Hieronymi Fabricij ab Aquapendente De visione voce auditu

발행: 1600년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

έ, HIERONYMI FABRICII cedere ad offendentium impetum valeant: hoc autem cartilago est. Auxiς Quae demum cutem habet superpositam non omnibus partibus sed internae manus cuti similem, club, Vt illa, valide adhaerescat, fiatque difficulter circum uersatilis: neq; plicetur unquam corrugetUN. , aut inaequalitatem contrahat,atq. ut in summa dicam, perpolita fiat: Quae sanε qualitas similiter ad bonam facit soni receptionem . laeuitatem, sia receptionem ac resenantiam facere, testatur Aristoteles Flubl. γ in problematibus . Vbi quaerens cur domus nuper illita magis reso- net,id refert in laeuitatem, quae a densitate prouenit.

Uinatus auditori, utilitates .

C A P. III.

a V κ1 cv LAE succedit meatus oblongus, rotundus, veluti tubulus ν πόρω αὐ-κω, hoc est meatus auditorius vocatuS,

ad facilem, claram, & exaetam soni introrsum delationem factus: quod hoc exemplo facile manifestare licet. Sit aliquis, qui ad orificium illius cannuli seu canalis loquatur, qui vulgoClaraboriana dicitur,tam remisSE , ut neq. ipsema, neq. vllus qui prope sit vocem persentiat, si alius ad alterum canalis orificium aurem admouerit, e quisitissim omnia percipiet, quamuis longissime distet: Ex quo licet inferre per eiusmodi canales angustos, concauos,laeuigatos & duros cuiusmodi osseus hic canalis est, sonos non solum facile, sed etiam exquisitὶ ferri. causa est, quia ad aeris densationem, sonus quoq. den. satur &vnitur; sicuti ad aeris rarefactionem, sonus quoq; rarefit &spargitur . Itaq. densato in tubulo, aristo . s. & angusto loco, aere, sonus quoq. unitur facile, exacuitur, S exacte intrb sertu cum prius in auricula tum aer tum sonus sparsus esset & vagus. Et quanquam tubulus hic osseus est, cauus & perpolitus; non tamen est canalis os seus nudus: quando cauit natura exterius os nudum ponere, non s Itim quia os ubi ab aere tangitur, corrumpitur, sed etiam propter iam relatam causam, neqliadoq. vaporatio insensibilis, fiat sensibilis; ari. ita caeteros sonos perturbet. Sed canalis hic osseus cute inuestitur densa dura perpolita ac tenui,&ossi validὸ admodum adhaerescente: ut exacte quidem deferre , non autem tantum exacuere senum Valeat, ut vaporatio sensibilis fiat, aut echo excitetur . Nam si panno laneo investiretur, nequaquam ad soni delationem esset opportunus . Obliquὸ ad myringam hic ductus incedit: ne noxia recta meatum intren

clim patens perpetud sit. In hoc meatu aliquando musculum inueni, de quo insta.

272쪽

De te embrana utilitati e .

CV M iam satis constet quantum auricula &mearus auditorius

ad faciliorem soni delationem conserant i age Videamus quomodo senus reliquo interiori omno communicetur . Nam partes hactenus consideratae exteriores sunt: quae tamen intemnis nequaquam communicant: immo verb septum qii dam in fine auditoris: meatus consistit, quod externas ab internis partibus diriumit, atq; hoc septum ' membrana est, a quibusdam tympanum ab , alijs tympani membrana appellata: quae Galeno ignota fuit uti s

