Lexicon topographicum siculum in quo Siciliae urbes, opida, cum vetusta tum extantia montes, flumina, portus adiacentes insula ac singula loca describuntur, illustrantur. Studio et labore Viti M. Amico et Statella ... Tomus primus tertius. Pars prima

발행: 1760년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

catum prςbuisse. Haec AElianus. Nimirum Adranus heros est ille, cui divino Palicorum responsis, juxta Macrobium, quum insulam sterilis annus arefecisset, admoniti Siculi certum sacrificium celebrarunt. Ia etemplo Timoleon post adeptam contra Icetem victoriam, more gentis sacra fecit. Adranum quippe falso errore ducti viderant incolae pili cuspidem concussisse, sudoremque facie exhalasse, quod ostentum in peram ab eo Duce pugnἴ omem susceptum, Timoleonti urbem ineunti Adranitae enarrarunt. Ad aram porro eumdem Corinthium cς remoniis intentum, quum duo submitti ab Icete milites, rusticos mentiti, invadere tentassent, deprehensi , ubi retio detexere, liberi sunt dimissi, uti in Historiis ex Plutarcho recitavi . . 'Prope id Fanum igitur olim Adranum surge hat, sed hodierna civitas laxiori spatio extensa pansim putatur. Florebat sane inter alias insulae non ultima ; Diodorus enim, qui Vicum Adranum frustra cum Macella a Romanis oppugnatum affirmat; de Opido ejusdem nominis olim in Mazarensi ditione loquitur, uti Cluverius advertit. Silius cetiero lib. 4. Adranitar nostros eos inter populos enumerat, qui Marcello Cons. suppetias ministrarunt. Eosdem inter Mediterraneos Sicit Plinius recenset. Satis demum illustres cuia numisnata ottendunt, illa cum epigrapha A APANIn N, in quibus Aquili unguibus, &rostro Leporem dilanians ex una , Cancer, sub quo Piscis, ex postica exhibentur. Tum alia , ubi Apollinis caput, aut Ataravi, ejusque lyra cum inscriptione AAPANITAN speetatur. Extabat Sarracenorum aevo, uti ex lapide constat ab Ecclesia S. Dominicae haud procul, Arabis characteribus signato, quorum

42쪽

. AD 3

est interpetratio apud Pirrum, mox infra reserenda . Sub Northmannis Principibus demum non ignobilisessiorebat; Neptisque Rogerii Comitis Adelasia, opidi Comitissa st pius in historiis laudatur. Tunc excita

tam ingentem illam turrim tradunt, quae Omnium

prima in Adrani descriptione occurrit. Est ergo quadrilatera ad ccc. circiter cubitus sese in altum subis rigens, cum lorica , praetento propugnaculo , & ponte; Imi interni fornices noxiis custodiendis addicti; superiores concamerationes, triplici ordine, aulas amplissimas, conclavesque olim ostentabant magnificos ; hodie enim sutaeque abierunt, nec habitantur. A Turri haud longe Princeps templum circa occasum Deiparae nomini sub Assumptionis titulo dicatum , amplum ac decentissimum, quod paucis abhinc annis, quum ruinam minaretur, in solidiorem formam est concinatum, eum tripli ei navi, & asibdibus. Est unicum Parochiale, &Cinonico Collegio instruitur, circa elapsi 'culi. annum xc. Episcopi Catanensis ,& Dioecenni jussu constituto, subindeque

Rom: Pont:authoritate MDccvi. confirmato,cuius Proinposito,& Dignitatibus, uti appellant, Parochi munera attribuuntur. Ante Templi aream, quae satis patens& spatiosa, Civile Prettorium,ubi Magistratus, de Consulares us exercent. Reliquae civitatis regiones suas habent sacras aedes, quas dicunt filiales, ubi Divina ad incolarum commodum custodiuntur; Quarum prq-cipua in centro S. Petri, opidi tutelaris, aedificiorum splendore,& interno cultu omnino conspicua nitet. S. Apostoli enim est capella magnifica, arae tabulis ornantur antiquis,& nobilibus, a celebri Engitano Claudo emctae . Solemne denique sestum Kalendis Augusti ingenti pompa cum nundinis in ea celebra-

