo adduxi , aliquid addere necessum sit. Ita etiam de sensu &symptomate doloris , qui semper in hoc morbo praesens est , jam dicendum mihi fuit: & quodcumque de illo , ubi Rheumatismi comes est, retuli, illud & hic rationem ejus a natura materici, & in quantum tendines adfligit , expediet. Superest tamen adhuc aliquid, quod adtentionem nos- Iram meFetur , nempe, quo modo juncturae ipsae , vel , quaenam earum partes dolore adficiantur Z Supposui supra, ipsis ossa, ope fibrarum, quae, a perio steo derivatae, illorum inserentur substantiae, sensu. gaudere: ubi vero eX tremitas ossis , per articulum commissi, membrana carer, non POS sum concipere , qua ratione illa e rum pars illam impressionem, quae a

303쪽

DE OssIBUS, CAP. V. 29 morbosae materiei qualitate proficisci potest, sentienti facultati Communi care valeat p Quare hic solum ligamenta adsunt, & membrana , articulationibus immediate incumbens , una cum mucilaginosis glandulis, talia quae perpeti possunt. Atque haec , ut in aliis deprehenditur membranis , non

sine ratione cogitantur acuti sensus esse. Sique , ipsa ligamenta sentire ad

sererem , non tamen Crediderim, me vel absurda locuturum , vel erronea. Novi , communem esse sententiam, quod non sentiant: id quod cum convenientia & animalis emolumento Coninsistere potest: a quo sensu motibus eorum difficultas dolorque ipsis induceretur. Faciamus vero, eadem sentire, nullam tamen concludendi video necessitatem , motum eorum actionemque , quam uno tempore perficiunt,

difficilem futurum turbatumque, quam diu ille ossis locus , super quo quaedam ossis pars repit, politus ac molliter mucilaginosa ac oleosa substantia lubri- Catus est , nec quaedam ibidem adplicatur violentia , nec ita extenduntur , ut a natura praescriptos limites excedant. Annon & ventriculus, cu-

304쪽

2yr. CLOPTONIS HAVERS, jus sensibilitatem omnes agnoscunt, cotidie nutrimentum recipit , dc ex alia materie, ' actu calida , ex alia frigida distenditur , nec tamen ingressum alimenti in cavitatem suam persentiscit, neque fibrarum extensionem percipit, ni si in qualitate ejus latuerit aliquid , vel nimiam ejus copiam comederimus vel biberimus pCujus rei ratio continuus eorum usus ac naturae ad illa Consuetudo esse videtur. Ita & se habet cum ligamentis, ut quae , praeter humectationem & lubricationem illius partis ossis, quam adtrahunt , ipsi semper Contigua , superque ea moveri ad suefacta , inde non mutantur. Atque

inde fit, quod , sensibilia licet, spi

rituum suorum tumultum non percipiant. Estque manifestum , Contiguitatem partis sensibilis ad ossium, per articulum Commissorum , molliorem substantiam , quae ad extremitates eorum est, Commode Consistere

posse, si tendineae musculi bicipitis cubiti origini adtendamus, quae , Zmargine acetabuli scapulae Caput ossis humeri suprascandens , nullam inter se di os intermediam membranam

305쪽

nam agnoscit , sed illud immediate

Contingit. f. Zo9. Morboso humore acido in Coatu. mucilaginis receptacula , si ea ita vo' ticare fas est , fluente vel in junctu-

rarum intercapedines , tendi numque sinus , cumque illa permiXto, idem, vel illi simile effectum cernitur, quod in eXperimentis cum illa & aqua horti , spiritu nitri institutis , observavi f. I 6 . 3 coagulatio scilicet ; prout ante adduxi, ubi de Rheumatismo verba facerem. Inde intelligitur , cur Arthritis non tantum in uno loco tam diu fixus maneat, sed & tamdiu permaneat , eademque pertinaX. Quando enim materies ita crassa ac gelatinosa reddita , tum non exspectare debemus, illam vel resorptione vel evaporatione ex interstitiis juncturarum facile & extemplo exituram, dum Con sistentia sua inhabilis redditur , quae seipsam in minutos poros insinuet , an gustaque limina penetret, per quae tra nare debet. Pro vario vero gradu a Cnatura acidi, in morboso humore exisse tentis , mucilaginem vel magis, vel minus coagulat , parsque adfecta vehtranslatione ejus in aliam partem , vel

306쪽

294 CLOPTONIS HAVER , feliciore ejus ex corpore exclusione, citius vel tardius, facilius vel dissicilius, ab eo liberatUr. d. g. 2IO. Prout eX suppositione , qua Tophi ' naturam caussasque Rheumatismi &Arthritidis explicare conatus sum, om nia ordinaria: Arthritidis συμπτωματα solvere valemus : ita ex experimentis nonnullis, quorum Catalogum supra recensui g. I 64. , tophacea materies, quae quandoque in partibus , morbo hoc adflictis, concreta reperitur , EX plicari posse videtur. Observavi ibidem in specie, austerum & acidum, Una cum mucilagine permixta , manifestam , notabilem albamque essicere Coagulationem , cujus Coagulum, licet cum frigida mucilagine productum,

