Symbolica ex apostolicis dogmatibus theoremata ex quattuor magistri sententiarum libris indiscriminatim excerpta. Sub auspiciis sereniss., ac reuer. principis Leopoldi cardinalis Medices, ab adm. reuer. patre magistro d. Friderico Federighi a Florent

발행: 1668년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Imis veriuriis est indicare visos, ct morum. N sorma humana gloriosa resulgens, qui a Deo potemuem accepit is cium fuero , quia fluus hominis eis: redditur ux inde singulis siue premium, siue poena secundum uniuscuiusque opera. Qui enim ad Dei visionem tamquam adsit pernaturalem finem, ordinatus est homo non nisi per bona, & supernaturalia opera, libere ab eodem elicita, diuina adiuuante gratia, quae graiis consertur, siue essicax, siue inefficax sit, ad eandem dirigi debuit, quam de de condigno meretur, si in habituali grana sit constitutus, sicuti ex opposito per prava, dc peccaminosa opera a Regno Dei excluditur, de

penae aeternae reus eiscitur. Bonitas autem, dc malitia morari, humanis operibus competens, ipsis extrinseca, non

essentialis, quaeriue formaliter in solis actibus internis reperitur maxime ex obiecto motivo, de formali desumitur,per consormitatem ad dictamen rationis quod est proxima , 6c immediata regula morum, quod ideo obligat Scsi erret, & a peccato excusat si inuincibiliter erret: Utra que in positivo consistit, licet dari possit peccatum per puram liberam omissione, de actus qui neque bonus, neque malus sit. Non omnia opera bona sunt eque perfecta, nec omnia peccata dc si mortalia sque grauia: quorum inaequalitas maxime desumitur de iniqualitate virtutum, quibus opponuntur, dc ex hi saliqua habent malitiam venialem dumtaxat, quae ideo, nec gratia nos priuant, nec constituunt reos pinae aeternae. Pro inaequalitate ergo merito.

rum, aut demeritorum, erit de inaequalitas premij, aut pet nae, quae a supremo iudice singulis retribuentur in nouisti. mo die dum venerit iudicare vivos, de mortuos.

22쪽

Credo in spiris in Soctio :VI cum Patre , & Filio ut verus Deus simul adoratur,& conglorificatur: qui & a Patre, di Filio, sicuti ab artemo ad intra procedit,

ita in tempore specialiter ad creaturas per gratiam mittitur, cuius perinde est per ap propriaiionem animas nostras vivificare. Est autem gratia supernaturale Dei donum cuilibet creaturae indebitum inherens animae, constituensque nos Dei filios adoptiuos, haeredes Regni Dei, de Diuinae naturae particeps, quae nec realiter a charitate distinguitur, sed dumtaxat larmaliter, ct naturale incompossibilitate habet cum peccato,no vero essentiale. Ipsam comitantur reliquet omnes virtutes supernaturales, quae ideo ad illius inten sionem intenduntur, per addictionem gradus ad gradum,& cum eadem per quodcumque peccatum amittuntur, remanentibus dumtaxat Fide, de Spe, quae non nisi per infidelitatem, aut desperationem pereunt. Est autem fides sperandarum rerum argumentum non apparentium,

quae Diuin et veracitati,& reuelationi tamquam obiecto formali adequato innititur: quae ideo falli non potest,& utpote obscura pia affectione voluntatis indiget,non tamen perinde excl udit conssirtium actus euideniis, vel scientifici de eodem obiecto: requiritur ex necessitate medii ad salui ε,& quidem explicita de Deo remuneratore e & quem Deum per fidem remuneratorem credimus, eundem per spem possidendum expectamus, ut bonum nostrum per intuiti uain visionem: qua accedente, tum fides , tum spes

c uacuabitur, remaneme charitate, quae numquam excidit, qua Deum super omnia diligimus propter se ipsum, i et qua vero in ordine ad ipsum, di propter ipsum .