43쪽

tur . Jam alteri Regioni, seu tertiae ad otientem ss. Salvatoris Ecclesia , decens δι ipsa, sacra ministrat; juxta quam Domus hodie videtur pro spiritualibus Exercitationibus insignis;& Iv. sub S.Leonardi Epis.copi auspiciis ad aestivum solstitium . Praeter has spectandet se emerunt Ecclesia S. Marigde Catena,publico re, eleganti schemate extructa, & convenienter dotata, in qua Nonis Augusti sestivo totius opidi plausu , Dei parae, uti Patronae vota solvuntur; necnon illa S. Niculao Anachoretet, Adranensi civi sacra, eo-Aem in loco, ubi hic natus dicitur, aedificata; minores aliae sunt xii. cum sodalitiis . Inter Coenobitas primum sibi vindicant lo- eum Moniales S. Luciae V.& M. quarum Claustra laudata Adelasia Comitissa extra opidum anno McL. iunda v it, bonisque ac pr diis largissime auxit,adeout illarum coloniam , Catanam deductam , sub ejusdem Divae titulo, majores nostri viderint. Extant in agro Adraneosi Monasterii. & Ecclesiae ab Archiepe Barensi Mc Liri. consecratq rudera, anno enim MDXcvr. in aream Rosarum, ad australem opidi oram translatum, magnificu hodie assurgit; medium enim occupat Ec-eIesia, utrinque aedificia ab ortu ad occasum longo spatio extenduntur , S advenarum oculos ad se convertunt. In opidi pene centro Fratrum Praedicat rum ab anno MBxcin. coenobium sub SS. Rosarii nomine subrigitur, quod ante xxx. extra fuerat in S.

Mariae de Gratia constitutum; Hane autem Adelasia Catanensi Ecclesiae cum terris circumpositis assignaverat. Ad occiduam plagam Minoritani de Obseruautia amplum, frequensque incolunt Asteterium. Illud , Uvadingo teste, B. Matthaeus ab Agrigento aedificavit,&si Pirrus anno Micccxxvi. post Μattheti. obitum

44쪽

cia scribat, sub S. Mariae de Iesu vocabulo . Generalis est ordinis Academia post Messanensem , & supremo subditur Ministro, qui Scientiarum Prosess res designati Templum sacro, de more Ecclesiae, linivit oleo Ludovicus Contrieterius Carthaginiensis Episcopus seculi xvi. anno xti. & insignioribus donainvit reliquiis, de ligno S. Crucis, &de Spinis Coronet Domini. Virginis denique simulacrum de Monte

Serrato titulo, in devota capella exornat, populo ob accepta beneficia specialiter cultum. Regionem Op-Positam , ortivam nempe, Fratrum S. Augustini instituta profitentium Conventus ad S. Mariς Annunciaeet Ecclesiam nobilitat, quod extra pomoerium anno mccccxxiv. coaluit; sequenti vero saeculo in ipso opudi aditu circa xxxxv. annum locatus nitet. Ad ccc. passus, hac ipsa plaga , Capuccinorum aere publico, mnc v. constitutum coenobium consurgit, de via pu-hlica primum occurrit, sub Immaculate Conceptionis Deipar Virginis auspiciis. Novissimh MoccXXxvIII. sedem Adrani fixerunt Regulares Scholarum Piarum Clerici Petro Spedalerio Cunei Barone dotem ab an: Nnc civ. suppeditante, & Petro Costa Ecclesiae Cant re census subinde augente, ut studiis opidanorum promovendis incumberent . Praeter illud S. Luciae Benedictinum, Sacrarum quoque Virginum S.Claret Cenobium ad majoris areae latus aquilonare decentissime constructum spectatur, authori bus Petro, & Agatha Bruno Mnevii. Hinc Pauperum Virginii sub cura M

nialium ordinis S.Teresiet arctissimet vitet studiis inhς-

rentium,parthenon ab eadem area haud procul,contra Turrim ab an: unc xcm. sundatus; ac demum Hospitalis se offert domus, in qua Alborum sodalitas de qgrotis

45쪽

& peregrinis sollicita, misericordie operibus intendit.

