Annalia Francisci Muralti I.U.D. patricii Comensis a Petro Aloisio Doninio nunc primum edita et exposita

발행: 1861년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

Dum Augustae Taurinorum anno MCCCL situm degebat Aurelius Blanchius Iovinius, vir qui prae ceteris studiis ah juventute historicas disciplinas opprime fovit, M. chartaceum mihi ostendit in quo annales Francisci Iuralii patricii comensis et I. U. D. continebantur. Saeculum seaetum et decimum species et forma scripturae nunciabat; liberque, eaeceptis duobus pagellis in principio operis non in totum laceratis, paucisque huc et illuc obliterationibus, quarum causa aut tempori, aut humiditati, aut atramento est tribuenda, ferme in integro apparebat. Sciebam apud Comenses opus esse laudatum quamquam ineditum: noveram prae-

13쪽

VIII

terea et Bosellium et Montium Mauritium, ambos rerum a Comensibus gestarum scr ptores merito laudatos, Murallianos annales consultasse qui in Bibliotheca Trinuleiana Mediolani sunt repositi. Rebar ergo bene me de historia meriturum si hos annales in lucem proferrem, et ad hoc Ioninius ipse auctor erat, quin etiam, Iovinius ipse typographum cuius impensis opus procuderetur, quod nostris diebus haud est facile praesertim et hujusmodi operibus, invenit. Librum Murulti, quum perlegi, cognovi nullius pretii esse quod pertinet ad ueneres literarum latinarum, nam si grammaticae errores, locosque ineleganti0res enumerare velim oleum

et operam perderem; satis sit auctorem fuisse iurisperitum scire, qui clientulorum caussas in foro pertractabat, et latinitate utebatur, quam notarii, procuratores sui temporis habebant in ore. Contra est si Muralii liber quoad historiam consideratur.

Incipit annalium narratio Murulsiana ab anno MCCCCLXXXXII, quo Italiae calamitates initium habuere, et usque ad tempora nostra productae sunt propter Ludovici ortiadis, Alexandrique VI Pontificis Maximi cupiditatem, an90remqud regni; quorum unus in se a

fratris silio mediolanensem ducatum distraherd

14쪽

cupiebat, et alter filios pessimos, suique dignissimos in Italia principes et ditissimos post

se relinquere flagrantissime eaeoptabat. Lud0nici ortiadis artes ad regnum assequendum, vicissitudinesque eius, quibus ille regnum male partum miserrime amisit; urbium, popul0rum clades, depopulationesque, et Comensis civitatis praesertim, historicus noster, suo more, incultissime, pedestri modo enarrat; sed ista rustic, tas, vel asperitas aut barbaries ei maiorem fidem acquirit. Nam Franciscus noster Murabius non modo privati advocati olflcium eaeercebat, sed interdum publico legati munere praeditus erat, quapropter de se dicere ipse poterat,

non tantum eae auditione res gestas sui temporis narrare, sed et eas quorum pars magna

fuit. Bonae fidei tamen Muralius erat, et nonnulla perscribu quae si praeteriisset, melius certe fecisset, sed de hoc facile eum possumus

eaecusare, si tantum cogitare velimus, quantum illis diebus hominum mentes terrore correptas

esse oportuit. Ouis enim absque trepidatione non viderit illam pessimum, ut cum Muraliodicum, infirmitatem, quae mali gallici nomen assumpsit, et in qua incidere, sequor verba Murulti, pontifices, reges, principes, marchi0

15쪽

nes, belli duces, milites, quasi omnes nobiles, mercatores et omnes qui in libidine residebant, clerici saeculares, regulares, unde optime dignoscebantur pudici ab impuris hominibus . . . . unde multi in eius principio privati sunt membro, quoniam virga corrosa remanebat, alii sine naso, aliique oculis sunt prinati' Ouis illis, et nostris etiam diebus terrore non alliceretur patriam suam dum cerneret, undique incursionibus Germanorum, Francorum , Η, spanorum, Helvellarum, more latronum, amicorum nullo discrimine facto aut inimicorum, vastatam' Ouis terrore non asceretur dum flagitia Alexandri Borgiae Pontificis Marimi impiaque et inhumana eius filiorum facinora

audiret' adde tempestates coeli, pestilentias, di cultatesque annonae, terraemotus quae omnia

mala Italiam pessumdedere; quo fit ut terror eredibilia etiam incredibilia faciat. Satis alunde in annalibus Muralii res in Italia a Carolo VIII, Ludonico XII sureliensi

et Francisco I singolisinensi Francorum regibus gestae narrantur usque ad MXX annum quo Larolus absburgicus Romanorum imperator electus est. Item pontificatus Aleaeandri Borgiae,

Pii N. Iulii II: et bella et clades per quas Isulia ab Hispanis ad Francos transivit, et

16쪽

domus ortiadum et Bentivoliorum Bononiae

in perniciem eaetremam sunt prolapsae. Rerum, quae cimi, et in agro comensi accidere, Muralius narrator est subtilis, curiosus copiosusque; eae h0c eius opus est maximi momenti.

