In funere Philippi 5. catholici Hispaniarum regis oratio habita in pontificio quirinali sacello cum eidem 6. Kalendas Septembris parentaretur ... A Marco Antonio Marcolini liberianae basilicae canonico et ab intimo pontificio cubiculo

발행: 1746년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ut nec labores resageret, nec pericula formid ret , nec Objectis quibuscumque dissicultatibus framgeretur . Quoties inediam , sitimque patientissime tolerantem ; quoties labores , & pericula cum gregariis militibus dividentem ; quoties sudore , di pulvere conspersum ; quoties inter consertissimos hostium globos strenue dimicantem Hispani conspexere Quae illi cum viderent , beatissimos enim vero se praedicabant , quibus ejus indolis Princeps contigisset , quamque ab initio praeceperant spem felicitatis suae , non impletam mindo , sed multis partibus superatam fatebantur. Quid vero postea , cum debellatum ubique est , & post turbida illa , ac procellosa tempora , Regno tranquillitas reddita Quid cum viderent bonas . & ingenuas artes , quae diu tem Porum calamitate jacuerant , ejus industria erectas , fidem publicam quasi postliminio revocatam , compressas hominum nefariorum libidines injectis fraenis , Imperii majestatem sanctioribus legibus vindicatam 3 Quid cum ante oculos haberent laxatam annonae dissicultatem , auerum , non tam novis Vectigalibus , quam Praesectorum fide , industriaque aerarium ; urbibus olim florentis simis , & jam pene ad solitudinem Civium pau-

' citate redactis , frequentiam restitutam ; - Mercimonia , nervos cujuscumque Reipublicae , amplificata ; purgatas a latronibus vias ; Maria a Pyratarum excursionibus liberata Quid inquam,

cum haec Hispani sibi utilia , gloriosa Regi ,

12쪽

t XIII.

Nationi universae optatissima , & communibus votis prope majora intuerentur Θ Quibus non ince sisse laetitiis putandi sunt Erat omnium una Vox, nunc demum apparere quid esset , quidve POL set Hispania , cum Regnum illud opulentissimum Vix consilii potens, Animo excelsus , salutis , ac dignitatis publicae studiosissimus obtineret . Nemo omnium fuit, qui non hunc. Regem ad ejus Gentis selicitatem natum , factumque palam diceret , ac diserte profiteretur . Verum dum haec ego commemoro, erit sortasse in hoc augusto consessu qui tacitus Commonere me velit , ut de PHILIPPI pietate sermonem inseram aliquando : quasi vero aliud egerim hactenus , ee ab instituto Orationis meae longius aberraverim . Ita ne vero Θ At quam quaeso

pietatem exquiritis Θ Regis ne, an PHILIPPI FPublicam , an privatam Z Duo enim haec sunt , ut probe nostis , in unoquoque Principe genera Pietatis , non natura quidem, aut fine, sed certe

ossiciis , institutisque discreta. Ac de priori illa quidem satis mihi multa verba fecisse videor . cum PHILIPPI Regis in tutando Regno providentiam , in adeundis pro salute publica periculis sortitudinem , in custodienda legum Sanetitate vigilantiam , in asserenda deniqse popularum felicitate

solertiam in medium attuli. His enim artibus Reges Deum optimima Maximum sibi demerentur praecipue , ad Eumque, cujus in Terris Personam , ac potestatem gerunt , . quam Procme accedunt . Quae Disitig Corale

13쪽

Quae si nondum satis esse videbuntur . adde Iustitiam , comitatem , beneficentiam , Religionis vel tuendae , vel amplificandae studium, aliasque virtutes ejusmodi, quibus Reipublicae salus , atque felicitas continetur. quaeque in PHILIPPO exo

nando ira certarunt . ut quae supra Coeteras emianuerit ., Constituere certo non possis . Quis enim

