장음표시 사용
11쪽
.Absoluto, tandem, studiorum meorum curriculo, specimen quoddam eXhibere neceSSe erat: de Materia autem dissertationi inaugurali apta cogitanti , mihi in mentem Venit, de AmbuStione tractare , eam potissimum ob cauSam, quod Parisiis per aliquod tempus degens, plurimos Ambustionis casus observandi , occasionem habuerim. Omnia quae de hac affectione dicenda habeo, ad tuo Summa capita possunt referri. I. Nempe, comprehendet ejus naturam, diversiatates, gradus, pro diversis corporis partibus, nec non pro diversa intenSitate.
12쪽
st DISSERTATIO MEDICO - CHIRURGICA
II. Aget de praesidiis Therapeuticis , quae ad Ambustionis curationem Pertinent. Unum adhuc superest Ossicium, idque jucundissimum , ut nimirum Vobis , Viri Clar. , quibus in P cademia Lugduno Batava, Praeceptoribus uti licuit , grati animi testimonium Praebeam, Pro egregiis vestris institutionibus , nec non pro humanitate, qua me Probecuti estis. Deus vos diu Servet
Donitio. Usti0, Adustio, Ambustio, commode definiri potest, laesio , plus minusVe gravis, in parte viva producta , ab actione calorici concentrali 1 . CALLIsEN autem ca) monet Ambustionem esse inflammationem cum communibus ejus essectibus , ab igni actuali vel potentiali inductam ; inflammationem vero , tutiuS nobis Videtur , referri posse ad mor
13쪽
ha effectuS , Seu symptomata, nam hoc in casu
prout in omnibus , in quibus irritatio quaedam
adfuit, semper consecuti ve Oritur, causarum intensitati respondet, et ea propter ut effectuS naturae reagentis considerari Oportet. Ab altera Vero parte ambustio adeo vehemens esse potest, ut nequidem
in parte affecta inflammationi locus sit. Nonnulli auctores, ad Ambustionem retulerunt, illas laesiones, quae vulgo producuntur ab agentibus chemicis , scit. acidis mineralibus, alcalibus, salibus nonnullis, et OXydis metallicis; eorum tamen agendi modus differre videtur , licet eorum effectus si graviores sint, ad classem eandem referis ri possunt, eodemque modo tractari debent, postis
quam indieationi agentis chemici satisfecerimus 1 .
S. Ambustio vario gradu eXistere valet, pro varia corporis urentis natura, calorici quantitate, applicatione diuturniori, ipsarumque partium ambustarum dignitate et SenSilitate. Corpora eo majori agunt vi, quo majorem calorici liberi quantitatem continent; et eorum pro calorico capacitas ratione densitatis est, Unde Patet, corpora solida densiora, ut metalla candefacta , Ambustionem producere multo profundiorem, quam liquida calori eo saturata; et rursus inter haec, simplicis aquae
14쪽
DISSERTATIO MEDICO - CHIRURGICA
ebullientis effectus haud comparari valere, actioni ejusdem aquae, in qua soluta est materies quaedam salina, cujus ope liquidi densitas adaugetur. Observatione etiam conStat, liquida pinguia multo vehementius agere , quam limpida: Sic oleum graviores exserit effectus, quam simplex jusculum carnis; hoc magis agit quam lac, ipsum lae, magis quum aqua, et Sic porro. S. Variare quoque solent Ambustionis effectus, pro breviori, vel longiori corporiS urentis applicatione; si enim haec corpora in parte aliqua nimis diu morantur , ambustio profundisSima sit, levis autem si per breve tantum temporis Spatium , eorum applicatio duret. Sic aqua ebullienS , cum dorso manus in contactum VenienS, minuS Violenter agit, ac si inter cutim et VeStimenta funderetur, quorum ope materiei stimulantis praesentia diuturnior
Pro partis dignitate et sensilitate, ut jam monuimus, differre etiam solet Ambustionis prognosis. Huc referri possunt corporis nostri partes vestimentis tectae, in quibus gravior erit laesio, quam in illis
quae corporum Ambientium actioni continuo sunt subjectae; omnibus enim nota sunt artificum, illorumque hominum cXempla, qui ferrum candens, et carbones ignitos manibus impune gerunt. AuctoreS, cum obaervarent laesiones Ambustio-