Publica haec aedificia non vulgarem opido decorem conciliant; sed civiles privati lares praecipui orna menti quoque esse videntur, nec enim aut elegantia, aut amplitudo in illis desideratur. Leniter c tero declivis est Adrani situs, viae & fora optimo ordine dis

ponuntur, ac inter mediterraneas civitates non ultimum locum occupat. Magistratus in ea civilis hodie iv. Viris & Proconservatore constat; Strategus O-

Iim, Turrisque Praesectus de criminosis judicabat, cui nunc Dux , vulgo Cupitanus , substituitur; Suos hic habet Judices, Ministros, & Apparitores. Urbana, seu indigena Milicia Agyrensis Priesecti juribus su icitur, constatque peditibus z8.equitibus 9. Sed Legionis vexillum, signumque Adronitae custodiunt . Stemma falsi olim Numinis Adraui hastati, ac armis contecti simulacrtim resert. Censius 'culo xv I. Iares goo. animas cum prox mo Albaevillae opido&

&novissi rae sh s. exhibuit. Ad Comarchiam denique Randatiensem spectat. Ager late patens ad A mae montana, nemoris ejusdem non exiguam claudit partem, in occasum vergentem , in quo Pineta, Quercet usque, altissimas arbores S annosas ingenti copia suppeditat; Serrae hinc aquarum ope, ac vi agitate , illis secandis adhibentur, ad circumpositς provinciς commodum; vineis hine, fructiferis arboribus S pascuis Ipissimis affluentes campi nemus excipiunt. Qua vero ad ejus. dem radices ager idem vergit, Symethi fluminis ripas complectitur,& oletis,frugibus, oleribusque abundati aquis enim undique irriguus, copiosissimas streo messes,

46쪽

messes, & eolonorum laboribus respondet. Ad Adra nensem spectant ditionem Centuri pis & Alba villa opida hodie, quae sua celebritate non destituuntur, de quorum primo in Valle Neti actum , de altero suo loco, quq occurrunt, reponam . Civitas preterea, seu locus olim a Servis munitus, in occidentem paullo ante Symethi trajectum, ubi pons lapideus a Caris caci proximo opidulo appellatus, spectatu digna se offert, veluti insigne vetustatis monumentum I paledenim in ambitu bis centum circiter passus, atque a ad 5ymethi margines tendit; fossam aetnenses luter Iapides excavatam pro vallo habet ; ex aliis plagis'muro ex eisdem lapidibus ordine aggestis munitur, absque calcis litura. Eodem artificio & industria

compacta 'tuguria , uti apparent, intra vallum S te gularum fragmenta sparsim ubique occurrunt. Quod Servilis belli temporibus sint rudera haec tribuenda, alibi ostendam, de Paternione loquens, tu cuius terrisorio non absimile antiquet qtatis perdurat vestigium. Non hic omittendae veniunt ejusdem agri vetus Ecclesia, S. Dominicae sacra, in Policello campo; Ejus enim meminit Adelasia in diplomate , quo S. Luci

Monasterium, terris designatis ad Monialium usum; munerata est anno ucta Creditur quippe veterem ini memoriam superstitiosae gentium religionis exti-

.isse , Musis dicatam; hinc Halo Musae locus dicitur;

hec non Annuncia te veteris AEdes, ubi primum, paullo supra opidum , Augustinienses incoluere . Supersunt enim ingentes antiqui aedificii reliquiae, quas opidani Martis fani suisse contendunt. Τandemque S.