Illo in coercendis sceleribus aut severior , aut firmior . qui non Reorum misero lulatu , & lacrymis, non Procerum deprecationibus, non ipso carissimae Conjugis interventu exorari unquam pintuerit , ne Sontes pro modo culpae plecteret, &in facinorosos legibus ageret 8 Q ais erga bonos ,& strenuos Cives Elementior, aut liberalior 3 Cujus unquam Principis, quamdiu licuit, tanta facilitas in admissionibus p Cujus tam essula erga omne genus Hominum beneficentia λ Solitus neminem a se tristem dimittere . Ararium saepe exhausit, ut virtuti praemium, aut incitamentum praeberet, ut inopes, pupillos, Viduas , aerumnosos omnes praesenti ope sublevaret , ut Religionem in primis , qua nulla illi cura prior unquam , aut potior , quam latissime amplificaret. Equidem ad Religionem quod attinet , cum mecum ipse reputo , quibus Ille largitionibus splendorem Templorum , 3c Sacri ordinis dignitatem

Provexerit , quantum pecuniae numerum in alendis inter Americanos Evangelii Praeconibus, quantum curarum in Barbarorum Nationibus ad Christum adducendis impenderit , non tam id egisse mihi

14쪽

mibi videtur , ut regnaret Ipse , quam ut in Hispanicis ubique ditionibus Christus & Religio regnaret . ino enim spe Rarunt illae saepius in Africam magno sumptu susceptae expeditiones, jam adoranum ex Maurorum manibus recipiendum , jam ad Septam munitissimam Arcem , diuturna obsidione liberandam p ino illa in Calisomiam , in Thi innum Regnum , in Marianas , aliasque recens dete mis ejus orae Insulas , toties submissa homi num , argentique subsidia , nisi ut latius spargeretur Divina Religio , & quocumque vis , atque gloria Hispani Nominis pervasisset , eodem Divini Nominis cultus , & reverentia pervaderet λ Atque haec demum est Principis praecipua pietas, quae in commune bonum effundit sese , nec tam ad pro priam illius selicitatem , quam ad publicam po tinet . Haec qui faciat , eum Nos Regem vere pium, & insigniter de christiana Republica meritum existimare debemus.

inod si illam magis pietatem quaeritis, quae

non tam Principis est , quam hominis , & priva tis ut ita dicam virtutibus circumscribitur, citius profecto me dies , quam verba deficiant , si exe- qui diligentius velim, quam ab omni flagitio Princeps innocentissimus abhorreret , ut animi cupidulates comprimeret . ut nulli severius . rigidiusque imperaret , quam sibi, ut pronus ad omnia Religionis officia esset. Nihil illo modestius, nihil vel in summa fortuna temperantius . Nunc in pio secessu dies integros divinarum rerum commentationibus Disitig Cooste

15쪽

tionibus' tradere , nunc sacris Ecclesiae Religioni-hus interesse, nunc Christiana participare Mysteriaeci vultus , ac totius corporis habitu, qui intuentium oculos admiratione defigeret, animos pietatismidio inflammaret . Quoties ab honestissimis etiam voluptatibus sibi interdixit , ne sensim a severiori virtute ad vitiorum blandimenta defleeteret i Quoties arbitrum conscientiae suae, aliosque probos, &doctos Viros in consilium adhibuit , ne quid comtra quemquam minus recte , aut parum consid rate statueret i Quoties ad Romanos Pontifices ,& ad Te ipsum Ba ΑτIssIMI PATER , Iiteras dedit , sive ut eorum auctoritate, & responsis certas sibi Religiones , quibus angebatur, eximeret, sive ut in gravissimis explicandis negotiis eum sequeretur ducem , quem divinae voluntatis interpretem esse non ignorabat lVerum quid his ego fusus immoror frustra Regnum denique , atque illam omnem potentiae , & imperii magnitudinem exemplo ante Ipsum raro, nec scio an imitatores post ipsum habituro abdicavit , ne quid in tanta occasione peccandi , . quanta in summa potestate esse solet , de innocentia remitteret: Utque hanc, de qua dico , privatam pietatem securius consect aretur , privatus e tanto Rege fieri non dubitavit. Quid hic ego ex quar totius Hispaniae in illo tam inopinato Regis sui consilio complorationem , & luetiim p quid ma rorem publicum omnium aetatum , atque ordinum pQuid lichomas veluti in communi, atque acerbissima Duilirco by Coosl

