Hieronymi Fabricij ab Aquapendente De visione voce auditu

발행: 1600년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

obiectu

auditus audibile seu se nus est . Sonus substanistiam sentientem tangit. de mi. Lex. 68.

Sotis ad aurem a

sa corp ribus es ficitur In aere

Α et est quasi vehi eulum

soni. Proba tui sonu in aere

suscipi.

xari . . Tatio.

DE ACTIONE AURIS,

hoc est de Auditu.

PAR s SECUNDA . est ut longioribus verbis actionem auris inquiramus,t cum constet inter omnes eam senstim esse auditus, similiter aurem audiendi senserium. Propterea sequitur secundum inquirendum, videlicet quaenam in hoc sensorio pars praecipua sit, in qua auditus sensus perficiatur. Enimuero eam inu niemus si cuius rei sensus auditus sit, & qui requiruntur ad ipsum e ficiendum per iramus. Obiectum auditus audibile est, hoc autem est sonus, qui si audiri debet ac dignosti, necessarium est ipsum substantiam lentientem tangere: si modo verissimum est,quod ex Arist. statutum est , actionem omnem per contactum fieri: qui sane effici non potest, cum ambo separata ab inuicem& longinqua sint, nisi

unum ad alterum moueatur. Caeterum cum facultas sentiens seu dignoscens extra corpus non seratur, priuatimq; de auditu dictum ab

Aristot. sit, ipsum habere animal, ut significetur aliquid ipsi, proindri; perpetuo in senis & contactu efficiendo sensibile,hoc est obiectu

seu speciem expectet, man isestum est oportere senum ad aurem moueri, & substantiam sentientem adire. Qui cum a duris corporibus sese mutub percutientibus tanquam a causis efficientibus generetur, tiim verbii aere tanquam in materia recipiatur, dubio procul aer perpetuo sonum comitabitur. alioqui qualitas sine subiecto subsistat. Apparet autem aerem non modo subi ici seno ipsumq; recipere sed etiam longius vehere. Quod verb aera corporibus se inuicem contundentibus percussus extrususque, sonum, qui inde resultat, non solum reci- εpiat, sed etiam longius vehat, & ratione & sensu comprobatur. Ratione quidem : nam cum tria si ni, ex quibus senus conflatur , dura corpora & aere vel est dicendum excipi sonum in percutiente smul &percusso, vel in altero tantum, aut demum in aere . Non quidem in utroq; recipi potest, propterea quod sonus accidens cum sit,& unum numero, duobus sane simul inesse subiectis non potest: sed neq; etiam in altero tantum, quia nihil causae est cur viii potius quam alteri inlitrrelinquitur igitur ut in aere tanquam in materia sonus recipiatur . bd autem ab aere vehatur, experientia comprobare licet: videmus enim ad aeris motionem sonum quoq; deserti. Nam si ventus versius nos perflet, distantis campanae sonus clarius & celerius ad auditum desertur: opposito autem modo cotingit, si ad partem oppositam ventus spiret, ut saepenta mero etiam eiusdem campanε sonus non sentiatur ; vento nempe sonum in aere exceptum longius a nobis difflante. Praeterea si videmus longe duo corpora dura adinvicem percuti, non

statim Diqilirco by Corale

262쪽

DE AURE AUDITUS ORGANO.