Mariae de Robore Grosso Monasterium olim, sub prioratus titulo, ordinis S. Benedicti, Licodiensi ejundem initituti adnexum hodie; a quo haud procul in

x. III. E gentis

47쪽

gentis aedificii perstare rudera, Vulcani Templi ia2Etna , scriptoribus memorati, vestigia affirmant. Apud Gualterium in Siculis tabulis hae e legor poli reuum xii. IIassiis ab Hadrano,rupi incisa ad se turigiπem: Ceamariaeus. Phesinus. Poulenus. Lalutim bus. Pius - Hadranum Comitatus Domini Dueir Montis Alii e Camiseratur . Ratori. F. - Nicaeus Gishditur . cir fili. F. Prostremam hanc resert etiam Pirrus, qui de S. Dominicae Ecclesia , cujus me

mini, loquens, & de Policello : Ibi in Haro Iapsis,

ait, hae Sarracenteae Iezotur literae, latinὸ: I De inhoe Deo fuit ea i necis Albugaeari Principis Sarracenorum . Illustres Uiros Adranum genuit : B. Nicolaum Politum Eremi in Alcarae fiuibus incolam, cujus vitam virtutibus, & prodigiis plenam, exitum que sanctissimum liber continet typis editus ex Actis ejusdem, & apud Cajetanum habes .Iosephum ex Ordine Capuccinorum Laicum, uti dicunt, qui per an

munus destin tus, vitae innocentis exemplis cunctis praeluxit; or ndi studio addictus, edomandae carnicilicio, jejuniis, flagellis, ac vigiliis perpetuo intenritus, ab omni labe se liberum conservavit. E Castroregalensi C nobio, ubi diu vixerat, ad S. Luciam delatus, ibi piissime mortale exuit seculi hujux an: xviii. -Αnnam de Rege religiosissimam foeminam, Minoritanum institutum professam, morum puritate conspicuam, cuius rea gestas Franciscus Musca vulgavit; & Annam Petra sinctam ex Capuccinis, virginem pietate insignem, cujus spiritum idem Franciscus probaverat. A scientiis commendati Adrantiae quoquessoruere Augustinus Pigna tellus celebris per Italiam Orator; Peregrinus Scarvaglia , & Fulgentius Peco-corella

48쪽

Grella a sacris scientiis, & perorandi arte, gestisque

primis in provincia muniis a Bonaventura Attario Augustiniensi inter suos egregi E commendati. Lauin datur etiam Peregrinus a Mongitore in Sicula Biabliotheca . Joseph Galletto Sacerdos, qui humani res literas, musasque coluit. De AEtnae incendiis metro scripsit, & alia Poesis monumenta edidit ab eordem Monstore enumerata.

Adrant Co nites ab ipso Northmannorum aevo memorantur: Ariusia enim ex Mathilde, sive Emma Rogerii Comitis filia , & Rodulpho Montis Caveosidomino orta, id opidum prima accepit & Ah nensis Comitissa evast, Raynaldo Avenello coniux essecta Adam & Mathi idem procreavit. Ille N. R gerii Regis filiet copulatus Rogerium in Comitatu hqredem habuit, qui Guillelmi Regis inaugurationi intersuit, seque cognomento de Aquila , & Avenelli Comitem dicit : Fuit etiam Fundanus in Campanii& Politiensis in Sieissa Comes . Ad ejus deressu Gua

terium Parissum Comitem anno ucxxxxv. invenio, primisque Aragonensium tempo ribus Petrum Lueant Peregrinum, cujus filiae Matth aeas Ausanui matrimonio adjunctus, Centuri pis de Adrani domi revasit, & Comitatus insignia ab Rege accepit, Idem Clusae, Scia fani, Ciminnae Dynasta effulsit, uti ex Friderici II. Censu evincitur . Tulit ex bina uxore Bartholomaea de Incisa , & Beatrice Calvella duas filias Aloysiam Guillelmo Peraltae, de Margaritam Matthaeo de Moncada traditas , decedensque ex pestilentia hanc in bonis citra Flumen Salsum , illam in ultra, dominatus haeredes dixit . Mattheus itaque Moneada Adrani Comes es aus, Panormi celebre palatium Me xant. ellcitavit ac, T. III. E a prae-

