장음표시 사용
41쪽
Matronalibus annulisque fulgens, Sed fide mage sanctimoniaque, Et virtutibus id genus sacratis
Te phana o us ad propinqua conser, Et summo aediculam Deo dicatam Illic poplite prouoluta flexo, Et supplex animi precare CHRISTu MIgnoscat vitiis ut ipse nostris, Indulgens veniam piaculorum, Nos noctes quibus improbe diesque Ipsum offendimus, ipsiusque patrem. Dein ut quos dedit ille posce natos Seruet incolumes,alat, gubernet, Rectis moribus & det erudiri. Postremo pete uti quietiori Ambos coniugio velit fruisti, Et tristes abigat procul querelas, Ne casti dirimant amoris ignes, Neu diuortia iurgiosa gignant. Verum ante omnia sculpat ut medullis, Inque ima sua sancta iussa mente: Quippe est lex Domini magistra vitae, Conuertens animas fidele pignus Fauis dulcius, Attic6que melle,&Quae paruis sapientiam ministret. Hare sunt 3 mea quae rogare par est Hae festa Mariae celebritate. Quae virgo & genitrix simul, sed una est
Virginuin decus, atque norma matrum, Naevo ne minimo quidem notata. I llam conuenit usque ferre cantu, Et psalmis memorare luculentis, Per vestigia & eius ambulare Virtutum cupida aemulatione, quae Diuam aureolo intulere caelo,
42쪽
Iunxere & soboli suam parentem, Immortalibus ut bonis fruatur, Necnon gaudia gaudeat beata.
. nia hominibus piis esse inuocadum, exemplo diui Stephani.
Mart7r inuictae fidei propinquum Dum sibi lethum Stephanus videret, Densa saxorum streperet fragoso
Grando rotatu: Lucidum attollens oculos ad axem Liuidos morte & inedia natantes, Intimo supplex Dominum inuocauit
Non opem in poenis aliunde poscit, Cogitat solum pia mens IESUM, Iura cui norit data sempiterni A patre regni. Eius exemplo moniti tenemus Quo sit accessus quoties precamur, Nostra spes in quem merito reflecti Debeat omnis. Quin apud diui monumenta Lucae . Sacra testatum est aliud sub ipso haud Esse quod nobis tribuat salutem Nomen Olympo. :Id neget siquis rear infidelem, Prorsus indignum venia vetemque
Ne comes mecum veniat,domo neu Degat eadem.
Obuium cuRi s Tu strepidis asylum est, Iuge munimen,clypeusque& ara,
43쪽
- SAL M. MACR. Inque curarum grauibus procellis
Hue fatigati fugiamus omnes, Conferet gratam requiem laborum, Sarcinas tollens humeros molesto Fasce leuabit.
Ille sit infestis statio carinis Fida ab hoe omnem penitus salutem Vsque speremus dare vult potEstque Optima solus.
Quis cadet causat metuet quis acrem Iudicem, cui sit tamen aduocatus CHRISTu S, aeterni genitoris altum Ante tribunale
Ludovicus Tellignius ad Arethusam.
Coniux Voluptas unica coniugi, Candore quae lac quae cumulos nivis In Vertice Alpino iacentes, Lilia cana ronsque vincis. Flauos amanti pande capillulos Auro nitentes diuite valdius, Puramque ceruicem politis Marmoribus magis albicantem
Formosiores sunt tibi lucidis Stellis ocelli, desuper integit Quos rara flexi semicireso Sylva supercilii nigello.
Malae rubenti murice ebumeae Illuminantur labra corallina,
Et melle voces delibutae, Me mihi surripuere nuper. odora mollis cinnama fert sinus. Surgunt & ex te deliciae undique, Da mi columbatim ducenta
44쪽
NYMN. LIB. t. Mostula da thalami tributum. Esetis haud sic salsa per aequora Alpheus undis antὸ sequacibus Vt teipse anhelando per sit
Ad siculas Arethusan oras. Vivum ecce fugis tu mihi sanguinem, Mundas amabo conde papillulas, Quae lactis expertes tumescunt, Me niueo allicisntque luxu. Quantis perustus saucier ignibus O lenta cernis, qu inque ego langueam,
Languore nec nostro moueris Propterea,at miserum relinquis.
Ad Deum patrem actio gratiarum cibo sumpto.
Donis quandδ tuis omnipotens Deus Pisisti famulos, dans alimoniam, Et iusto refouens corpora serculo Longis fessa laboribus: Quid per nos fieri qui De secus velis Ostende,& dociles effice,dirigens Quo mandata animis sancta volentibus Fiant in tua posterum. Ccepti per te operis sit bonus exitus, Nec quisquam officio ut functus erit suo, Elatis animis proinde superbiat, Soluat sed tibi gratias.
Quae sunt recta, operum sons etenim omnium es Virtutumque caput, nec sibi vendicet Quicquam hinc vanus homo,at perpere gloria thorem celebret Deum. Diuinae sit honos omnipotentiae,
Patrique,& genito,& Spiritui sacror
45쪽
s A L M. M A CR. Quos tres in parili nunc credimus Regnare aethereo polo.
Laura Francisci petrarchae loquitur.
Franciscis ego debitrix duobuς,
Quorum munere consecuta famam Immortalem hominum celebror ore.
At tanti tibi si videbor hospes Vt viri mage debeam requiras, Illi praecipue potissimumque Laura debeo qui potentiorum Regum maximus,inclytissimsisque est, Qui virtutibus hoc honorat aeuum, A tergoque duces relinquit omnes, Qui sint, quique fuere,eruntque posthac, Altum marmore nam nouo sepulcitrum, Et dignum elogium suo sepulchro Neglectae prope cognitaeque paucis Citra spem mihi praemii excitauit, Non olim meus hoc Petrarcha fecit.
Ad Margaritam Valesiam Regina Nauarrae cum filium funeraret.
Regiae si tot ditionis urbes, Atque inexhausto domus aucta censu, Si genus clarum celebrique sanguis Splendidus Oreu: Ingeni si vis generosa magni,&Deditum pectus studiis honesti Efficaxque Afros cicurare fando Lingua leones: Casuum immunem quibus ipsa vita Voluitur sursum temere ac deorsum,
46쪽
auempiam praestent hominumque supra
Fata reponant: Digna quae tantis cumulere donis, Ante mortales videaris omnes,
Galliae Regina, decus, tuoque Addita secto. Nanque vectigal tibi abusque summa Pensitat Vasco volucer rirene, Pascuis diues Biturix, & altis Neustria stiuis. Si tuae gentis genus atque origo
Prima quaeratur, Priamum necesse est Excitem,& Francos ab amante Martis Hectore ductos. Quis manu audacem Capetum quis acrem Nescit Augustum,& Valesi nepotes, Aureis omnes trabeis & aurea Torque decorosi Hos tamen longe tuus ecce frater Corporis raris antitaque vincit
Dotibus,fratrem prope & ipsa veris Laudibus aequas. Fruge praesertim pietatis alma, Disteris de qua quoties ab ore Mella facundo, riguosque landis Nectaris imbres. Proinde te vatum chorus omnis effert, Quisquis &cii RisTi studio incalescit: Nam nihil caecos moror aut retorta Mente Sophistas. Quominus sed non tamen ista praestant, Sortis humanae patiare casus Numini visum quoties ab alta
Incidunt quaedam fateor molesti,
47쪽
48 sΑLM. MAc R. Quae sua mentem moueant quiete Interim,& mordax penetrante sensi
Sed solet c Η RisTi bonitas paratams Ferre opem praesens & adesse incestae, Mole nequando nimia dolorum Victa fatiscas. Liberum immaturo obitu tuorum Angier site & Iachrymare nolim, Sim ferus durosque adamantas imo Pectore gestem. At voluntati supersim gerundus Nos tamen, quam rem facis ipsamecte
opprimi luctu sinis anxiae per
T a dia vita . Verum adhue svis modo restat angor Hunc vir, hunc frater minuat superstes Quaeque quinquennis tibi nata celsa Ludit in aula.