statim audimus sonum, sed donec aer motus ad nos detuletit senum. Ut ex his manifestum si qualitatem hanc nempe senum in aere recipi& per ipsum quoq; vehi: vchitur autem longius plus minusue prout vehementior celeriorq; fuerit durorum corporum motus S percusso,&consequenter ipsius aeris ictus & elisio. Si quidem aer iam perim- pulsem rei durae extrusus, proindeq; sono affectus proximum contibnuumq; aerem impellit & alterat, ex eo successione vicinior similiter commouetur,donec vel ad aures soni qualitas perueniat, vel ex se ipsa ex luatur. hoc non aliter contingit atq; in sontibus fluminibus &stagni; cernitur. in haec enim si lapillum inijcias, statim videbis undoses circulos siue gyros excitari, quorum alter alterum impellendo exci- x Phtat, quoad ad aquarum sue fluminum ripas impulerint, vel in amplis b ας aquis sponte soluti fuerint . Simili modo in aere opinandum est circulos generari,atq; primum aerem, qui extrinsecus soni qualitatem recepit,quasi undam progredi,& proximum sibi atq; continuum aerem comovere,atq; simili seno figurare atq; ipse suerat ante figuratus: tum secundum repentε tertium percutere, ac similiter efformare, & tertium, quartum: neq; cessare huiusmodi impulsiones circulatione'; , donec vel ad aures perueniat , vel sponte aeris motus soluatur quiescatq;: quiescit autem ex se aer ; propterea quhd uti Arist. in problematibus recitat, semper praecedente subsequens minor est. Nam quae seruntur eb tardius omnia mouentur,qub longius a suo discesserunt principio, ita ut tandem collabantur ac decidant: atq; hac sane ratione aerum senos tum excipere tum vehere statuendum est. Quanquam autem omnis aer ita percussus & elisus, uti dictum est, seni capax,& eiusdem esse vehiculum videatur, non tamen omnis aequaliter: sed alius celerius, alius tardius, alius obscurius, alius clarius, alius persectius impers ctiusq; excipit . Nam purus tenuis clarusq; caliginose denso ac tum bido; vehementer celeriterq; motus,contrario modo affecto: a corporibus duris, ac superficie lata complanataque percussus explosusq; , minus duris inaequalibus angustioribusq; citius ac clarius senum suscipit. Veruntamen modo quodam persectiSsimo,atq; omnibus numeris λῆluto aerem illum, qui in concauis continetur locis suscipere sonorum species,illud evidetissimo in argumento, qubd in antris specubus &cauernis non modbaer inibi inclusus senitum aliunde suscipit,

verum etiam eundem unde venit remittit: quo tempore echo excitatur.Neq; enim certiori argumento depraehendere licet ab aere, qui in Iocis concauis concludatur sonum admissum fuisse, quam qu eundem plane remittat atq; ita retorqueat, ut etiam articulatus senus,si vox articulata ante misia suerit, remittatur: quod potissimum accidit, ubi non modo concaua loca sint, sed superficiem quoq; habeant complanatam ac laevigatam. a ratione fit ut in templis & promptissime senus excipiatur,& exquisitissime imago vocis,quam echo vocat,

reseratur reddaturi; aere nempe a sono figurato& vicinum impellente

263쪽

i H I E R d N Y M I p A B R I C i ste, ὲ templi fornicibus ad eum, qui primo loco commotus suit, restoxor non dissimili ratione quam qua lapidem videmus magna ui in

aquam proiectum circulos efformare, atq; vehementer in ripas appulibs reflecti, ac geminatim recurrere ad primum gyrum . Ex his facile patet quomodo aer senum desert. defert sane, quia mouetur: mos ps,c uetur non ex se& propria natura, uti lux ad oculum , sed quia ab alio

mouetur. cum vero ex Arist. quicquid ab alio molietur, vel tractu, vel pulsu moueatur, dicendum omnino est aerem pulsu moveri,& ita impulsum sonum vehere: impellitur autem a mutua durorum corporum

percu 'sione extrusus. Quod si aer soni materia est, sonuinq; recipit ac vehit, ac perinde sonum in totum aerem spargi, diffundi, ac quincunq; permeare par est, ac si proiectum pondus dum fertur in partes fiandatur innumeras , atq; etiam se retrorsum dispertiat, uti praeclare , t se a. proclit Arist. , nihil omnino prohibebit in aurem intus sonum permeapy0biςm re, si aer intus constituatur. Atqui aerem in auditus sensorio consistere, indicio sunt antra, speluncae,&cauitates,quae in auditorio organo passim conspiciuntur; quas si vacuas perpetuo conspiciamuS,Οmnino fateri oportet, s vacuum non detur, aere plenas esse: qui sandaer in cauitatibus concitisus ad promptis sine sonum intus excipien-α. de dum fit oportunissimus. Et hoc est quod Arist. dicebat. Senseri uim P audiendi aeris esse fatemur; rursusq; confirmabat Galenus, nem- κε pe aereum constituendum esse auditus sensorium, quia sonos, qui venerat. huntur aere, ipsiusq; aeris sunt affoctiones, ipsum suscipere oporte, ς P' Hoc autem factum est, quoniam ut dicebat Plato,sinaile per simile in affectionum commutationem societatemq; peruenit, similis

enim aeri externo aer internus est: quare merito in eandem internus commutatur affectionem, scilicet soni, in quam ante externus aer fuerat commutatus. Simile igitur per simile in affectionum commutationem societatemq; peruenit. Atq; hic ille est aer, qui congenitus inaedificatus &complantatus ab Arist. N alijs nuncupatur: quem sa-nὸ existimare oportet a primordiis generationis fuisse cum alijs partibus in auribus positum , posteaouam in auditus sensorio primum praecipuum videtur osse auditus instrumentum, perinde ac in oculo crystallinus . Veluti enim crystallinus, obiectum videlicet lucem, suscipit; sic aer complantatus sonos . Caeterum ex Galeni sententia n5 sola alteratio seu receptio sensus est , sed alterationis dignotio: pro pterea non soni alteratio seu receptio sensus erit auditus, sed soni dignotio . Quocirca aer complantatu S quateinis sonum recipit, auἱ ditum no facit, nili sonus qimq; a substantia sentiente hoc es 3 neruo

tangatur ac dignoscatur. Scio plerosq; , qui viderunt neruum audiatorium peruenire ad primam cauitatem, ubi aer complantatus pitir mus est,dicere sonum ibi tum recipi tum sebstantiam sentientem laim

gere, atq; ita sensum, hoc est dignotionem ipsus sis ni contingere. t ratio primo aspectu probabilis esse videtur, sed tamen uera non est. i

264쪽

Etenim nemus auditorius, in quo facultas sentiens consilit, etiamsi a sono tangatur, sentire tamen illum non potest. Nam sensus passio quaedam est, patiendoq; absoluitur: quare agens quale ipsum c st actu, tale putens efficit, cum sit potentia. Agens est sonus, quodve 1bpati debet, substantia sentiens: quae ut patiatur, fieri ut a ren debet: ligna ab igne patiuntur cum ignita fiunt, sic substantia sentienς sonora effici debet, & ita a sono pati: sed nihil a sono patitur nisi aer : nc nenim si sonus manum contingat fiet sensus ipsius soni studi giretio ,

quia manus aerea non est: sic etiam neruus quatenus fidulataria corpulentus est, etiam si a sono tangatur, non tamen quidquam patietat sed si aereus fiat, tum demum patietur & in materiam agentiς euadet, hoc est sonorus fiet. Sed cum nemus nullo modo fieri aereus possit, uti in crystallino, propter eandem causam in tunica aranea diaphanus factus est, propterea omnino dicendum cst spiritum animalem,qui cunemo influit, & tenuis atq; aereus est, sentienteq; facultate praeditus,

dum a nemo exit, & in aerem complantatum diffunditur, atq; corna copermiscetur, sensitium totum illum aerem effici, atq; ita a lono contactum & affectum sonorum reddi, sonumq: dignosci. ac sensum fieri auditus. Ex quo concludendum praec puam parti m actioni conl- sam in organo auditus esse aerem complanta uni animali spiritui I er- in istum, qui aereus est. Unde quatenus m aure aer est implantatus , eatenus senus recipitur; quatenus verb cum eo est spiritus anim Glis coniunctus ac pei missus, eatenus dignoscitur. Atq; hoc est firmi si-

mum argumentum dari scilicet spiritum animalem quhd in aere ad soni dignotionem sit omnino necessarius . Ex his liquet seni generatio, eiusque materia, delatioq; ad auditum: itemq; quomodo in aure r cipiatur, denique quomodo dignoscatur. Superest modo vide utilitate sensus auditus aliquid in medium afferatur. Dicebat Arist. voci g mingus utilitatem eam esse ut significetur aliquid alteri: auditus

verbut significetur aliquid ipsi. Videtur igitur vox& lingua ad linsum auditum relationem hasere. Ex quo constat easdem este utriusq; utilitates : quocirca & ad distiplinas capessendas, S ad alimentum comparandum,& ad noxia fugienda,& ad speciem propagandam a ditum maxime valere, uti de voce quoq; alias dictum fuit.

265쪽

tum totius auris, tum partium illius.

PARS TERTIA.

E utilitatibus modb tum totius organi, id m partium organum auditus componentium sermonem instituens, patefacere constituo, quonam modo omnes auditus organum coponentes partes ad soni potissimum in aurem, tum delati nem , tum receptionem, tum intensionem, ita tamen ut perpetuo echo deuitetur, spectet conferantq;. Ex his igitur aliquae ad meliorε soni receptionem delationemve comparatae sunt, aliae tanquam sine his fieri delatio aut soni receptio non possit, aliae deniq; ad omnium tutelam & conseruationem sunt creatae. In quibus recensendis, pribino quidem ab exterioribus partibus exordiendu, inde sensim ad eas, quae interius latent, & proxime prioribus succeduntdcueniendu est: sic enim naturam eiusmodi fabricam componentem imitabimur, sicuti in historia diximus. Ideoq; de Auricula primum : at prius totius organi utilitates persequamur.

Murium inuricularumque τtilitates.

M A Vn s s igitur&cum iis auriculae, quae exterius primo sese offerunt, primum quidem in corpore animalis indifferentem non obtinuere positionem, sed altam, S in capite tantum: in quo neq; in anteriori parte ut oculi, neq; posterilis in occipitio, neq; supra in cacumine & capitis vertice, sed a lateribus; ita tamevi mediae fere inter nasum & oculos immobiles collocentur hominibus: brutis vero quadrupedibus,& mobiles & in sumo capite extiterer quorum omnium cuius gratia ex his elicietur. Quaerit Aris h. in problematibus, cur vox similis proiectis corporibus non sit ξ Respondeo quod proiectum illud cum unum assidue sit, identi lcm assidue fertur: strepitus autem aer propulsus ab aere est. Itaq; fit ut pondus unum in locum cadere tantummodo poSst, vox autem quoquo versum spargat sese, non secus ac si proiectum pondus dum fertur in partes frangatur innumeras, atq; etiam se retrorsum dispertiat. Ex quibus eliciendum est, sonum quousq; permeat, neq; evanescit, Omnem ambientem aerem occupare: neq; ullum esse aeris punctum, quod non peruadat, & cui non communicetur. Cum igitur in omnem partem sbnus diffun-

266쪽

diffundatur, hac ratione poterat in omni parte animalis corporis auris collocari: quod tamen factum non est, sed altas adepta cli in omni Cur u bus partes, non propter aliam causam, nisi ut melius sonus recipiatur, aure': adeat: quando sonus sua natura in sublime sertur, climin aere consistat, qui leuis est, & sursum naturaliter mouetur. Meri- Cur rei Q igitur cum in altis corporis partibus aures sint collocatae, in capite L ς sedem obtinuere, quod tum supremam obtinet positionem, tum neris '' uos molles, spiritumq; animalem auditus sensorio communicare, suppeditareq; potest. Quod vero non in omni capitis parte aureS positi in omni sint, ea ratio est. Nam neci; anterius, quod anterior facies oculis co piri

nomine fuit assignanda quod no quemadmodum per directum cerni c. ' h5mus, ita per directum audimus. & quamquam Calenus secus dicit, amelius. videlicet non ex omni parte audibilia audiri: tamen Aristoteli assen- tiendum est asseueranti sonum quoquoversum diffundi. Cum igitur recta linea tantum cernamus, merito anterior facies tum ab oculis occupari debuit, ut eb prospicianir quo motus agitur: tum a naribus propter sensum odoris ciborum ori offerendorum: tum deniq; ab ore, Vt aequaliter a manibus cibus ori porrigatur. Sed neq; in posteriori parte capitis ad occipitium positae aures sunt, & propter nemorum exortum, & auditus tutelam: quo terribilis senus, labefactare auditus organum posset, a manibus extemplo obstruentibus in aures ingredi prohibeatur . enim uero ingrederetur cum perpetuo paten S sen- rium sit perpetuo autem p atet, quod hoc sensu etiam dormientes egemus, ut ad terribile quidpiam expergiscamur ad purium & vitae tutelam. i Rursus positae non sunt in homine in capitis cacumine, secus in brutis quadrupedibus . Bruta enim caput ad terram scrε semper inclinatum pabuli gratia habent: ob id aures elatiorem situm no habererat , nisi in capitis summitate positae essent. Adde quod si in capitis suminsitate pnsitae non ellent, ad omnes positiones, soni accipiecti et ditia vetti oon possent, cum motu capitis velocissimo ut homines

dehituantur. l n hominibus cum elatiorem iam obtinuissent sedem, α ad sonusta accipiendum motus capitis suppleret, opus quoq; erat earum prouurare tutelam; quae deest et tum ipsis tum toti organo, si in capitis summitate ponerentur omnibus inittriis expositae. Merito ita que politae aures sitiit a lateribus hinc inde ad tempora: quaquam hic Iocus omnibus aurium proprius non est: quemadmodum brutorum aures manifestant, quae in capitis summitate habentur: cuius varietaris utilitas est: quod natura in auribus auriculisq; collocandis, cum fi-mem sibi prominis, ut cum seni cuiuslibet appulsum ad se venire au- aes exspectent,omnis quoq; sonus in auribus excipiatur: ideoq; soniaiaturam potissimum spectauit: haec autem est ut in sublime, & quoiqud versurni feratur . itaque sicuti ex omni parte sonus venit, ita ex omni quoque parte in auribus recipitur. Merito igitur aures in bru-

tiis Quadrynsta. Ium in capitis summitate postae, tum mobiles ex-c stitere. Diuilirco by Corale

267쪽

HIERONYMI FABRICII

auriculae

Linobiles

stitere. Nam quatenus prona spectant, eatenus in summo capite sita sunt. Ut verb ex omni parte sonus Veniens recipiatur, mobiles quo cui his. quo versum factae sunt. Hominibus autem propter proceram statuminibus ram sufficienter sublimem locum obtinuere, etiam si tutelae gratia in capitis summo Dstae non sint. Caeterum a lateribus positae cum ad quoquoversum sonum recipiendum moueri non possent, natura m tu capitis, qui velocissimus homini est, suppleuit. Etenim sonum, qui ab obliquis venit locis sine motu aures a lateribus positae percipiunt: qui vero a supernis&in sernis, motu capitis sursum ac deorsum: qui deniq; ab anterioribus posterioribusq; partibus , motu capitis orbiculari sue laterati. Itaq; aures in alto &excelso loco debuerunt collocari, quia senus sublimό sertur: etenim cum aere sertur,qui sursum ut leue corpus est mouetur. Sed non sunt homini positae in summitate capitis ut brutis propter etiam dictam causam. Nam si es.sent ut brutis positi, natura exiguum tantum sublimis loci spatium t

crata esset, sed multis iniurijsserent obnoxiae r Ne caetera repetam, neruus auditorius a cerebro incommode tum nasteretur tum prod ceretur : nunc vero & sunt in stiperiori parte, ac tutae sunt, & ex omni positis parte sonum excipiunt capitis motus beneficio. inam sanὶ aurium auricula congruam positionem omnino Simiae aures comprobant: quae me-