49쪽

- . . A D

praeci re alia molitus est, cui Autonius filius ex Al- tegrantia Abbate post aliquot menses a patris obitu in lucem datus. successit. Evasit hic Martino Regi infensus, sed mox in gratiam receptus, inter Proc res Mccccv Iii. venit. Sine prole post quinquennium morte sublatus ,Joannem, ex Guillelmo Raymunda fratre natum , Comitem suo testamento reliquit, qui Siciliae Senescalcus, Cancellarius, & MagisterJuiti sarius vixit . Ioannem Guillelmus Romundus excepit, qui Adrani Comes est dictus; alter vero illius filius Raymundus Perius Ferulae Baro constituitur. Protulit porro eos ambos Aud reva Siam mater Matrona Majoricensis, Joannis uxor. Guillelmo Regni Cancellario, & Apuliae Proregi Ioannes nomas o tigit filius, cum Diana San severino genitus, ab ann

Mcccc xI Comes renunciatus, ac post Patris mortem

Siciliet Iustitiarius adlectus, iterumque Regni Pret les,

atque exercitus supremiis Imperator , armis demum

di literis illustrissimus. Habuit ex Raν mundetia Vigintimillia Gunismum πινα- α Bujus nominis

ex Monteeatinis vi. qui an: MDI. PatrisAetres renunciatus, ejus nedum praeclara munia, sed & egregias virtutes est assecutus. Duxit in uxorem Antonii Moneadae Calatani xectae Comitis unicam filiam, qu- illi Antonium peperit, multis nominibus sub Carolo RCaesare commendatum. Tenuit cum Patris, Matrique dynastiis, Paternionem , & Mottam S. Anastasiae, auctusque est ex Joanna Eleon ora de Luna Franeis O filio, qui patri successit, Paternionis Princeps inauguratus , uti de Calatani xecta loquens recensui;

Ejus hinc successores ibi laudatos consule . Est hodie Adrani Comes Λαι nius A Barea de Toleri, miscentii Ferrandisa Ducis, de Caiberinae de Moneadu filius;

50쪽

quos etiam Calatabellottae Protares enumerans commendavi . Adranum ad gradum latitudinis xxxv II. xxx. & longitudinis xxxv III. xxv. constituunt,

. AEOLIAE Insule, Liparit vulgari voce, ab PN-cipua illas inter, & Vulcaniae a montibus in eis ignivomis dictae; Tyrrheno mari ablutae; Italiae, & Sic, Iiae objacentes , sed huic proximiores; ad ejusdem aquilonare latus sitae, contra MyIensem agrum; mini-ali ,alii; vero majores; Illustres apud Poetas passim habentur; quod AEolus ibi Uentorum Rex sedem statuerit; Uulcanusque Ignis Pater ossicinam in iis habuisse dieatur. Inde Aoliae, & Vulcaniae, Graecisque Ephestiades, sunt appellatae; Puta ab Hometaro etiam vocantur, quia scilicet sunt mari circumfluae. Arnes Giann itasius ex Diodoro nuncupavit IRoetus enim, inquit hic, ad Amium paternum ovum veniens, ab eo ue Deo filii habitur, Amsidis regnum odiis, regionique na-m matris, Arnem app=xit. Destu porro idem Diodorus lib. s. haec habet: Iacentisa insutae inter Siciliam, ct Baliam, directo is fretu , cdi ortu solis ad occasum eursus ab Sicilia ex

fere saria di Fiae ; Magnitudine inter sese quasi st

rel. , Maxima vero, nempe Lipara inadiorum cL. ambitum labra. Plinius vero ex adversa Metauri amisnis , qui . Italiae partem, Calabriam abluit, xu. serme pass. M. dissidere Amiaas tradit. At error in ejus irrepsit fxemplaria; Marcianus enim Capella, & Solinus illius Epitomatores M. passi xx q. ab Italia abesse inolias scribunt, & tot revera computantur. Jam de numero earum Inon convenit. Fazellus enim x. esse insulas assirmat, ii 'ge Plignicudim ,&

Ericudim accenset. Veteres uno ore vII. evulgant,

quorum sententias Cluverius ex integro resert;quamis vis

SEARCH

MENU NAVIGATION