15쪽
xie productas maxime variare pro caloris admoti iniensitate, varias proposuerunt diviSiones Seu grudus variis in unoquoque gradu existentibus modis , quibus in medendi ratione magna δdhibenda est at tentio. Clar. BoYER IJ tres admittit gradus , quibus omnia comprehenduntur phaenomena morboSa, a simplici irritatione, ad totam usque partis deSor. ganiSationem. CALLIS EN vero quatuor descrip Sit Clar. DUPUvΤREN a) sex autem enumerat, incipiens a simplici rubefactione, ad ultimam deSOrganisationis periodum, quae carbonisatio audit. Unicuique tamen patere debet, has laeSionum ana. lyses, a doctissimis viris propositas, minime sussicere , ad complectenda Omnia Phaenomena, pstr calorici concentrati actionem in corpore Vivo producta , nec cuivis gradui justos praescribi posse li- ites. Clgrissimus MARJoLaN , cui plurimas hac de affectione debemus ObserVationes, licet convictus de dissicultate, Ambustionis effectus ad ullam classi cationem redigendi, Opinatur tamen, eos pOS- se reserri ad duus ordines generales: inflammatio
1 Traito des maladies Chirurgicales et des operations
16쪽
6 DISSERTATIO MEDICO - CHIRURGICA
nem nempe, et risorganisationem immodiutam. Inflammatio nonnunquam erythematis speciem prae se fert, nune erysipelatis phlyctenoidei, nunc erysipelatis phlegmonDSi. - Membranarum continuitate propagari potest, ad membranas externas et internas articulationum, ad Se rosas, ad organa SenSOria, et viscera; de hoc autem fusius agendum, dum de Cadaverum autopsia Sermo erit; potest adeo intensa esse inflammatio, Ut turbae gravissimae inde functionibus omnibus inferri possint, et morS necessario sequi debeat. Ab altera parte inflammatio certos agnoscit limites, sympathice haud adeo cito ad partes interna8 propagatUr, sed successive debitum videtur acquirere illum violentiae gradum, quo gangraena, partis trunci sit. perficiei, vel membri cujusvis, aut Sphacelo profundissimo terminetur. - Quoad des organisationem immediatam , haec nisi spatio aut amplitudine variare potest; Sive Superficiem corporiS Occupet, sive locum proflandiorem , unde rUrSUS patet quam arduum sit ejus varietates enumerare. Desorganisatio inflammatione semper concomitatur , quae majus, mitiusve occupat spatium , cum justo intensitatis gradu, circa partem deStrlictam. Memoratu dignum est, dissicillimum nonnunquam eSse, statim post Ambustionem, totam mali Statuere amplitudinem et profunditatem, quo in casu medico, vel
17쪽
chirurgo tantum cognoscere licet alterationes quas subierit cutis; de laesionum internarum existentia tunc tantum praeSagire licet, earum enim natura haud investigari valet, antequam ultimum intensitatis gradum acquisiverit inflammatio, et escharae cadere inceperint: aliiS occaSionibus , eaS adesse certiores reddimur a peculiari membrorum positione, vel nonnullorum motuum abolitione. Si des organisatio haud locum habet, notandum eSt, Ambustionis effectus quam maXime mitigari posse, debitam curationem adhibendo , qua, ut ita dicam, ab intensiori gradu ad leviorem transeant. Haec de Ambustionum indole et vario gradu in genere dicta sunto, Sed ut magiS SyStematice, et justo ordine varia Ambustionum phaenomena ad eXamen vocemus , haud incongruum erit distributione uti a Clar. DUΡUYΤRΕN proposita, in SeXque gradus divisa. 1 Gradius Rub actio. Vulgo producitur a causa debiliore, vel per breVissimum tempus agente; ejus signa sunt SenSatio caloris urentis, durante stimuli applicatione Persistens, et saepe, postquam ipsa causa fuerit ablata; partis rubor, digiti pressioni cedens, hac Vero cessante, rurSUS apparenS, et omnia exhibens Symplomata erysipelatis spurii ;post horas viginti quatuor, Vel post aliquot dies elapsos rubor, calor et dolor evanescunt, et nullum remanet affectionis vestigium, nisi levis epi
18쪽
3 DISSERTATIO MEDICO - CHIRURGICA
dermidis des quamatio, sed si ipsa causa irritans adeo frequenter agat, ut consuetudini quasi sit,
maculae tunc OriUntur fuscae , et marmoreae,
quae ad partem anteriorem tibiarum hiberno tempore vulgo ObSerVantur apud Senes, qui foco nimis appropinquant, et ad iaciem internam femorum , apud feminas quae SVppedaneis utuntur
s. Gradus, vesicavo. Causam agnoscit potenti rem ; cujusque actio longioris durationis plerumque eSSe Solet , quam quae gradum praecedentem producit: huc pertinent flamma, oriens a quodam' corpore in statu combustioniS , quae cum parte quavis in contactum venit, et ipsius aquae ebullientis aetio , absque Ut partes diu Submergantur. Qualiscunque sit causa agens, dolor sentitur acris et UreΠS , et ΠΟΠΠUD quam eo ipSO tempore , Vel Saepius post aliquot horas, ad superficiem partis Aminbustae formantur phlyctenae serositate limpida repletae: dolor tunc a tensione fit: phlyctenae, Vel vesiculae rumpuntur, esiluit Serositas , et secedente epidermide Sicca , per squamas , MOX perciplim rete mUcOSUm nova epidermide tectum. Quandoque epidermis Vesiculas haud format , sed ab initio rupta secedit, et rete muco Sum nudum apparet; dolores tunc oriuntur atrocissimi, quos plerumque
sequitur levis suppuratio. Tum demum superficies
19쪽
denudata Siccescit, et rubor cutis praeternaturalis evanescit, absque ut minimum laesionis vestigium in parte affecta relinquat.s Gradus. Eschai a Retis m&cosi. Si quaevis. causarum praecedentium , per longius quoddam tem pus agat, Ambustionem 3 Gradus esicere potest , vel ipsius cutis deStructionem partialem. Si vesiculae formentur, eadem ob Servantur phaenomena ac in secundo gradu, Serositas autem minus pellucida est, subflaveScens , et sanguinolenta. Sed syEpidermis fuerit rupta aut avulSa, tum ObServa intur in superscie denudata , vel ipso Ambustionis momento, Vel post peractum inflammationis OpUS, squamae plurimae , coloris grisei , tactui haud sensiles et a rete mucoso destructo formatae. Aliquando tanta vi agit causa, et adeo celeriter partis exsiccatio locum habuit, Ut ne quidem tempus daretur formationi vesicularum , nec denuda . tioni retis mucosi, sed totum hoc cum epidermide, escharam albescentem format, ab ejus destrucistione Oriundam. Hujuct eXempla praehent, cauterium , ferri candentis ope, et nonnullarum mΟXarum actio; iidem effectus observantur in iis, qui
deflagrationi subitae pulveris pyrii poudre a canun) expositi fuerunt. Sub quacunque forma prodierit Ambustio , pocti aliquot dies, dolores, qui post primum vel Secun-
20쪽
1o DISSERTATIO MEDICΟ- CHIRURGICA
dum diem, mitiores erant, quam maXime eXacerbari solent, oritur inflammatio, eSchara formatur, siccescit et cadit; et vulneri S loco, tunc deprehenditur cicatrix albida, densitatis inaequalis et haud dissimilis, illi, a vesicatoriis diutius applicatis productae.
4 Gradus. Tolius cutis eschara sive destryclio. Corpus quoddam in statu ignitionis, parti cuidam applicatur; dolor inde oritur acris, qui
autem ceSSat , ablato corpore ignito. Cutis destructa, in eScharam mutatur coloris favescentis, aut nigrescentis , Siccam, tactui haud sensilem , eo duriorem et magiS tensam qUO color ob Scurior est. Cutis sana circa escharam Valde contrahitur , et
plicae radiatae quas format circa partem Ambustam, crispationis rac cornissement gradum indicant ; 3 iψ , 4 ' - die, dolores exacerbantur, instammatio circumdat escharam cujuS Separatio , in genere, versus decimum quintum, Vel vigesimum diem locum habet; Vulnus, fundo Suo , telae cellulosae subjacenti respondet, suppuratio inde oritur valde abundans, et tuburcula bourgeons) cicatrisationis quam maXime Vegetant. Ille , alitem, phaeno. menon quoddam peculiare Observatur quod Ambustionibus videtur esse proprium, in nullo alio Vulnerum genere, cum Substantiae jactura eo saltem gradu reperiendum: Vis nempe, qua Vulneris