장음표시 사용
321쪽
DE OSSIBUS, CAP. R. 3os particulas in talem redigendi situm, ac universum Corpus in illam figuram ,
ut naturalis interstitiis reddatur Capacitas, quae Copiae aeris, in illis contenti , adcommodata erat. Robur, Validaque aerei elateris resistentia , ubi aer in angustius spatium contrahitur, quam fieri solet, seque ipsum naturaliter expandit, in usu scio peti aerei
evidenter Cernitur, quippe in quo major aeris copia coercetur, quam spatium, quo Coercetur, absque violenta Compressione , extraordinariaque elateris contorsione continere valet. Atque deprehendimus, quantam vim Clasticitas ejus exserat, ubi inclusus aer se ipsum dilatandi, elateremque suum relaxandi, libertatem nanciscitur.
ris elastici elongata , extremitatibusque particularum in illo latere in inflexione, abinvicem recedentibus, presesura non in aerem, corporis interstitiis inclusum, sed in externum aerem cadit. Quantum enim spatiola inter particularum extremitates dilatantur .
tantum corpus supra atmosphaeram augetur: & quamdiu aer externus eXCluditur, neque ipsi conceditur, replere
322쪽
3ro CLOPTONIS HAVER 1, id, quod interstitiorum capacitati adisditur: jam nihil adest, quod spatio, ab
atmosphaera relicto, respondeat: ut ita aer necessario comprimi debeat, ejusdemque crescere elater. Atque inde in illo nascitur conatus , inflexi Corporis particulas in naturalem suum situm deo isum pellendi, ejusque lyatiolis pristinam capacitatem inducendi , quod fieri nequit, nisi corpus in remorem figuram restituatur. Talis modi esscctum ab externi aeris pressura olim hic in experimento, a Doma Papin coram Illustri hac societate, cum Cylindro tormenti , antliae aerea ad licato, instituto vidimus. In quo
experimento acre ex cylindro educto, externoque aeri obtruso , eXternoque
aere a cavitate cylindri excluso , ut nullum spatium occupare posset, illi, quod eductus aer ante tenuerat, TCSpondens , Comprimebatur , elaterque ejus adeo insigniter augebatur; quod postea adparuit, dum cylindri lumen aperiretur , eXternusque aer sese dilatandi libertatem adipisceretur: ut qui tanta in illum incurrebat violentia, suique elateris potentiam adeo eXserebat, ut globus, quo tormentum on
323쪽
DE OssIBUS, CAP. I. 3Irratum erat, enormi violentia explode
g. 227. Prolixior paullo fui in natura flexilium corporum explananda ,& ex professo fere tractare institui quomodo Corpora rigida resiliant. Atque ita me gessi eo, ut non tantum pate ret , qua ratione cartilagines absque fractura flecti possint, eademque, post inflectionem, in naturalem suam figuram redire conentur; sed &, quod credidi , quae de flexi litate & restitutionis Potentia, quae nonnullis corporibus insunt , adtuli , ad harum partium , particularum , eX quibus Componuntur, ordinisque, quo hae particulae disponuntur, naturam intelligendam aliquantum Conferre posse. Ut jam dicta de natura & partibus corporis flexilis ac elastici cartilaginibus in specie adplicentur ue particularum illarum figura oblonga est , suntque laeves, &directe ponuntur: extremitates illarum distinctae sunt , inter quas interstitia latent, aerem includentia : particulae in certo ordine ita disponuntur, ut ia avis serie, extremitatibu, suis, partem quamdam intermediam adtingant, vel propiores sint mediae illarum, quae
324쪽
3i 2 CLOPTONIS HAVERS, illis a latere adjacent & interstitiis, i ter extremitates harum in suis lateribus formatis, exacte incumbunt: qua fabrica spatiola praecluduntur, aerque in illis contentus persedie incarceratur.
is, is Atque inde differentiam ossi, O Osi dc cartilaginis jam perspicimus.
cartila In illo particulae ad extremitates suas I m . ita uniuntur , ut quaevis series Continuum completumque si lamentum formet : in hac vero distinctae manent,
dam dantur distantiae vel Cavitates, adeo, ut in quavis serie propius ad se ad cedere, vel removeri ab invicem queant. Atque haec est illa mutatio, quam cartilago, os futura, subire debet , particulae scilicet ad extremitates
suas ita nutriuntur , taleque augmen tum recipiunt, ut se ibi mutuo Contingant, Continuae fiant, unde in quavis serie integrum formatur filamentum , dum implantatus aer exitum CX interstitiis reperit, viamque nutrimento , cujus adcessioni ante restitit, concedit. Per hanc particularum union m tem Peratio ejus mutatur, quumque difficile sit, cartilaginis Continuitatem rumpere ac separat e , firma evadit ac inflexilis. f. 229.
325쪽
9. 2 29. Cartilagines quamdiu propriam sibi naturam retinent; partes terrestres & sal fixus in multo minore Proportione ad alias partes in illis adsunt, quam in osse. Namque, calci natione peracta, non, nisi quintam &decimam Circiter partem remanere in
s. 2 O. Cartilagines, ut ossa, membrana gaudent, perichondrium, proprie Vocanda , quae Cum periosteo aliquomodo eadem, ejusque Continuatio est, ex eadem filamentorum specie constans, ejusdem cum illo texturae, & in omnibus cum illo Conveniens, ut singulari ejus historia supersedere queam. Neque alius usus vel finis perichondrii,
quam membranae, ossa immediate tegentis. Aeque enim partes has investit,& juvat, ut incremento earum limi tes ponantur, defectum nervorum in
illis supplet, sensilitatem illis inducit,
spiritus, augmento illarum necessarios, ipsis largitur : estque medium , quo musculorum tendines illis infiguntur cartilaginibus, quae nonnullos eorum sibi insertos habent: quales sunt laryngis, aliaeque nonnullae . il illis vero, quae ossi cuidam adligantur, conjunc-
326쪽
tionem illarum primario firmare videtur. Licet enim & alio modo jungantis ossibus, ablata tamen membrana hac, vel separata illa ejus parte, ubi sibi occurrunt, facile ab invicem dividi possunt.