non ram molle tenerumque elat , nec

in aqua solubile, prout illud , quod ab acidis solis profertur: &, licet in aqua frangeretur , distinetiam tamen in illa manebat, exsiccatumque facillime in tenuissimum pollinem redigi poterat , vel tenuissimum calcis pulverem. Jam inde modeste concludo , ubicumque Arthritis nodosia fiat , ibidem non tan tum praeternaturali humori, a mUCilaginosis glandulis secreto , & muci la

gini

307쪽

DE Os SI Bus, CAP. V. 29rgini permixto , inesse aciditatem, sedec acido-austerum, quod non citius in juncturarum interstitia , tendinumque circumpositorum sinus adfertur, quam in mucilagine producat coagulum, idque dissiculter adtenuandum dissolvendumque, quod ibi fixum incarceratumque haereat: & , particulis aqueis humidisque per calorem ac spiritus ab ductis, partes terrestres & salinae Conincentratae sibi adpropinquant, sibique, ubi se mutuo contingunt , adhaerens Concrescuntque , ut ita calx vel materies tophacea , in nonnullis Arthriticis morbis observabilis , producatur. Esprout coagulum , ab acido-austero effectum , talis naturae Concretioni producendae habile videtur : ita & materiei tophaceae color colori hujus Coagulationis respondere debet, ut ita eodem modo generari videantur. g. 2 I. Experimenta nonnulla, a Cura-

me adducta sq. I 64. , me eo addu-Cunt, ut observem , quam propria Arthritidi, in qua mucilago vel ab acido, vel ab acido-austero coagulata, &in specie, ubi coagulum primo factum, necdum tophaceum est, esse videantur tartari, spiritus salis ammoniaci, aliae-

T 4 que

308쪽

296 CLOPTONIS HAvERs, que praeparationes ejusmodi. Quando enim jam usque ad tophos progressa est, parum boni nobis ipsis inde promittere possumus, quum jam artem nos, tram eludat,ipsique confiteanturMedici: Tollere nodosam nescit Medicina podagram.

Et prout ejusmodi remedia , mucilagine coagulata , interne Conveniunt, ita & externa ejusdem naturae certissime rationi conformia sunt, neCaliud quid tanta gaudere essicacitate vi detur. Quare solutionem solis tartari& salis ammoniaci in aqua fontana vel pluvia factam , quam Doctor WΙLLIS in capite de Arthritide praescribit, excellentem hoc in Casu fomentationem judico. Quando vero , absque distin ione, & respectu singularis humoris, Arthritidem essicientis & coagulationem , inde productam , prout praescribitur, adhibetur: eadem, quum humor non semper idem sit, exspectationem nostram interdum fallere debet , quum nulla remedia votis nostris respondere possint, nisi quae talibus

morborum Caussis opponuntur , quales removere possunt. 9. 2I2. Communis habetur regula

309쪽

Dn ossInus, CAP. v. atque observatio in hoc morbo, purgantia adhibenda fortia esse debere :quae praecipue vera habetur , acido Praesente ac coagulatione. Cujus rei ratio intelligetur , ubi consideramus , morbo si humoris a massa sanguinis exclusionem & separationem, per muci laginosas glandulas factam , esse criticam , ut ita , prout requiritur , modum Cristos mutare & humorem in alium Canalem cogere possint. Princeps vero rei ratio esse videtur, quod materies eXCernenda viscosa est , talis que, quae nec eXagitari , nec eX cavitate , in qua sita est , facile removeri potest. Poscit vero & ratio , & necessitas , tam per internum, quam eX ternum usum remediorum dissoluturorum coagulum , adtenuare materiem, antequam offerantur purgantia. Atque

si hoc primo fit, forte moderatioreSpurgationes suffcient . intentionique

nostrae respondebunt essicacius. f. 2I3. Suppositio magni immorta- Sententisque Doctoris WiLLis, caussam &' rationem formalem Arthritidis concer- 'nens, re vera ingeniosa est: verum tamen , si mihi, absque superbiae suspicione , disiensium meum ab illo , hac

310쪽

198 CLOPTONIS HAVERS, in parte , manifestare licet, non possum reticere , quod , uti ibi nec evidentia nec probatio adcumulati acidi a nervis ad quasdam particulas salino. fiXas, a cruore provenientes , adparete quorum Congressu fermentationem oriri supponit : ita nec in ullo experimento effervescentiam talem, qualem ponit, observare potui, dum acidum aliquando mucilagini, licet ad sentum salsae, adplicui. Neque necessum est, talem supponere ebullitionem vel conflictum inter morbosas particulas . ut

talibus sensibilibus partibus, quales fibrae sunt, plane injuriae fiant. Neque ullum puto , qui dubitet , materiem

acidam, acrem vel salinam, non Convenienter temperatam, absque tali Commotione , & tantum per contactum incommodum causiari, talesque ex Citare dolores posse, quales hoc in mor-ho observantur. Me judice ergo, suppositio haec magis servit dandae dolorum rationi , quam tophorum caussa explicandae. Dum enim Auctor observavit coagulationem , a mixtione factam , & post efferve entiam spiritus

vitrioli cum oleo tartari: vero judicavit simile, a mixtione acidi, a nerviS

Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION