Salmonii Macrini Iuliodunen. ... hymnorum libri sex, ad Io. Bellaium, S.R.E. cardinalem ampliss

발행: 1537년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Vesanit exultans,iuaeque Ecce premit ditionis urbes. Non iura caecum, non superi mouent

Affinitatis vinclive proximae, Germana nee sessis quod eius Nupta tibi est Leonora tedis. Rerum cupido tam insatiabilis Peruasit eius pectus inaestuans Ardore habendi,ut sese egenum.

Iam rapiat nisi cuncta credat. Sensit rapaces Nervius heu manus,

Sensit Sicamber, sensit & Atrebas, Sensere Romani, serixque Insubria, atque gemens Nauarra. Aptae ultionis sed Nemesis potens, Mentes superbas plectere & artifex, Ad Sextias adduxit illum Nuper aquas Latio relicto. Francis 3 omen laetificum locis Inauspicatum nec minus hostibusICimbros enim illic Theutonosque Dux Marius superauit olim. Et lustra vix dum sitiat duo condita, Ex quo coacta Borbonides manu Obsedit incassum vetustam Massiliam fugitiuus exul. QSin urbe eadem dum socerum inciria Constantii stirps milite Gallico Victrix adurget, morte turpi est

Maximianus atrox peremptus.

Caesar moneri cladibus 5 tribus His debuisset, ne volucri mala

Intraret amens ominosa

Caesaribus loca Theutonisque. M axe terras aequus ab arduo

32쪽

Despectat imas, tact que qui Deus

Mortalia huc egit furentes supplicio ut merito trucidet. N Fretus secunda proinde ope numinis, I Galliae Rex,i nihil haesitans Caussae assuturum iustiori CHRISTV M,animumque tuis daturum: Tutare forti pectore patriam thore cano sceptraque credita, Pro gente committi focisque, Pro laritasque pia indue arma.

De Christosero Longotio

Hoc ergo inclyte Longoli sacello Florenti tegeris sepultus aeuo: Nec facundia quam tibi pararas Constanti studio improbo labore, Te de faucibus impotentis Orci

Labentem eripuit tenebricosis, Aut duras potuit mouere Parcas. ix Linguae mundities disertioris, Actaeoque madens lepore sermo, tua

Siccis cippum oculis quis lime videbit, Cordi curia cui sit & tribunal,

Et cultae nitor elocutionis i

Te vixisse tamen. l6que dulci . - i i m AEquales superasse, scripta liquent i ri Testatum tua posterisque tradent . I Vno te modJ Tullio minorem. mlae lEt quae iam niueis volavit alis I, . . Α Gange occiduas adusque Gades t i qΤe fama asseret ac virum per ora liri Longum constituet tibi sepulchrum, Mngam constituet tibi immo vitam.

33쪽

Primi psalmi D auidici paraphrasis.

Ter quater salix erit impiorum Factio cui non scelerosa cordi, Nec via sontum stetit,aut cathedra sedit iniqua. Lege at in sancta Domini voluntas Fixa constanterfuit eius omnis, Et diu ac noctu meditans in illa Haesit amanda. Arboris iuxta vitreos aquarum Consitae riuos erit instar idem Quae suo dulcem dabit affluentet Tempore fructum. Defluet cuius follium nec Vnum,

Peruirens & quem feret illa fructum Cunque,durabit populo futurus Vtilis ipsi. Impius concid Superorum & osor, Pulveri fiet similis minuto, Quem procelloso iacit huc & illue

Turbine ventus. Nam cadet caussa sceleratus omnis, Stare nec coetu poterit piorum, Cuncta cum appendet Deus eius aequa Facta statera. Utque iustorum Via, Vita, mores

Candidi semper Domino placebunt, Omnium infoelix ita,& impiorum Vita peribit. Omnium Princeps, opinxque rerum, Nate ab intacta genitrice sit laus Et tibi & Patri sine fine, sancto spirituique.

34쪽

Ad Renatum Fabricium Iuliodunen

Hune psalmum tibi Fabrici dicamus Qui praefatio siue caeterorum est, Seu princeps numerum suum tuetur, A nobis modo sapphicas redactus In leges, tibi uti tuoque fratri, Quo nil doctius elegantis sque Molle tinniat, exprimiitque ad unguem Sensus sceptriferi sacros prophetae, Conceptu nec ab illius recedat. At seu praestitimus prout decebat, Sive id non sumus assecuti ut aequum est, Qualemcunque tamen libenter mi Hunc psalmum tibi Fabrici dicamus.

Ad Dominum CHRISTUM.

Largitor veniae Deus, Tanti humana salus cui fuit,emori Vt velles trabe in ardua, Pro cunctisque tuum fundere sanguinem. Instanter prece supplices Clamosa petimus lucido ab aethere,

Et regni solio tui,

Vt Vertas oculos haec sola ad infima Terrarum atque hominum genus sorde tabifica mitior expies, Exempla penitus nota Lethali sceletum mole prementium. Rerum 3 maxime conditor, Fac Euan elii defluat ut tui In sensus dociles charis, Divinae & vigeat verba per enthea Vis dulcedinis efficax

Ad frugem ipsa bonam flectere pectora,

35쪽

Errorum ut grauium via omissa, veniant ad tua protinus Omnes sacra fidelia, In te unoque pii spem stabilem locent.

Narnia in funere Antonii papilionis

Ah Quietatem properas ad atrum Tam cito Antonii tenerimque nuptam Deserk primae moriens in ipso Flore iuuentae Illa conclauis latitans opaco Angulo diuos & acerba fata Tristis incusat.vocat & maritum

Nomine amatum.

Coetus Alasim muliebris aegram Visitans blande fouet, ac dolorem Quo potest pacto, minuitque inanes

Arte querelas. At dolor crudus, nimium recensque Respuit fomenta manus medentis, saeua adhuc necdum patiuntur vllos Vulnera tactus.

Ergo mi coniux tibi linquor invita

Copular primis genialis annis,Nee mihi de te sicet expetitam Gignere prolem, Quae leuet nota viduae figura Taedia & destiarium mariti Leniat praesens mea & ante ludat Mobilis ora Non enim posthae sociabit alter Me sibi extinctum comitarer & iam Norte si accita St7gias sit aequum Ire sub umbras.

In virum non me studio fideli

36쪽

Η Y M N LIB. r Vineat Alcestis, Capanesve coniux, Quaeque Ietliales moritura sorpsit Porcia prunas. sed fides istud prohibet verenda, Nec licet cuiquam cadere antes Summus Quem pater vitam in tenues abire Iusserit auras. Hare inexpletis iterans subinde uestibus functo mulier marito Fida perluget, faciemque sparso Pulvere turpat. Te tamen fieri vetat alta virtus, Praeditus qua splendueras superstes, Quaeque te mundi penitas adusque

Praedicat oras.

Sedibus quae tam regio remota Λ tuis, cui non bene notus esses Moribus rectis studi6que legum Caesarearum Conditum quanuis tumulo cadauer Deterant vermes avidi, tamen pars Λddita est astris melior per orbem

Fama Vagatur.

Ad poetas Gallicos.

Brixi,Dampetre,Borboni, Dolete, Vestesque operis recentis author, Facundi numero elegante Vates,

lices animae atque honore dignae, Qutis & Gallia nostra gloriatur, Fidenter medium exerens & unguem Gentes Ausonias lacessit audax.Mercedem patria feretis ecquam, Decretis quibus eueheminique Musaei celebres leporis ergo

37쪽

Vestra nanque opera & labore factum, Insigni simul eruditione,

Haec ut natio Gallicana nullo Antei humaniter instituta cultu, Et quae barbara diceretur olim, Iam agrestem exuat expolita morem, Ipsam iam Attida Graeciamque totam Doctos prouocet, ac Remi nepotes, Nec sese Italia putet minorem. Rem laudabile publicana est tueri, Hostes Marte fero domare pulctuum, Vrbes cingere manibus praealtis, Sublimem niueis equis sedere, Arcus erigere, & superba passim ornare exuuiis trophaea fixis, Circos construere,excitare templa, Arces aedificare aquaeve ductus Vrbi inducere, liberalitate Prona effundere congiarium Donatiuise in hos vel hos viritim. Praeclara haec fateor, nec abnuenda Brixi, Dampetre, Borboni, Descre, Vulteique operis recentis author, . Si cui cornea forte fibra non est. Longo tempore sed tamen fatiscunt, Suntque obnoxia casibus ruinis,

Diro & fulminis igne dissipantur.