pra dictum est: cum tamen eius constructio sit omnino necessaria, quod ex his facit E patebit . Cum aeris complantati munus esset stanos excipere: ideo clarum tenuem , & immobilem fieri oportebat. clarum quidem ac tenuem,ut prompte senum externum admitteret. Naper crassum & nebulosum aerem senus no nisi dissiculter & vehitur & auditur. Immobilem autem, ut exacte suscipiat omnes motus ' differentias uti optime ab Aristotele proditum est, & nos quoq; in aeris complantati utilitatibus exactius dicemus . Quibus de causis fit, ut externum aerem , qui sono accepto tanquam unda fluctuans ad auriculas peruenit, neq; in aurem interius ingredi neq; omnino implantatum vocatum aerem attinger onsentaneum fuerit; qua doquidem si ingrederetur, praeterquam quod de auditus perfecti ne multum detraheretur, tum verb auditus organum minimo temporis spatio labefactaretur. Quod verb imperfectius redderetur auditus, testis est Arist. in probi. , ubi quaerens cur dum oscitamus miti xi tin. nus audire possumus Respondet quod spiritus multus inter osci- pro astandum interclusus, aures etiam intrinsecus subit, & se in illas in- - truditicuius rei indicium est,quod strepitus in auribus nascitur cvosci. tamus: cir uentus aut interclususq; illis spiritus facit ut minus audiamus. Ex quibus clarum est necesse esse externum aere omnino coplantatu ito attingere, neq; illi permisceri. Quod vero si ingrederetur, etiamditus organu minimo teporis interuallo labefactaretur, innumera propemodum persuadent. Nam cum ad complantatum aerem, siue ad concaua illa loca ubi aer implantatus consistit, cerebri portio nemphneruus auditorius esset producendus: qui fieri eosset ut aer exterior in ogrediens modb quidem in excessu frigidus modb calidus, neritis, &propter cotinuitatem Viciniamqς, consequenter cerebro noxam non inferret praesertim cum neruus auditorius ipsi cerebro vicinior oditico sit. Similiter, si hic aer implantatus cum externo proxime communicaretur, propter permistionem &confiisonem cum ambiente,

Ptin perpetua agitatione existit, & satis crassus caliginosus atq; impunis est,stpenumero etiam pulverulentus ac fumosus, interdum minimis Diuiti co by Corale

273쪽

1 ΗIER NIMI p ABar I inimis animalculis resertus: proculdubio auditus periret, si implanta . tum agitari, crassus , caliginosum, pulverulentum, ac sumosum reddi, & animalculis repleri foret necesse. Adde quod dum sub aqua sumus, in auditorium meatum ingrederetur aqua, quae nos omnino auditu priuare posset: sicuti pistatoribus, & ijs euenit, qui frequenter in aquam demerguntur. ijs enim aures rumpi , & auditu priuari testaliis est Aristoteles in problematibus . Adde quod si aer complant

tus cum extetno communicaretur: sepaenumero propter aeris exte ni violentum motum, aer innatus & cum eo animalis spiritus e propria sede exturbaretur , auditoriusq; meatus surdus penitus euaderet. Plurimae itaq; , maximae , urgente'; caula,coegerunt naturam

complantatum ab externo acre separare. Quod factum est per septuquoddam , quod octum sane non suit, quod tametsi firmum propugnaculum esset futurum : serdum tamen sensorium csset redditu rum , quando complantatum aerem, externi alterationem sonumq; admittere consentaneum crat. Sed neq; etiam carneum est effectum, ut quod molle & laxum existens ad sonum transmittendum foret ineptum . molle enim non concurrit ad fabricam organi auditus .i Meritb ergb septum hoc exstitit membrana quaedam tenuissima densis lima siccissimaque , 'vi ob tenuitatem sonum transmittere pos dit i ob densitatem vero utrunque aerem mutuo dissopite ac di- scludere , & incommodis . dictis strenue resistere; ob siccitatem demum maxii τὰ sonos excipere resionareque valeat. siccissima enim maxime en et se nantia , & promptissime sonos excipere;& experientia' tir bracteis illis ex orichalco tenuissimis,desissimis, sic cissmisq; conmmostrat; & magnus Hip. in libro de carnibus testis

est . i Hoe igitur septum in orbem claudit meatum auditorium , atq; aerem complantatum ab exteriori diducit ac separat: atq; a nonnullis membrana vocatur,a nonnullis vero tympanum; Tympanuque appellatur propterea, qutiis membran. e tympani similis lit. Nam non deest etiam huic membrane in circuitu M anulus osseus , qui anulo vi 6. .a siue circulo membranain tendenti in tympano ad unguem respon- dct. Hic anulus in pueris maxime & conspicitur & separatur : V rum crescente aetate anulus cum subiecto osse coalescit. Cuius anuli usus non vulgaris est a Nam ex ipso atq; ex osse subiecto membra- na praedicta iii issm δ' innascitur ac detinetur . Quae firmitas erat alioqiii necessaria, si violentas aetis incursiones,& externa multa noxia propellere ipsam oponebat . Tanta igitur est huius hieinbranae dignitas ususq; , ut si quidpiam interius anteritisue illi opponarer: auditus omnino pereat. Solet autem exterius crassitir quaedam me brana adnasci ; interius autem mucus opponi . Verum hoc loco disicultas non leuis insurgit, quomodo icilicet per hanE membranam , qtiae aerem complantatum ab externo separat, fieri possit stria tio ipsius Qui in complantato aere, cum feeudo de anima Arist. dicat, externum

274쪽

DE AURE A v DI Tvs ORGANO: astern Iin aerem inotum per continuitatem internum quoq; mouere.

Ubi nam haec continuitas demonstrabitur , si per durum densumq; septum uterq; separatus manifesto apparet ὸ Neq; modo Arist. sed antiquiores etiam philosophi idem senserunt . Nam Empedocles

audire noscenset aere partem intimam aurium impcllente. Alcmaeo idem prorsus lentit . Diogenes acrem , quem in capite habemus , percuti vocibus & commoueri credidit. Plato pullari voluit aerem , qui in auribus insidet, & pulsum in principalem animae sedem ferri. Quae ratio tantum apud Galenum pondus habuit ut 8. de usu pari. non modo nullam prorsus de pr aedicta membrana mentionem fecerit , sed dixerit motum aeris , qui percussione fit, quasi undam progredi oportere, atq; ad cerebrum ascendere; atq; ob eam causam nolicere ut in oculis, ita in auribus neruo iam tegumentum aliquod a ponere : quoniam id maxime impediret, quo minus aer motu S nemuis accideret: idq; potiis nium si paruus quidam esset motus, cuius modi in exiguis inest vocibus . Quo loco Galenus innumera incomoda , quae membranae beneficio cui tantur in meatus obliquitatem refert, illiq; asscribit: idem ii. de usu par.cap. I a. at in lib. de od

ratus instrumento cap. 3. omnem membranam prorsus negauit . Aristot. autem Σ. de anima modo quidem dicit acrem externum non

ingredi in complantatum propter anfractus , modo vero ipsam membranam nominat: & 1. de gener. anim. videtur hanc nominare me-branam dum dicit indicium exquisitum disserentiarum tum seni tum odoris in synceritate sensorij summaeque membranae positum est . Sed cum videamus membranam iam dictam fuisse a summo opifice efformatam, sciam iisq; ob urgentis limas causas eius constructionem fuisse necessariam , atque in summa appareat cumulatissime ac bellime & sono& iniurijs propellendis esse aptam , enitendum ess alio

modo dissicultatem soluere o Cum enim summus opifex propter eas, quas diximus causas, pes membranam complantatum ab externo aere diuisistet, rursusq; nosset oportere comphantatum aerem externo c6- municari ad Qnum suscipiendum , admirabile excogitauit natura co-1nentum , quo extrinsecus allapsus sonus interiori aeri communicar tur . Voluit igitur primo ut sonus usq; ad membrana perpetus aeri externo tanqtiam suae materiae coniunctus feratur: a membrana deinde interius qualitas tantum, idest nudus sonus ad aerem complantatu

pervadat, externo interim aere exterius remanente membranamq;

non penetrante . Neq; propter hoc sequi arbitramur aliquando qualitatem seu accidens sine sit biecto cons stere posse. Nam membrana ut densissima externum aerem intus penetrare & peruenire non concedit; internum vero seu complantatum aut exire aut externo comunicari prohibet . ut siccissima, perpolita, & caua,eatenu4 sonum prompte excipere potest: videniq; tenuissima, sonum interius perue. nire fores non vetat. Nam si selidum corpus utpote murum crasisti

275쪽

HIERONYMI FABRICII 6mum penetrare sonus potest , multo magis membranam peruadet, sect- xi. tenuimmam . Quod sane ab Arist. in problematibus proditum est .r 'ν '' quaerens quamobrem lux, quae tenuior & velocior & deductior est,corpora penetrare densa & selida non possit, sonus autem possit Respondet qubd lux directo itinere sertur. Itaq; siquid rectae ills profluentiae lucis obuium sepiat opponaturq; lucis penitus impeditnr progressus. At strepitus, quia spiritus est, serri non recta etiam potest, immo quoquoversum profertur, omnia perreptat ac pen trat , & translapsus audiri undiq; potest, quia meatus in aliqua pam te inuenit. Quod si dicas,Aristotelem huiusmodi per solida corpora son i progressum nequaquam sine aere concedere, cum probi. 5 I. propositam causam in meatus rectos aut obliquos, qui aere reserti tint, reserat. Dicendum adhuc est naturam omnino prouidisse quo minus a membrana ad aerem complantatum sonus progrediens sua non destituatur materia . inae sane prouidentia consistit in tribus ossiculis intus positis: quae cogunt me reliquos membranae usus nunc reticere, & cum utilitatibus Osiculorum eos commemorare.

Oseulorum utilitatibus.

DE quibus sanὶ ossiculis antequam dico, operaepretium est 6

num praemittere, videlicet sonum naturaliter liccum durum corpus appetere, & in eo conseruari: molle autem refugore, & in eo corrumpi et praeterea vero & quae durities consentiunt qualitatibus omnibus , scuti mollitiei affinibus sonum aut intendidi gaudere, aut remitti ac tristari. Itaq; corpora omnia dura, densa, perpol ita, rigida, intenta, & caua, tanquam amicissima & conuenientissima appetit: mollia verb, & quae cum mollibus comm nionem habent, tanquam inimica refugit. Quae concluso experientia, auctoritate, & ratione probatur. Ac primb quidem experientia patet natura comparatum esse solida & dura corpora ad soni communicationem delationemque esse aptissima . Nam si in manus sumas trabem, siue baculum ligneum, aut palum ferreum quam potes longissimum, mox aliquem ab altero extremo stare iubeas, tu vero stes ab altero: tum percutias digito partem tuam ita leniter, ut ictus vix a te percipiatur: alter vero ex altero fine trabis collocatus, s aurem propius ei admouerit, quamuis longissime a te dissitus, exquisitius tamen ictus percipiet, atq; tu, qui aurem non admoueris, utcunq; ictui propior fueris. Idem testantur quoq; musica instrumenta, quae inisi dura, densa, perpolita,&caua essent, nequaquam sonum exciperent. Cordae similiter instrumentorum ut testudinis, aut cytharae, aut

alterius, non nisi intentae & durae redditae sonum iaciunt excipiuntq;. Vt Disitired by Corale

276쪽

DE ARRE AVDI Tvs ORGANO. x Vt non immerito magnus Hipp. in lib. de carnibus senum ad durum firmari prodiderit . Quae omnia poteris omni ex parte ipsemet auditorio organo comprobarer in quo si singulo perpendere velis, nosia corpora qu.am dura, densa,caua,& perpolita conspicias; siue auriculam siue auditorium meatum, sue membranam, siue cauitates, siue ossicula, siue etiam totum os, quod uniuersum constituit organu,& a sui duritia petrosium seu lapidosum dicitur, expendas . Quod si huius rei rationem velis inquirere, ob quam dura corpora sono snt aded familiaria & amica Respondendum, omnino id esse rationi cosentaneum cum sonus aduris corpo libus tanquam a causis essicientibus creetur I cum etiam ipsum aerem, quem ut seni materiam constituimus non sonare ex Plotino dictum sit, nisi statum solidi corporis adipiscatur antequam effundatur, manens quasi quoddam solidu. Ad solidum igitur perpetub accurrit; solido facit E in hiret firmaturq; a solido exacuitur,&intenditur: deniq; per selidum illicd transuehitur senus ρ ut cum omnis natura sui conseruationem appetat, sicuti aduris producitur, ita ab ijsdem conseruatur. Ex his iam patere puto ossiculorum utilitates, quae ut dura densa& perpolita ad seni receptio, nem ac delationem sunt oportunissima. Quae tamen operta non sunt ut reliqua ossa, sed nuda, alioqui ad soni receptionem ac delationem forent inepta, ac perinde contingeret, ac si iam proposita dura corpora aliquo molli panno imioliae res . Non igitur mirari oportet, quod nulla alia ossa in corpore nostro nuda reperiantur, praeter tria haec OLscula . Nequε est quod dicas caeteris magis operta ac sepulta fuisse, cum intus conclusa in antro sint . quoniam haec sunt magis externo aeri ipsis inimico expolitaqtiam alia I cum ab externo aere non diustent, nisi quanta tenui minae membranae crassities est. Sunt praeterea huiusmodi ossicula in qualibet animalis aetate perfecta; quia omnis aetas usu auditus indigebat ad sui tutelam. Insuper appensa& suspensa ossicula sunt ; appensa quidem ad membranam per tenuius mallei extremum; ad quod aer externus una cum sono perueniens, statim ei communicatur: cui rei conseri mirum immodum membranae conc uitas,quae centrum quasi pumstum in medio obtinet,& herbae cymbalitidi similis est,&ad huiusmodi inebranae punctum centrumq; ' mallei tenuius extremum ad membranam applicatur, qud aer motus quasi aquarum vortex, aut turbinis modo in illud punctum impingat te mineturq;, ibiq; omnis motus vis quasi unita consummetur, robor turq;, atq; ita facilius per malleum incudemuὸ aeri complantato so. nus communicetur . Videor enim videre externum aerem in tubulum auditorium ingredi,atq; ad membranae centrum, qua malleus applicatur,impingere, quasi turbinem ad terram in acutum ferri vide mus . Quod ii tursinis modo peruenire aerem ad membranam non concedas: dicas ita cauat in esse membranam,ut Vmbilici veneris fi-suram reserat , quo vis omnis a membranae lateribus prolapsa in cem D i trum