Et tanti sunt momenti Muralii annales, et tanta de iis a Comensibus existimatio facta

esι, ut non solum apud eruditos homines, bonarum artium historicarumque disciplinarum cubtores, auctoris nomen in honore fuerit, sed etiam

ad vulgares fama eius pervenerit, ut de bono ac illustri cive, qui quum multa et praeclara munera adimplevisset, laudem patriae suae percreverit nomenque illustraverit. 0uare pro certo ponere haud ambigam annales istos iamdudum in lucem senturos fuisse, si Muralius italico potius quam latino idiomate in iis eaea-randis fuerit usus, ut Corius et Burigotius et alii nomulli quorum nomina brevitatis causa praetermitto, quorumque libri tum m in usu sunt etiam apud indoctos. Si autem, praestantissime vir, ad haec addere velis illam rerum infelicitatem eae qua tandem nostris his diebus putria

cessit, alias sane causas videbis, quae Muralium tam diu in occulto tenuerint, quorum omnium haec una est mazima, odium illud

quo austriadum dominatio historicas disciplinas

17쪽

insectabatur, illasque praesertim per quas artes paterent, quibus haec ipsa dominatio in Italia incoepit. Ita non processit res apud Suba , nos reae Carolus Albertus, regni sui iam ab initio, historiam aluit et coluit et fovit, voluminaque, quibus historiae patriae monumenta comprehenduntur, sunt illius optimi principis

munificentiae immortale documentum. 0uare postquam in illo curatorum studiis historiae patriae provehendis praeclarissimo concilio, quo summa cum laude praesidis tu vicesseris, homines praestantissimi omnium totius Ita liae regionum sunt adlecti, haud mirandum est siquis ad Muralsum demitteret oculos. Ouapropter quum comes Iulius Porrus comensis patricius isto historiae patriae concilio adscitus fuerit,

mei operaeque meae nescius, et sui civis tantum bene memor, eum eae oblivione statim eaecitare

cogitaverat; sed dum de his amicum necessariumque suum Mauritium Montium, quem supra laudavi, certiorem fecerit, continuo id, quod nunquam animo meditaverat, neque in eius mentem incidere poterat, cogn00it: scilicet

annales muralitanos iam typis esse commissos,

et eos quamprimum publici iuris fore. Miratus de novitate rei, petiit quo codice

depromptos; haud enim facile sibi in animum

18쪽

XIII

inducere quiverat, aliud M. praeter trisulcianum eaetare. Sed quum persensisset non e tri- vulciano eos desumptos esse, ad eum, cuius cura

et impensis Muralii annales producuntur, mam Montius omnia et eaeposuera0 advolavit, eae quo aliquas pugellus postulavit ut eas sibi liceret cum trivulciano conferre. Et hic me laetum profite0r, et gratias quam maXimas comiti Iulio Porro libentissime mitto, quod eae hac

collatione esse apparuit codices ambos, seu trisulcianum, qui uti perhibent est eae manu auctoris, et Iovinianum, ut lac lacti prope simillimos. 0uam rem illa vir egregius et vere nobilis m nime aegre serens, soluit e contra suam operam ad illustrandam ditandamque hanc editionem recensionemque nostram adiungere: quoniam et specimen scripturae Muralii, eae codice trinu ciano , annuense marchione Trinuicio, depromere fecit, et eae eodem codice Muraliorum genealogiam transcripsit, et omnia quae in Ioviniano deerant addidit, ut Muralius integer reviviscat et studiis historicis materiam uberiorem suppeditet. Νunc restat ut loquar de me et de labore meo, et in hoc paucis eaesolvam. Continua prorsus oratione annales, more antiquorum, ab auctore erant eaearati, interpunctis autem periodorumque

19쪽

dispositio haud concinno modo erat eaeposita. Ut in hoc etiam veritati testim0nium praebeam, consilium Iovinianum sum sequutus; nam non solum ortographiam periodorumque dispositimnem, quod ad perspicuitatem pertinet, correaei, sed et narrationem continuam brevibus para- graphis discrevi, ut legentium memoriae pro virili parte consulerem, et caverem ne tali lectura pertaesi abs se librum projicerent. Post illis insuper ditavi, et notis historicis, ut lector et tempora et facta possit comparare. Utrum bene an male fecerim, Iectori benevolo relinquo sententiam, et, ut mitis sit, in tutela tua, eaecellentissime vir, annales Muralitanos a me in lucem proditos committo, haud dubitans eos esse in tuto dummodo auspiciis tuis

commendentur.

Dabam augustae Taurinorum pridie Kalen

das Aprilis MDCCCLXI.

SEARCH

MENU NAVIGATION