23쪽

gatione fidelium , eandem fidem Christi

per extrinseca signa profitentium: qui per characterem Baptismalem in eadem ad . scripti, non nisi per haeresim tamquam putrida membra ab eade abscinduntur, adeo. que non iusti dumtaxat,sed etia iniusti ad ipsam pertinent; cuius inuisibile Caput est Christus Iesus,visibile vero Summus Pontifex Romanus D. Petri successbr,dc eiusde Christi Domini vicarius: ad quem ideo spectat controueruas fidei ultimo determinare, & illius auctoritas supra Conc lia etiam generalia extenditur; non enim quae a Sacris CO-cilijs sanciuntur habent infallibilitatem fidei, nisi Summi Pontificis accedat approbatio: Qui ideo in his, quae pertinent ad fidem errare non potest, cui Spiritus Sanctus ad

sistit, ut eruitur ex verbis christi habitis Petro, &succes.seribus apud Mart. cap. i5. Ges Petos, F oper hanc pritram aedi Dabo Eccusiam meam, θρου Dinem non praetratiburi aeses e/-, ct ubi dabo ianus Regm Cσυν--, oc. Quae potestas clauium Summo Pontifici collata, non extenditur, dumtaxat intra larum sacramentalis pqnitentiae in remissionem peccatorum, sed etiam extra: ligat enim fulminando censuras, aut in Fideles, aut etiam haereticos, qui quo ad hoc auctoritati Pontificis sit bduntur; quarum pr2cipua Excomunicatio est, qua segregantur fideles a parti cipatione Sacramentoru,& communione Sanctorum,qui

fit per participationem in meritis satisfactorijs Christi Do. mini , & aliorum Sanctorum per collationem indulgentiarum , quae distribuuntur a Summo. Pontifice Christisidelibus in sblutionem petns debilae pro peccatis in Purgatorio. Quae & infallibiliter conlequuntur suum esse , si adsint omnia, quae ad validam eat vindem susceptioneis

exiguatur.

24쪽

Ur per actum contritionis extra sacramentum non formaliter iustificantem, nec de condigno eandem promerentem,sed mera Dei dispositione,& promissione: aut peractum attritionis sit pernaturalis cum susceptione Sacramenii, aut Baptismi in adultis, aut Ps nitentiae, quae ideo Sacramenta mortuorum sunt, utpote qui prima gratia cu remissione peccatorii csifer uri, quae semel remissa numquam redeunt, reuiuiscentibus tamen per poenitentiam bonis, & supernaturalibus operi.

bus in gratia elicitis, de per subsequens peccatum mortificatis. Baptismi nondum adulti, sed etiam pueri capaces sunt in remissionem originalis peccati: qui irreiterabilis est, utpote characterem infundens,& minister necessitatis illius quilibet esse potest, aut fidelis, aut infidelis. Poeni.

tentiae vero mtaxat adulti, in remissionem peccatorum actualium haltualiter perseuerantium, aut mortaliu, quae sunt materia necessaria, aut venialium, quae sunt materia

sufficiens: Quae ideo secunda tabula est post naufragium. Illius minister est solus Sacerdos habens potestatem, tum ordinis, tum iurisdictionis, siue ordinariam, siue delegata.

Ad ipsam tenentur omnes fideles in mortali existentes,qui ac omnia peccata mortalia, tum quo ad speciem, tum quoad numerum clauibus subdere debent. Et horum remissio non habetur per sola codonationem extrinsecam, aut i m. putatione iustitiae Christi,sed per infusionem supernaturalis gratiae ex opere operato,& virtute Sacramenti, no phisice in illam influentis, sed moraliter: Quod & proprium est omnisi Sacramentoru nouae legi de si ex desectu dispositionis suscipietis possint aliquado esse informia, per quod de diseriminantur a Circumcisione, & csteris Sacrametis veteris legis, si quae erat quae no nifi ex opere operantis, in fide scilicet aut parentum, aut ministri iustificabant.