277쪽

g HIERONYMI FABRICII trum perueniat, ibiq; qua malleus attinFit appenditurq; tota uniatur intendaturq; ad faciliorem seni intus tum relationem tum communicationem. Non modb membrans malleus apnenditur, sed etiam ab ea tria ossicula veluti suspensa pendent, ita via membrana Iibrari videantur:cuius rei eadem est utilitas. Nam quamuis sonus facit E duris corporibus omnibus communicetur, ut supra diximus : magis tamen eum communicari contingit corporibus, quae alteri tantum extremo nixa appensaq; sunt, altero vero suspensa soluta & pendu-Ia ita ut pendere & quodammodo librari videantur. Sic aenea concha Campanae,aut tintinnabulum,aut serrum loro tantum suspensa si percutiantur, num tum excipere, tum continere, tum longius vehemmanifeste apparet; si verb suspensa non sint,contrarium euenire:quinimmb si dum suspensa sunt & percussa sonum ederunt, tunc quispiamanum admoueat, statim cessare sonum depraehendet, quemadmodum sonanti campanae accidit. Suspenduntur autem hoc modo. Malleus per eius altiorem processum ac tenuius extremum membra nae nectitur; altero verb sui crassiore extremo incudi appenditur & a ticulatur : Incus verb crastiore sui parte malleo coniungitur per articulum: tum altero suo crure veluti mucrone ad latera meatus fi matur, altero autem stapedi appenditur: qui in quadam ouali canit

te libere degit, incumbitq; ut quasi innatare vidcatur; nisi quod ne vacillet, tenuissimo ligamento ossi a lateribus posito alligatur: alioqui

si ita esset suspensa, ut vaccillaret librareturq;, tunc pondere membranam, cui firmissime tanquam origini ossicula sunt appensa, traxissent, mirum ni etiam lacerassent: quam ob causam osticula interius caua sunt, tum ut leuiora sint, tum ut facilius sonus deseratur,tiam demdm ut medulla ad eorum nutritionem contineatur. Itaq; ossiculavi dura,caua, nuda,&librantia, faciunt ut sonus tantum deseratur ad aerem complantatum, externo interim aere exterius relicto. sic enima membrana senora tantum qualitas facile complantato aeri commuis

nicatur, non quidem rapido magnoq; motu , sicuti aer facit exterior, alter alterum impellendo; sed motu perplacido citra ullam turbam qualitas per ossicula sertur pervaditq; usq; ad interiorem illum aere membrana obtensia in antris &cauitatibus conclusum &auribus ingenitum . Insuper adnotare licet ossicula, quae uti dictum est , faciunt ad soni interius delationem, non unum sed plura exstitisse: cum tamen unum continuum S solidum facilius sonum deserret, ut patet ex baculo unico&continuo, Nim verb etiam diuisis & intercepto . Dicendum naturam non ita affectasse soni delationem, ut securitatis ipsius membranae obliuisceretur. Propterea liquet multipliciter voluisse membranam custodire, ne ab aliquo aeris violento motu rumpere tuta facile autem membrana ruptionis periculum adiret , si unicum

ossiculum solidum & continuum illi appenderetur, quam si plura . Nam unicum di rigidum violento aeris motui cedere non valens ,