16쪽

XVII.

sima calamitate filias p Singulis perinde affectis , ac si suavissimas naturae necessitudines abrumpere , aut a suo quisque Parente divelli cogerentur . Nuhil tamen nis infractus . aut de sententia dimotus est Vir animo supra communem modum eXcelso , ingentique : Utque jam nihil praeter Deum , &coelestia ante oculos habens, tradita Ludovico filio Regni administratione, & rebus omnibus mira sapientia compositis , perrexit quo se rapi divinitustentiebat. Αt Oh sallaces hominum cogitationesi Anno vixdum evoluto , cum maxime jucundissimum solitudinis , dc otii sui fructum capiebat , ecce tibi iterum ad Regni curas , ad negotia publica revocatur , imo , ut veruis dicam , retrahitur Vel

invitus . Extincto enim in ipso aetatis flore Ludovico , quaeque cum Eo seliciter adolescebat rerum Optimarum spe momento excisa, non potuit PHLLIPPUS non assentiri communibus Hispaniae V iis , quibus denuo ad Imperium reposcebatur ; Qua in re , si aliorum obsequi voluntati maluit quam suae, & privatae quieti Reipublicae commoda anteposuit ; fecit ille quidem quod erat optimi ac laudatissimi Principis ; sed quod fortasse nonnulli sui imperita est hominum multitudo, j non

admodum admirentur . Verum quod oblatam p'testatem nonnisi Populorum precibus exoratus acceperit ἔ Qxiod Sapientutii super eo negotio Consilium exquisierit; quod Regii Principis FERDINA DI liberrimam coitiensionem accedere voluerit ;

17쪽

t XVIII.

Quod demum non ante acquieverit , Quam huius Apostolicae Sedis Auctoritate ad Solium quodammodo reduceretur; Id enim Vero , quantum ego a bitror , tantum est, ut non minorem iii repetendo Regno laudem , quam antea in dimittendo consecutus videatur.

Duos fuisse legimus juvat enim ex ipsis aliorum vitiis lucem huic tantae virtuti quaerere: Et mirari subest, in summa rerum similitudine quantum intersit , quo res quaeque proposito , quove animo fiat ) duos, inquam, fuisse legimus retroactis temporibus Imperatores , Orientis alterum , alterum Occidentis , Maximianum , & Diocletianum , qui eodem prope tempore de abdicando Imperio Consentientes , amplissimae Dignitatis in-sgnia cum privatae vitae securitate , & commodis Commutarunt , seseque ultro in ordinem redegerunt . Verum Hic haud multo post ignobilis , &Privatae vitae pertaesus, respectare Solium denuo; donec potestatem malo consilio dimissam pejori m

litione repetere ausus est. non Caedibus , non ra- Pinis . non tririme rarium sanguine abstinens , sibi ut rursu, viam ad capessendam Rempublicam aperiret . Ille contra desidia vecors, & vitiorum veterno oppressus , ut multum orarent Populi, ac manus tenderent, seque illi . ac suos liberos , &salutem publicam commendarent , nunquam induxit animunt . ut emergere e turpi otio, & ad labores Imperii regredi vellet. Sic illi scilicet, quibus in priori deliberatione non Virtus ulla , non

18쪽

religio:sed vel inanis gloriae studium , , vel socordia, praeiverat : Ut minime mirum si , qui Sceptrum ambitiose projecerat , eum ambitiosus recipere conatum esse: qui vero per ignaviam, &sola regnandi satietate secerat , factum emendare cum posset, & omnino deberet , pertinaciter ninluisse . Multum horum Tu dissimilis , PHILIPPE Rex gloriosissime. Sola Te a Regno distraxit Pietas , sola ad Regnum retraxit; Eadem privatae,& tranquillae vitae hortatrix , Eadem laboriosae , ac publicae , ut privatae, publicaeque rationes pinstulare videbantur . Fuit id praestantissimae , di-Vinaeque virtutis tuae , & Imperium abdicare cum licuit , & repete s cum oportuit , & in utroque vitae instituto , Deo , Tibi , Reipublicae ex

aequo satisfacere . Fruere nunc ista tam excellemti laude , cujus socium habes fortasse neminem , cujus memoriam tota posteritas alet , ac nulla unquam obliterabit oblivio .