25쪽

Vturam in nouissimo die vi uersalis iudicii,

eum moraui Omnes in ictu oculi,in momento, in libuissima iuba, ad vocem fili j Dei.

Surgite mortui: eadem corpora ministerio Angelorum, eamdemque materiam saltem

quo ad primordiales partes, imperfectionibus , & defeetibus seclusis resumentes, incorruptibiles, ac

immortales resurgent in elatem plenitudinis Christi. Oportet eni-, ait Apost. t. ad Cor i mortale hoc induere im. -rtalitarem, est corruptibiis hac imluere incorruptionem. Sicqὸ

omnes ante tribunal supremi Iudicis stabunt, singulis in notescentibus proprijs, ct alienis operibus, aut bonis, aut malis: iustis in aera subleuatis, iniustis ad ima depressis , recepturis illis mercedem laborum illis verbis. Veniteb nedicti Patris mei, ρfidetepararum vobis Regnum ab origine n uansi: istis demeritorum poenam illis verbis.'De maudi.cti in tum aeteres , qui paratum e S Diabolo, o Angelis eius. Qui natim in inseruo uetrudentur, aeterno permansuri,&cruciandi, ium poena damni, quae in priuatione visio. nis Dei consistit, tum poena sensus per ignem, qui verus, ct realis est, de eiusdem rationis cum nostro, eosdemque cruciabit per sensibilem torturam in corporibus ι in Animabus vero per alligationem ad ipsum, qualiter & abe dem cruciantur Demones, qui utpote Spiritus incapaces sunt sensibilis cruciatus , qui incorporibus causatur ab igne . Atque ideo veris, miris tamen modis eosdem torquebit. Ei quidem in qualiter pro inaequalitatem apprehensionis; omnes tamen aeternaliter, nec , ita fiet dimi nutio p nete, ubi nullus est redemptionis locus, atque ideo peccata etiam venialia, simul cum mortalibus per poenitentiam remissis quo ad culpam,non tamen quo ad totam pinam, aeterno ibi punientur.

26쪽

Vae in clara, & imuitiua Dei visione sorma.

liter consistit. Hac sen- vis aetera , --leant ora veram, ad quam utpote supernaturale cuilibet creaturae, tum existenti, tum possibiliι non datur appetitus inna tus bene tamen elicitus. Videbunt omnes Beati Deum sicuti est, attingendo diuinam essentiam simul cum omnibus attributis, tum absolutis, tum relatiuis, non tamen cum omnibus virtualitatibus per respectu ad creaturas possibiles; de si in ordiae ad potentiam Dei non repugnet vi sio, quae sine comptaehensione eiusdem ad omnia possibilia extendatur, aut quae diuinam essentia attingat sine personis. Erunt inaequales Beatorum visiones, tum ex parte obiecti, tum ex parte claritatis ι alius enim alio clarius videbit, quae inaequalitas commensura. bitur inaequalitati meritorum ; orietur autem non ex inmqualitate persectionis intelletius, sed luminis dumtaxat supernaturaliter ipsum eleuantisper modum habitus, de simul cum eodem concurrentis per modum principis es- sectivi, eu ndem complentis, non vero per modum spociei impressae, quae non datur, & si de possibili non impliscet, tum ad vitalitatem, tum ad supernaturalitatem visio, nis; cuius desectus aeque bene suppleri posset per auxilium Dei pure extrinsecum. Visionem subsequuntur amor, ct gaudium ad integritatem beatitudinis spectantia, ad quae subsequitur, de impotentia peccandi. Habebunt in is super, de corpora gloriosa per superitaturales dotes, &laureolas, sicuti & omnes sensus per assecutionem proportionati obiecti suo modo beari, ut iure merito dici possit cum D. Paulo . vidis, nec auos audiuis, nec incertaminuascendit quapraepara- Deau ZEueni sse. AMEN.

SEARCH

MENU NAVIGATION