De rupis specula supinioris Conspexi fragilem meam phasellum. Huc illuc tumidis agi procellis Tantum non decimo & perire fluctu. Nam remis sine ductilique clauo ventis oppositis protatque porta
Spes fallacior infidelis aurae, Et caecus dubii fauoris aestus Iactabat mare naufragam per altum.
Sublatis oculix ad ipsa sed tum
Caeli caerula, Summe rector anquam Hanc navim in loca tutiora subduc, Syrenis neque cantibus dolosis,
Quae discriminis huius una eausa est,
48쪽
Auferri in scopulos sinas malignos
Cur caeca tanto murmure gens fremit, Cur commouetur vulgus inanibus Rectoris aeterni rebelle Imperio dominique CHRISTI Facto ecce Reges agmine proruunt, Rubr5que amicti murice Satrapae, i Iussis ut opponant parato Sese animo aethereis furentes. Rumpamus aiunt vincla,adamantinos Nexusque, eorum deposito iugo, Morem nec affixis seuere
Legibus indociles geramus. Quid consequentur his proceres minis, Vanique coepti consiliis nisi ut Caeli arce stellata sedenti
Commoueant Domino cachinnum Eius eorusco dextera fulmine Armata telis saeviet igneis, Cum voce dementes minaci Corriget attonitosque reddet.
Illum ipse Regem vertice in aedito Sionis inquit constituam mihi, Illum ipse sacratum perungam Ambrosio Charitum liquore. subiunxit haec mox, Tu mihi filius Mente 3 coaeva ducte perenniter:
Te rite cultores parenti Congenerem unigensinque credent. Tu regna tantum,tu populos petas Dextra regendos chare puer tua, Per me tibi extremas dabuntur
49쪽
Oeeani vel adusque metas. Expers potestas finis erit tua, In contumaces cuspide ferrea Uteris, illi conterentur Non secus ac figularis olla. Ergo tyranni iam resipiscite Posthac,& aequum discite iudices, Legisque diuinae tenacem Notitia excolitote mentem. Stringat verendo relligio metu Distenta castis pectora gaudiis: Contingat offensum lacesΠ Ne dominum,& pereatis omnes. Exarserit nam cum furor illius Vindicta sontes iust que adobruet Fluctu repentino, ali Qui spem in eo posuere firmam.
Ad diuam Mariam Lagari de Marthae
obstrepat vulgus licet asserenti
Pro coargutis mihi certa nugis, Veritas vincat tamen,& reuulsus
Dum tuas laudes lyra lenis essen, Huc ades praestans soror excitati Lazari &Marthae generosa summi . Hospita Regis. Quis furor quosdam malesuadus egit. Vt tuo vellent maculam pudori Addere,& turpi nihil inquinatam Labenotare ' Antea castam Maro sie Elissam Perperam vano lacerauit ore,
50쪽
Mentiens Trois tacito perustam Igne mariti.
Tu domo illustri generata,&lis Assiuens gazis, dominum secuta es: Sobrie vixti, Paphiique semper
De patris regno est quoties locutus, Cre pendebas vigil il sacrato, Rore caelestique siticulosa
Corda rigabas. Csimque ab obscuro reuocasset orco Virbium fratrem pia Martha coenam Hospiti de festas epulas verendo Tθque parastis. Indicum fundens alabastrus unguen, Verticem Cia RisTI redolente nimbo Sparsit,& suaui domus affatim omnis Risit odore. At grauabatur comitum unus istud γ Liuida eructans maledicta lingua:
Tum tua inuenit meruItque CHRISTu MCausa patronum.
Hic typus mortis fuerat propinquae, Haec sepulturae Domini figura, Qui tuum praedixit ob id futurum
Nobile nomen. ΙΓmne per totum celebraris orbem:
Et sit omnino tibi quod receptum est, Praeco suggestu haec quoties ab alto Acta perorat Fata siquando recolentur almi Regis in templis, recolere Diva, Τόque cum CR Ris To canet omnis una Turba piorum.