g. r. 3I . Ad firmandam adhaesionem p richondrii ad cartilagines, hincque conjunctionem ossum Sc cartilaginum coali torum , unionemque partis cujusdam, ad
illa pertinentis, firmiorem reddendam: exiguos sulcos habent, inque superficie foveolas vel depressiones, ad supcrficiem earum augendam, ubi illis membrana sua ad plicatur & adhaeret, partim per contiguitatem immediatam qui, Conjunctionis modus, prout in historia perioltei observavi g. I . , eo est
firmior, quo duorum Corporum, quaz, unitas se mutuo immediate contingunt,
major est luperficies. Atque ideo membrana haec in latere, cartilagini proximo , inaequalitates, & protuberantias habet , cavitatibusque superficialibus, in partes, cui ad Meret, formatis exacte
respondentes, illasque replenteS. g. 232. Praeter hunc Conjunctionis modum f. 23 I.), membrana illarum
illis per exiguas fibrillas vel filamenta unitur, quae per aliquod spatium earum
327쪽
substantiam ingrediuntur 3 aeque , aCilla periostet ossibus inseruntur. At que horum ope suppeditantur spiritus , incremento Illarum destinati ; neque absone judicabimus, cartilagines, illorum auXilio, alium quemdam sensum
habere, quam qui eXternus, mereque in membrana illarum Consistit. 23 I. Licet partes hae albo colore se
nostris offerant oculis : vasis tamen
sanguineis non destituuntur , sed illis
potius abundant, ita, ut in sola carti lagine thyreoidaea aliquos Centenos poros Conspexerim , quorum nonnullos vasa quaedam ingrediebantur, prout nonnulla ex aliis egrediebantur. Haecinque omnia soli earum incremento &nutritioni serviunt. g. 2.34. Non videntur cartilagines oleum quoddam medullosum , ab arterioso suo cruore secretum, in se Continere. Quamvis enim aliquo tali, vel alio ejusmodi manifeste indigeant, ip- seque, vasa sanguinea, juxta longitudinem in medio harum Cartilaginum, quae oblongae figurae sunt, plerumque decurrentia, eousque prosequendo, donec finire illa putarem, Oleosam quam
dam substantiam inter illa interdum
328쪽
.3IS CLOPTO NIs HAVERI, repererim; nullas tamen vesiculas vel glandulas , illi separando aptas, detegere potui, ut adeo oleum hoc ab osse, quocum unitum erat, suppeditatum videretur. Ita in mea de medulla tractatione supposui, quamdam medullosi olei partem cartilaginibus , ubi ossibus quibusdam Conjungantur, destinatam
csse, porosque ibi praesentes observavi, quos, pro Communicatione ejus cX uno in alium , formatos esse Conjicere debeo. g. 23s. Ut cartilagines hae osi1-bus, quae cartilagini cuidam unire deis bent, conjungantur, ossa, praeter usum membranae illarum , jam enarratum g. 23o. , in parte, illis adplicata, Conspicuas quasdam protuberantias vel breves obtusiasque radices, aliasque minores radiculas possident, quae numerosae, densoque agmine consitae inr, tum in illis protuberant iis, tum in aliis partibus ossium. eXtremi, cujus medio ossibus aliquantum implantantur.
329쪽
f. 236. Y T Sus cartilaginum ge- - neralis obscurus non est. Considerare enim oportet , dari quaedam corporis partes , quae majus robur soliditatemque requirunt, quam natura fibrarum vel ligamentorum perferre potest , quatenus teneriorum nobiliumque quarundam partium defensioni, vel dilatationi Cujusdam meatus, ut distentus retineretur, naturalique suae capacitati reddi posset, ubi compressus esset vel angustatus, necessariae erant: interim tamen, eo non obstante, ossibus flexiliora requirebantur ac ita plicabilia , ut, quando motus vel ac tiones nonnullarum partium , Vel quas protegunt , vel quibus uniuntur vel adhaerent, poscerent, figuram suam mutare possent. Ut jam pars & solida,& flexilis & omnibus illis intentionibus
respondens produceretur , natura formavit cartilagines, quarum temperatio medium
330쪽
CLOPTONIS HAVERS, medium inter os & ligamentum obtunet, ubi ab illo firmitatem rigiditatemque adcepit : ab hoc flexilitatem: adhibenturque tum, ubi pars, ligamento firmior, osse vero plicabilior requiritur. Facillimum foret, videre, qua ratione omnes. partes constitutioni ejus necessariae sint , omnique parti , cui implantantur, serviant: verum id supervacaneum judico, quum quivis, qui
tantum partes, ad quas pertinent, contuetur dc expendit, illas & rationem hujus fabricae perspicere queat.Solum ergo cogitata mea in primis circa usum carintilaginum , veris costis adfixarum Communicabo , quod usus earum, modusque, quo respirationem adjuvant, imperis explicatus nec recte intellectus videtur. g. 237. Improvidam forte nonnemo arguisset naturam, si parietes thoracis fibrosos construxisset, duoque maXuma vitae instrumenta collocasset, sine solida laterum , externis pressuris ac injuriis obnoxiorum, desentione. Quem ad modum autem partes hae protegi debebant : ita & necessaria hoc loco erat respirationis actio. Uti vero haec numquam interrumpi debebat, nec par teS, externa violentia, laedi: ita di ta-