η 'si diani positionem inter bruta & homines obtinuere, uti animal m dium est inter pronam figuram quadrupedum & erectam hominum rneq; enim in summo capite mobilesq; ut quadrupedibus, neq; omnino immobiles, atq; inter nasum & oculos positae sunt ut hominibus, sed pauid supra cum exiguo motu habentur. Deniq; si auriculae naribus altiorem, oculis vero depressiorem locum in omnibus uti in ho- sum ibo minibus sortitae essent, causa dici posset, quod obiecta seu materia sensibilium media esset . Nam diaphanum seu lux tenuissima &incorporeae odor seu vapor, crassior: aer verb medius. Vti positionem variam, ita variam quoq; magnitudine aures auriculaeq; adeptae sunt. Sed auricularum imprimis magnitudinem expendamus: quam

ex his sere elicies. Auriculae quibusdam datae ut hominibus & qu drupedibus: nonnullis denegati ut auibus, serpentibus, piscibus: 8c quibus datae, partim minores & immobiles ut hominibus:partim maiores & mobiles ut quadrupedibus: partim medio modo habentes ut simijs attributae sunt. Omnes autem auriculae ad meliorem soni receptionem datae sunt uti dictum est: qudd senus qui natura in sublime fertur , horum animalium aures praeterire posset, cum proph terram degant; quae necessitas auium genus non urgebat: quid elatum sese semper a terra plurimum sit: ideoq; sonus ipsu adeat, neq; fugere umquam possit, illas vero derelinquat. Sed praeterquam quod non indubus αdes gent auriculis aues; si deinde adessent, volatui obstaculo forenti dumis uis i. anterius per liquidum aera velocissimh mouentur, aer perpetubmotaiec in auricularum concauitates incidens, volatum perindea oraretur, ac

Cur an res meis

diae sunt

stibus auriculae dnegatae . Si auri eulae aut

268쪽

ae nauim aduersus ventus per intcntum concauumq; Velum. Vti au- Cu quistem volatilibus, sic etiam piscibus S reptilibus propter eandem ratio- impedinem auriculae denegatae si int: sic quadrupedibus maiores quam hominibus datae sunt: quod hona ines cum sublimiores obtinuerint auricu- te, si las, &iterra longe quadrupedibus semotiores, minus usu earum in- homini-diguerint, sicuti aves nullo. Simia autem , quae neq; erecta, Vth - , ,ehi mo, neq; prona & ad terram inclinata, ut quadrupeS erat, ideo auricu tudo a las hOe maiores pro ratione magnitudinis corporis quadrupedibus 2ςvl xsive minores adepta est. Auriculae autem magnitudini reliquum in- Α' E. tus auditorium organum respondere par est. Notant Physion mi,au- ursim ricularum magnitudinem exiguam aut maiorem vitae longitaidinem& breuitatem indicare,similiter etiam glabra hirtamq;. Quod Verissi- giiudiriemum esse depraehcndes, si libuerit experientia comprobare. Causa in ac breui calorem vitalem refertur, qui si magnus est, magnas quoq; efficere aures & pilos praeducere potest. No i minus varia figura in aure ad no- De figuranda expendendaq; est: quae tum in diuersis diuerse est,tum in se ipse

varia . Generaliter autem in omnibus totum auditorium organum cauum sinuosumq; est: atq; haec figura in tota tum cxterna tum intem Cur ra.

na aure conspicitur: sed de internae utilitatibus postea. Exterior auteita anfractuosa tortuosaq; cst ad bona auditione Ppter tres VtilitateS io , ut . s. facile distincteq; sonus, tum excipiatus, tum intendatur, tum in- .

trorsum deseratur . ni pra enim dictum est sonum facillim E & exactissime omnium recipi in concaui S, duris, & complanatis corporibus, ita fi ctu vi si etiam articulatus sonus veniat, similiter articulatus excipiatur :quae proinde per echo eundem duplicatum reddunt : manifestissimunobis indicium, fuisse prius exquisitissime receptum, & intensum factum: non tamen ita ut duplicctur & ccho fiat, uti infra probabitur. Quae omni a, illud consi mat, quod si auriculta penitus abscindantur, Alimcu- non amplius exactium sed instar fluentis aquae sonum aures percipiunt: quod indicat auriculas ratione cauernularum cartilagineaeq; sub sequ, cstantiae sonos intendere & exacuere . Cauernulae autem &anfractus Cur,u auricularum versae anteriuS ad faciem omnes iure optimo sunt: quam- ricut anuis ratione qua sonus quoquo uersum fertur, non minus retro quam A. ili' antrorsum spectare potuerint. At faciem cauitatibus suis auricula r spicit,commodi ac tutelae gratia. nam si retrorsum spectaret auricula, senum animal sugeret: ante verb ad senum accipiendum accurrit . Nam cum senu S cum aere seratur, atq. ad aures tantummodo impulsus perueniat, antrorsum spectantes auriculiae aeri occurrunt, & vltro ad sonum admittendum per localem animalis motum sese obserunt,

