장음표시 사용
21쪽
gnus ille Pontifex Clemens XI. ad Cardinales disseruerit, quibusque laudibus PHILIPPI V. Virtutem , Fidem . Religionem , & immortalia erga
Sedem Apostolicam merita exornaverit . Si ergo Principem, non modo Religiosum,& summe pium , ted amicum praeterea , & rebus nostris apprime addictum amisimus , erumpat aliquando inclusus sinu justissimus dolor, quem
in tanto bonorum omnium luetii , in tanto Religionis , ac nostro damno nefas comprimere .
Sed ne sterile sit lacrymarum ossicium , addantur Christiano ritu piacula , Illi fortasse non necessii-ria , sed tamen debita. Quod si lenimentum aliquod gravissimae acerbitati adhibendum est , reflectamus tantisper oculos a Parente optimo , ad optimum Filium , qualemque Ille post se Regem reliquerit , quam pium , quam splendidum , quam sibi similem , consideremus . Nec enim extinctus omnino videri debeat PHILIPPUS , superstite FEMDINANDO; nec certe elatae cum Illo sunt Hus vi tutes eximiae , quas florentes adhuc , & in eodem Solio , ad Hispaniarum felicitatem , ad Religionis praesidium , ad commune solatium humani gene
22쪽
IMPRIMATUR . Si videbitur Reverendissimo Patri Magistro Sacri Palatii Apostolici.
IMPRI MATUR. F. Aloysius Nicolaus Ridolfi Sacri Palatii Apost