At praeconia luculenta Vatum, Tinctae & nectare Immettio Camoenae Annos usque ferent, nec interibunt Dum stellis polus aureis nitescet, Ardore immodico flagrabit aestas, In vastum fluuii ruent & aequor.

Testis Solius ille Apollinaris,

Arvernae soboles beata terrae:

Testisque Ausonius pecuniosae

38쪽

Lumen Burdegatae: Thalia quorum

Nagni insigniit accolas Garumnae, Pendentesque cauis iugis Gebennas. Nam laudum artifices poeticarum, Et quos buccina cunque sacra vatum Vivaci extulerit canora bombo, Fient conspicui atque sempiterni. Annomiri senium nec extimescent Et vates,& erunt opus perennes. Quocirca Aonio furore raptum Vestris iungite me choris amicum, Et sextum 1acrum in ordinem vocate. Hoc si contigerit fauore iusto, Sublimi ardua vertice astra tangam, Crassi diuitias nec anteponam, Brixi Dampetre, Borboni ,Dolet Vulteόque operis recentis author.

Ad Dominum CHRISTUM

ante somnum.

Spes CARisTE mundi luxque fidelium, Titane fulgens purius igneo, Qui clarus emergens ab Indo Flectit equos pelago aurifraenes. . . Caliginosas tu tenebras tui Splendore vultus laetifico fugas, Nostό inque peccati profundam

Discutis, atque animos serenas. Hac obsecramus nocte uti daemonum Contra vafrorum noxia nubila, Caecos & insultus fauorem

Sancte tuum auxiliumque praestes. Illumines ut pectoris intima Obscura nostri, cuncta pericula Defensor auertas, nec Vnquam c.dii.

39쪽

Mortiseris iaceamus umbris. Iustis nouentur fessa quietibus, Dulcique inno corpora, uti dehine Fota ipsa surgant ad diurnum Obsequiosa magis laborem.

Prompta interim mens excubias agat, Semperque sensuspermaneat vim, Expectet aduentum tuum quo Nanque repens aderis paratus.

Ad Ludovicum Marthanum

Mos fuit Graiis Italisque,quondam Voce apud mensam canerent ut asta Acta maiorum pueri modesti Carinine prisco. Saepe tibicen fidicόnque mixtim Arte concordi modulatus una est Musa concentu lepido ut subiret

Gratius auras.

Fructus haud simplex erat accubantum, udd voluptatem melos asserebat, Imbuebatur veterumque clara Laude iuuentus. Ante conuiuas utinam assuescant Martyrum dici celebres Agones, Nostra & usurpent Ludovice priscum Secula morem: De Deo ut dulces numeri canantur Impudicarum vice fabularum, Oblocutricis neque funditentur Toxica linguae. Nunc mero postquam maduere multo, Qui toro accumbunt lacerant vel acri Vulnere absentes, ioca vel protervi

Turpia ructant.

Iam palim tritum est epulis ipsis

40쪽

Aptior quaenam latici Lyaeo

Ora scitari. meliorne turdo. Phasias ales.

Ille apri iactat sapidi ferinam, Iste praeponit capream fugacem, Ille boleto ancipitique fungo

Tubera praefert. Sermo de mundo muliebri at isti Cultior quaenam sit & urbe tota, uae laborato liget aut capillum Comptius auro. Haec cibo circum posito seruntur More solenni, neque pransitanti Cuipiam curae est recitare cunctis

Vtile quod sit. Qu in foret pulchrum domini Dei que

Verba, & a temae documenta frugis Promere,& sese geminis fouere Passibus illic. Acta caelestis memorare CHRISTI, Eius & duros comitum labores Quos Wrannorum pietatis ergθPerculsit ensis. Dispudet nostros Ludovice vinci Moribus castis studioque recti,

Α Dei ignaris, St7giique lusisFraude Sciarcha .

Ad coniuge in Natali virginis Mariae.

In CR Ris To soror 3 Geloni chara, Coniux dulcicula, admodumque grata, Sancto & foedere copulata mecum Natalem Mariae revexit annus Solennem ac venerandam utrique lucem. Proin vestis nitidae venusta cultu

SEARCH

MENU NAVIGATION