278쪽

membranam facile rumperet. Praeterea si esset tantuin unum o Isicu- Ium, dearticulatio tolleretur: qua in esse simpliciter necessari. ira mox patebit. Interim tamen ossiculoruin numerus impedimento non est,

quo minus senus expedite deseratur . Etenim Malleus & Incus etsi duo sint, ita tamen aretὸ coniuncta, articulata , copulataq; mutuo sunt: ut quod de alijs articulis aliquando Aristot. dicere solitus est , de hoc magis proferre sit consentaneum e videlicet naturam his dii bus ossiculis, malleo scilicet&incude, & tanquam uno continuoq;&tanquam duobus seu intercepto uti: intercepto quidem, ad membranae tutelam, continuo autem ad soni delationem . Etenim articulatio mallei cum incude appellanda est: in qua scilicet mutub se malleus atq; incus tum suscipiunt, tum suscipiuntur . nam tum in malleo & cauitas est & caput, tum vicissim in incude : pr Iter quam causam impens astricta est articulatio ut potius coarticuatio hoc est συναμμοσι 1 & propemodum continua dici possit. Itaq; ossicula quatenus articulata uno articulo, tuo esse malleum videlicet atq; incudem: at quatenus suspensa, tertium os illis applicari opo ruit videlicet ν Sta pedem: qui etiam alia ratione appendi debuit. Nam sine stapede soni delatio in totum antrum fieri non valeret: sed neq; etiam probE ac facile in aliam cauitatem. propterea natura stapedem assumpsit; qui ad primi antri profundum peruenit, & in ovalicauitate sedem habet: quo tum sentis usq; ad primi antri profundum

deseratur; & ulterius etiam alceri cauitates communicetur ad meliorem auditionem. Ossicula igitur tria sunt, Quae etiam magnitudinees figura varia sunt. Nam malleus incude minor est, quia malleus supra incudem mouetur, & quod gestat maius esse oportet eo quod gestatur: ambo autem maiora sunt ubi articulantur sicuti caetera ossa. Stapes autem his duobus adhuc multo minor est, ne cum libratur, deorsum cum alijs ossibus membranam trahat, si ponderosior sit. Incus duo habuit crura ut unum proprio innixui alterum libramento inseruiat. In his ossiculis naturam prae caeteris unam affectasse leuitatem ex eorum figura constat. Nam prima duo qua articulatio sutura erat, crassiora facta sunt, caetera eorum pars tenuissima, vi cst mallei alterum extremum: similiter & incudis ambae extremitates . Stapes autem qua altero incudis cruri appendenus era omnino tenuior,

ut ipsum: qua verb incumbere alteri ossi ipsum oportebat; basim latiorem habere decebat . qui ut leuis esset,&pondere deorsum membranam cum periculo ruptionis non traheret; cauari quoquὸ debetat . Si igitur supra tenuior, infra latior,&per totum cauatus iuua

rus erat: nonne haec stapedis Equestris descriptio eoacta est E

279쪽

De e usculi es articulationis mallei militatiburi

V s c dearticulationem mallei ad incudem, & eam mouente, musculos persequamur. Dictum est articulationem hanc γνγλη missis esse.&ginglymon synarthroseos censet , in qu Obscuriis & exiguus motus est . quae etiam paucissimis motibus destinatur, ut cubiti articulus per ginglymon similiter aniculatus persu det, qui duos tantum edit motus, uti similiter malleus & incus, seria sim S: deorsum, quibus membrana quoq; malleo appensa pariter mouetur:& motus S duobus fit musculis exteriore & interior extra & intra membranam consistente. ν Exterior musculus nunc a me intren tus est: qui in meam auditorio consistit exiguus, carneus , tenuis , longus, rotunduS, non expers tendinis, & a medietate meatus seu ductus recta sertur usq; qub inseratur in membranam exterius ad eius sermo centrum, ea scilicet parte, qua malleus intus membranae analectitur; quam exterius trahit undcum malleo: quem in omnibuS non reperi. Internus verbdicto fere similis oritur a rima ossis petrosi,& se tur carneus ad malleum, in cuius superiorem processum inseritur: trahitq; malleum, membranamq; illi appensam deorsum. Vsus horum inuiculorum est ad membranae custodiam . Quae cum e duobus locis

rumpi labefactariq; periclitaretur; exterius e interius, ex utraquEparte p. arauit natura priaesidium. Exterius enim introrsum trudendo, interius autem extrorsum membranam euertendo, aer violenter motus rumpere poterat: & exterius quidem externus aer, qui vehemen

tius una cum sono fertur; interius autem spiritus interclusus N ex ore in auditum ingrediens, impetum membrans intus extra faciens, ut in ostitatione, narium emunctione, spiritus cohibitione, magnis c nati 'ius, magna voce, saecum excretione, & similibus violarc mcmbranam poterat: ideoq; externus mustulus cum membrana introrsum adigitur, extrorsum ipsam trahit. Internus autem cum extra euertitur,

intro retrahit: suntq; musculi his duabus deseruientes neces litatibus ad membranae custodiam ne rumpatur. Fuitq; hoc in unus custodiendi membranam musculis &voluntarijs instrumentis coinmissum equando si aliud quod uis vinculum custos fuisset, tunc uno semper te Nore tensum, nequaquam membranam custodisset. Unde prout v riae sunt aeris ad membranam impulsiones : sic varios cisci motus , qui in maioris ac minoris ratione consistant, par erat: atque hi nequaquam a ligamento eodem tenore semper agetite, sed musculis , qui cliquadam analogia &mensura operantur, committendi crant: qui cotrahendo sese & laxando plus minus prout opus est, aeris varijsimpulsionibus, motu vario, qui in maioris minorisq; ratione consistit,

sustodiam asunt: atq; ita ictus suscipere membranam permittunt,Vt neq;

280쪽

DE AVRE AVDI Tvs ORGAN . at neq; ipsos prorsus euertere, neq; ab ipsis prorsus euerti membranam patiantiir. Insumma partim cedendo partim etiam obluctando hi musculi id praestant ut membranam a ruptione tueantur . Qi md verb himusculi malleo appendantur, non autem membranae applicentur cum tamen ipsam moueant: neq; ut faciei musculi, qui ab osse prognati in cutem quam mouent inseruntur,ea ratio est,qubd periculosa omnino sutura ad membranam appenso erat, clim propter sui tenuitatem, si ipsam solam musculi traxi sient, rupta filisset: iam vero malleum ad amticulum mustuli trahentes, membranam simul trahunt sine ulla eius laesione. Quoniam vero ab his musculis malleus in propria articulatione mouetur, motusq; hic sensibilis & cum strepitu essicitur, & cua musculis fiat, voluntarius similiter est, non est mirandum si intus in auribus huiusmodi motum essici persentiamus t quem etiam facere

cum volumus, & non facere cum nolumus:praeterea vero crebriorem

ει ratiorem,tardiorem & velociorem facere pro arbitrio possiimus: similisq; est seno, qui fit a scintilla ab igne excussa , aut a digito pertransuersum linearum tabulam scalpente, aut deniq; a plectro tria fila inter se modice distantia percutiente. Sed ut est hic motus ac strepitus in aure certissimus, quamuis pleriq; non animaduertant, ita eius usus valdὸ est reconditus. aliquando enim ipsum sacere ad excrementorum expulsionem opinatus sum, cum in febribus, quo temPore maior ad caput contingit evaporatio frequentius fiat: ut scilicet vaporra flatusue, qui non raro aurium cauernulas oppiciat, per huiusmodi motum ac strepitum excutiantur: tametsi tunc temporis non omnino liber motus est. At nunc potius opinor huiusmodi volunt

rium strepitum plerunq; nullum in auribus habere usum , sed ex necessitate materiae contingere, quemadmodum pleraq; alia. Siquidealbedo in osse nullum omnino praebet usum, sed est qualitas necessi tib ossis siccitatem consequens: sic voluntarius hic aurium strepitus videtur consequi necessario musculorum motum, & ipsus mallei ad incudem affrictum, attritum, aut asperiorem contactum, qui hic magis quam alibi contingit, tum propter exactam valdeq; astrictam compositionem, & utriusq; ossis coniunctionem, tum praeterea quod hic ossicula qua coarticulantur, haud molli incrustantur cartilagine, ut caetera osti ad eorum dearticulationes r quo fit ut credam ut plurimuliunc voluntarium strepitum nullum praestare auribus usum, idq; m ram contingere cum consulto a nobis fit. Nam certo scio illum ad audiendum non conserre: quinimo si sonus exterius fiat, ego autem eodem temtore motum illum moliar, deterius audire sonum contingit, quam n ab illo motu penitus abstinuissem: ideoq; omnino cogor assirmare ad auditum non conducere, sed vel excutiendorum vapora

gratia factum esse, vel necessarib consequi materiae seu compositionis necessitatem . Quod verb a nonnullis hic motus strepitusq; vici tur , obseruetur ac persentiatur, a nonnullis nequaquam animaduertatur a

vssus motus qui

in autefit.

SEARCH

MENU NAVIGATION