ob aer sonii'. in auriculas impingens detineatur, & in meatum auditorium tanqua sibi familiarem locum ingredi cogatur . Quod testabatur ut refert Galenus Adrianus Romanorum Cos. qui cum auditus sensum is sum haberet, manus cauas, quo facilius audiret a posterioribus ad anteriora spectantes auribus obtendebat. Tutelae autem

C i gratia Dissiligod by Coos le

269쪽

HIERONYMI FABRICII

Helicis utilita . Antheli

ces vias.

si usus . Villis viilitas qinter tragum le

conchae usus. Auricu la cur Cartilagi

ne a

gratia ad saciem veris auriculae sunt cam ex Arist. sensus tutelae & salutis gratia traditi sint animalibus, ut quae praua sint atq; exitialia sugiant) quo scilicet faciem & alia senseria posterioribus partibus nobi

liora tueantur, cum Vchemens ac terribilis sonus irrumpit, cum quo terribile etiam quid ac perniciosum portenditur . Nunc singularum auriculae cauernularum figurae magnitudoq; expendendae sunt, atq; utilitates depromendar. Latiores auriculae in summitate ad pinnas sunt, quo sonus, ut sua natura in sublime fertur, ita ab ea maxime parte excipiatur detineaturq;: quam ob causam etiam deorsum inflexae inclinataeq; pinnae sunt, qud sonus a pinna exceptus detentusq; deorsum in concham uniuersus excurrat, indeq; in meatum auditorium et praeterea vero sudorem, sursu res, & sordes,& alia a capite delabella, in concham ac meatum descendere auditorium decliuitas prohibete de quibus utilitatibus adeo sollicita natura est, ut interdum in pueris adeo inflexae deorsumq; declinatae auricularum pinnae sint, vi cu turpitudinem afferant, glutino & ansulis cogamur deformitatem corrigere. Quod si quaeras cur auriculae anfractus cauitate'; Syros faciant. Nam helix propter gyrum sic est appellata Responderi . i. o. potest sese helicem aptare ad eas circulationes , quae cum motu aeris sonum deserunt: quae tandem a superna parte deorsum in concham reseruntur, atq; haec est helicis utilitas ut circulationes aeris imitetur, atq; eas cum sono praetereuntcs propter similitudinem detineat. Similia enim facilὸ similibus iunguntur etiam si inanimata sint: quod manifestum faciunt tres cordae in instrumento inuicem distantes, quarum prima tertiae uni sona sit, ditana media, tum si una extrema pulsetur, altera pariter extrema uni sena mouebitur ad sensum, media i terim immota permanente . ' Anthelix vero quae prope concham . , Lextuberat, tum helicem totam, tum cocham magna ex parte efformata atq; haec eius censenda utilitas est. Sed Φ Tragos & ν Anti tragos per suam figuram eum praestantvsum . Nam uterq; hinc inde ex in serna 3 sparte concham efformat videlicet magnam illam cauitatem cuius gratia aliae minores fastae sunt,& in quam referuntur: sicuti per eorum elatam positionem usium praebent ne stiriaracea excrementa, sudores, sordesque ab helice ac temporibus in concham meatumq; excurrant intrentq;. I nter Tragum S Anti tragum vallis ponitur, &quasi sulcus

excavatur, ut aurium cxcremcnta , quicquidue noxium inaureconia

geritur, inde per decliuem situm facile effluant, facilemq; habeat exitum. Ultimo interius prope meatum auditorium ' concha ei t. Lmatur, magna scilicet cauitas, quae auriculae piaecipua pars censenda est, quod in ipsa ut profundius cauata, Vniuersus sonus, qui alias vagus per reliquam auriculam sertur ac circumagitur, colligatur,exacuatur, & meatui auditorio extemplo porrigatur. Tandem cartilaginea auricula facta est, ut dura sit, quo melius sonus ad ipsam seratur

recipiaturque. etenim sonum ad durum firmari paulo post patebit.

270쪽

DE AVRE AUDITUS ORGANO.

Quod similiter testantur qui septentrionalem plagam incolunt. Relatum enim est apud Scythas propter frigus aures commori,& laedi auditum quam plurimis, qui tamen ut melius audiant, cochlear testam ad aures admouent, ut in concauitate facile conclusius aer suscipiatur. Auricula tamen non du ra ut testa aut os facta est, sed cartilaginea atq; flexibilis: flexibilis quidem, ne scilici t cum exterius sit iniuriis exposita, facile ab externis occursantibus rumpatur rigida facta. semper enim natura eminenteS partes cartilagineas, proindeq; flexibilcs, &ad ruptionem ineptas construxit: S in omnibus opportunitalcm p tiendi omnium maxime fugit, nempe cum qua perire etiam actionem intelligat: atq; haec est una causa cur auricula cartilaginea non ossea facta sit. Alia est, quia si ossea esset, sorte idem auricular eueniret , quod cum testa alicuius cochleae illi admouetur, contingit. Etenim quidam quas exiguus sibilus aut veluti decurrentis aquae sonus in auribus excitatur auditionem turbans: qui senitus nil aliud est mea sententia) quam evaporatio inferne sui sim per aurium internas cauitates ascendens, pertransien S, excurrensq;: qui e quamuis continua quidem sit, non tamen uniformis, sed interdum maior, interdum minore natura quidem insensibilis iist, at ubi maior est evaporatio, sensibilis euadit ut nonnunquam in febribus, ebrietatibus, crapula. Vtcunq; autem insensibilis est evaporatio, perpetuo tamen sensibilis fit, si cochlea auriculis apponatur: id quod non aliunde prouenit, nisi propter duritiam substantiae, & ob cauitates, seu anfractuoses cochleae gyros, a quibus sonus intenditur & exacuitur, ut infra dicetur, unde sensibilis euadit, quae alioquin sua natura est insensibilis. Atq; hic sorte verum esse deprehenditur illud Arist. in lib.de audibilibus ad principiu,quod sonus dum per cauitateS excurrit vireS acquirat eundo: quando cum obscure sit sens bilis, fit euidenter sensibilis. quod cum auditioni officiat, ideo noluit natura auriculam & anfractuosam &s naul

la eii flexibilis.

osseam efficere. Sed cur haec eadem evaporatio interius sensibilis non euadit, cum interius ossa nuda sint cauernosaque, neq; ullo operimento tecta Respondendum vaporationem ut plurimum snterius non penetrare propter ossis petrosi exterioris stiperficiei tum duritiem, tu densitatem, tum laeuitatem: Vbi autem interius fit, auditum isdi c6- tingit: quando sens bilis evaporatio nil aliud quam echo est: quod imprimis abhorruisse naturam in auditus fabrica, tanquam auditum perturbans ex eo patere potest, quod si unus ad facultatem mouendam senus sufficit, superuacanei&omnino pertu ibantes duo erunt, per echo scilicet duplicati, uti etiam infra dicetur. Cum igitur neq; Osica, uti dictum est, neq; carnea & mollis auricula facta sit nam si carnea esset, neq; cauitates parasset, neq; senum recepisset incrito igitur au- ta ametriculae medium quid inter summὲ molle, & summe durun coiit equutae sunt, ut ob mediocrem duritiem cauitates, gyros, vortice '; paret ad senum recipiendum, neq; echo excitetur: & ob mediocre mollitie cederet

SEARCH

MENU NAVIGATION