Qua deinde integritatis , & Sapientiae sama PHILIPPUS , quam secunda bonorum omnium

approbatione, Regnum ita reCEPluin reliquo vitae tempore retinuerit, non Te latet, BEATIssI-

ΜΕ PATER ; nec est ut ego Te longiori rerum notissimarum narratione detineam . Ita plane regnavit usque ad extremum , ut Eum decuit , quem ad tantum honoris , & potentiae fastigium , non Casus , non ambitio, non hominum incerta judicia , sed mira quaedam , & non obscura Numinis Providentia provexerat . Dei nutu Hispaniarum ReXDisit iroo by Cooste

19쪽

Rex constitutus , consilia sua omnia ad Deum retulit: quibusque artibus Regnum ab ipsa adciolescentia promeruerat , iisdem perpetuo gessit .

Ut si pulchrum illi , gloriosumque fuit eligi ad

tantam praefecturam a Deo , pulchrius multo , gloriosiusque sit , divinae eleetioni , quantum homini fas est , respondisse , eamque vita praeclarissime acta quodammodo commendasse .i .is jam talem Regem ac tantum non diutissime cuperet sospitem ac salvum esse e Quis

tam repentino ereptum interitu non vehementer

doleat e Cujus doloris si partem aliquam Catholicae quaeque Gentes, ut in communi damno, capere debent , si praecipuam Hispani sibi , nec

immerito . sumunt; quo tandem animo esse oportet hanc Urbem Religionis Sedem , ad quam omnia Ecclesiae vulnera singulari quodam , ac proprio jure pertinent. De Te quidem , BEATIssIME PATER , nihil dubito , quin hujus moerorem funeris acerbissime seras . Namque ut omittam jacturam multo gravissimam in Principe summe pio , & vero catholico factam ; probe nosti , quo Ille animo erga Te esset , quam addi, to , quam benevolo , quam in rebus omnibus oblequenti . Nec vero pauca hujus rei , aut obscura indicia habuisti . Atque ubi caetera deessent , illud certe luculentissimum , quod haud ita pridem Filium ejus amantissimum Carolum Neapolitanum Regem ad tuos pedes accidentem vidisti, & egregiae voluntatis sensa verbis ossicios stimis exprin

mentem

20쪽

mentem audivisti. Quae tunc jucunditas animi Tui lQuis gaudii sensus, erumpentibus interdum lachrymis explicatus , cum Regem virtute sua spectatissimum, in Eoque paternae virtutis vivam , & spi

rantem imaginem amplexareris lSed proscisto omnes quotquot in hoc loco versamur, assicere debet PHILIPPI Regis obitus, omnibus doloris justam exhibet causam , nec sane levem . Nam quis illo erga hanc Aulam Sacerdotalem & Regiam , aut amicior unquam ,

aut observantior Θ Quam honorifice de amplitamo Cardinalium ordine ille sentiret , vel inde s iis , Opinor, existimare possumus , quod unum e suis Liberis magnae spei adolescentem , inter sos co piandum , & Eminentissimae Dignitatis insignibus exornandum curaverit . An vero est vestrum quisquam , qui non memoria retineat illud PHILIPPO Regi praeclarum , nobis jucundissimum tempus , cum soluta Septae obsidione , caeso , prostigatoque Maurorum potentissimo Exercitu , non modo Victoriae nuncium , sed & erepta Barbaris Signa in hanc Urbem transmist Vidimus tunc Insignia illa barbarica Pontificiis pedibus advoluta , & nunc etiam suspensa in AEde Virginis , suam a Victoria nominant, intuemur : Trophea plendida . non tam Victoriae , quam Pietatis ,

nec tam bellicae Virtutis, quam benevolentiae erga Nos , erga Romanos Pontifices observantiae publica monumenta; Et meministi , credo , BAA- Tars IHE PATER , qua tunc verborum gravitate magnus Diuiti co by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION