장음표시 사용
11쪽
cit, num varioloides sit potius morbus sui generis. Id autumant profecto medicinae cultores quidam, inter quos egometipse recensendus vento , utpote qui, eX Propriis usque nunC SOlerter peractis eXperientiis, hanc sim opinionem amplexus. Sed redeam nunc quo abivi, inquam ad experimenta, et brevi iterum de hujusmodi opinione latius sermonem habebo. In hospitio maternitatis s. Catharinae Mediolani, Augusto mense I 825, dum in majori Nos comio praedictae urbis congregabantur omnes qui variolosa labe adsecti erant, haec instituta suere experimenta, legibus atque sanitariis disciplinis rite diligenterque servatis. Duodecim pueri, quorum varia erat aetas, jam a duobus annis vaccinati inter expositos selecti suerunt, atque inoculati pure a pustulis
variolae arabicae illico excerpto ex cujusdam Corpore, qui nunquam neque Variolis laboraverat, neque vaccinam eXceperat. In utroque brachio duo insitiones hoc pure factae Sunt. Duo infantes, qui paucis ante diebus e matris alvo exierant, eodem modo inoculati sunt. Hos vero deligere placuit, ut certi eSSemus nunquam eos neque variolis, neque vaccinae subjectos fuisse. Haec experimenta atque alia ejusdem generis, quae in posterum innuentur, comparationis gratia instituta sunt.
Praeter duo infantes de quibus supra sermonem habuimus, duo adulti, qui jam variolis laboraverant, ita ut in ipsorum corporibus laetae Observarentur Cicatrices, eodem pariter modo tractati sunt.
Nemo ex duodecim illis vaccinatis, aut ex aliis, qui variolarum morbo jam adsecti fuerant, hac repetita inoculatione atque Contagio correptus fuit. Qui vero nec variolis nec vaccinae obnoxii fuerant, integram arabici morbi eruptionem SuSceperunt. Ex quibus observationibus conjicitur haec sententia, qua nihil clarius, nihil evidentius dari potest; virus vaccinum primaevam Servasse Vim atque efficaciam; ita ut absque dissicultate, absque dubio nΟStrum Vaccinae humorem reproducentes , quaslibet insitiones sacere POSSemus, ac Pro Comperto certoque habere, nullas amplius Variolas
Venio nunc ad illos qui adserunt, vacCinationem solummodo per decem vel viginti annos, nequaquam vero totius vitae Curriculo, humanum genus ab hoc morbo praeservare. His qui veritatem veluti dimidiatam tenere videntur Stimulos addere possumus, ut totam denique amplectantur atque repetere illud Horatii:
12쪽
Interim cum istis gratulamur quod si totum non dant, saltem aliquam concedunt partem. Sed etiam ab hoc errore resipiscentur, si ad experimenta a nobis et a pluribus aliis feliciter instituta adtenderint. Duodecim personae jam a viginti annis vaccinatae, sex jam a duobus et viginti, duo a vigintiquatuor, duo insantes, qui nondum neque variolas neque vaccina in passi fuerant, duae mulieres denique annorum quadraginta, quae in adolescentia variolis jam detentae fuerant ; Omnes hisce tentaminibus subjecti sunt, ac more solito, omnes pure varioloso arabico in Oculati kalendis septembris ejusdem anni. Ego memetipsum huic in Oculationi subjeci qui nunquam variolis adfectus sueram, et in Langobardia primus inter vaccinatos sui.
Nemo eorum arabicae contagium variolae contraXit, neque graVem
casum sustinuit, si excipias quamdam irritationem in aliquibus puncturis cito evanidis. Hic vero animadvertendum puto, hanc irritationem majorem in illis fuisse, qui jam morbum variolosum perpessi eranti ego etiam incolumis evasi; ita ut hujus experientiae veritatem vindicare possim illis Virgilii verbiS . . .
Insantes autem, qui nec Variolas nee vaccinam perpessi antea suerant, variolarum eruptione in toto Corpore correpti Sunt.
Ex quibus omnibus libeat concludere, hominem vaccinae ope, Non solum decem aut viginti annis praeservari, sed toto ejus vitae tempore. Atque hae observationes denuo confirmant tot millena experimenta jam a me instituta, et tot alia ab aliis praestantissimis scriptoribus relata, immunes esse omnino a Variolis illos, qui vaccinationem rite experti sunt, ut clare videre est in meis operibus illo tempore editis sa . Hinc Jen-nerianum inventum, veluti generis humani palladium considerari debet. Quod si quis hanc fatalem surripere estigium atque a nosocontio Veluti
e Sacrato templo evellere auderet, Ex illo fuere ac retro sublusa referri
Tum corpora humana fatis iterum essent permittenda, mortis sor-
13쪽
mido atque periculum jugiter obeundum. Sed procul obi procul ostetimorest clamant experimenta nuper eXposita, quibus evidentissime demonstratur per vaccinationem recte inStitutam, monstrum hoc, quod arabiae finibus Ortum multasque Permensum regiones , etiam nostris incubuit populis, perdomitum suisse, ita ut contra hominum vitam etiamsi diuturna sit, Nestorisque annos compleverit, furere amplius non possit. At ea humani ingenii est indoles ut nunquam in Veritate conquiescat, immo de omnibus dubitet, ita ut illae extiterint pyrroni starum Scepticorumque sectae atque etiam academicorum, qui veritati bellum indicerent, vel ejus lumen contegerent, mundumque atri S Obnubilarent tenebris. Oh vacuae deliria mentis i Oh vana sophorum Vel potius sophistarum somnia lSed aliud non minoris momenti argumentum occurrit, quod eXamini
subjiciendum atque accurate observandum Cen Semus. Haec noVn e X
anthematum species a qua etiam vaccinati quam plures corripiuntur et variolati, I. R Est ne reapse vera variola arabica 2.9 Est De exanthema, quod solummodo quamdam habeat adfinitatem, ut variola modificata adpellari debeatὶ
ΙΙae quaestiones nondum solutae sunt: adhuc sub judice lis est, licet xloctissimi viri, licet ii, qui in arte consenuerunt plurima Scripserint.1nter has tenebras quae novum expectant Solem, quis judicium proferre audebit Ut haec revelentur naturae misteria, repetitis factis, quamplurimis experientiis, iisque bene diligenterque institutis, opus est. Quod ad me spectat iterum iterumque tentabo atque experiar an aetas aliquid nobis aut ad scientiam aut certe ad diligentiam adjiciat. Patet omnibuS ueritas, nondum est occvata: mialtum ex illa etiam futuris relictum eSto optime aiebat Seneca de rebus caelestibus atque terrestribus sermonem habens. Veniet ten us quo ista, quae nunc latent in lucem dies extrahat, et longioris aeui diligentia. Ad inquisitionem tantoriam aetas una non suspicit. Veniet ten us quo Posteri noStri tam
Quam veritali consormia sint haec, quae de caelestibus rebus quasi
vaticinatus est Seneca philosophus, Kepleri, Neutonii, Cassinii, Herschel-
14쪽
lii aliorumque recentiorum astronomiae peritorum inventa testantur. Quis ergo laetissimam spem non fovebit, sore ut hujus novi exanthematis natura pateat penitusque cognoscaturi Quod si hominis ratio caelum adscendit, fulmenque Iovi eripuit, si in profundiora terrae viscera descendit ut metalla rimaretur, ac praecipue aurum inrepertum et sic melius situm, quum terra Celat, argentique venas et serri propter ista nunquam agentis pacem, nil desperandum neque extimescendum quin etiam in penitiores corporis humani latebras penetrare, ac novi hujus morbi naturam deprehendere atque introspicere queat. Nil mortalibus arduum, tempus dummodo, solertia, experientia suppetant. Plura latent, quae tandem aliquando in apricum proseret aetas, quum e contrario plura nitentia condet. Vana sortasse evadet querela quam
Tollere nodosam nescit medicina Podagram , Nec formidatis auxiliatur aquis.
Nil inquam desperandum, recta medicina duce atque auspice. Forsan et haec olim meminisse juvabit, quum post varios casus, post tot discrimina rerum in Veritatis portum nos omnes delatos mirabimur. Verum ad primam quod spectat quaestionem notandum est, novi exanthematis
pustulam admodum differre a vera arabum variola, tam relate ad conformationem quam ad procesSum. Nam pustulae parum eXtolluntur, neque Verum pus Continent, atque Cito eXiCCantur priusquam crustae ,
illis veri variolosi morbi similes, efformentur. Quamobrem variola vera arabica haberi nullo modo potest. Quoad secundam quaestionem respondemus, dari posse ut novum exanthema, variolae arabicae sit adsine et sorsan ab ista progenitum ;sed quomodo hoc factum explicabimus, si per variolae arabicae insitionem nunquam modificata producatur variola si neque contactus mediati ope neque immediati cum corporibus arabico contagio insectis haec productio obtineri nequeat Ad tertium quod attinet quaestionem, fatebimur quamplura adesse
Argumenta quae novum exanthema sub nomine variolae modificatae Pro morbo sui generis confirmare valent; etenim si hoc exanthema Veram arabicam variolam non esse censemus, si variola modificata, semetipSa progigni non potest , novum exanthema pro certo esse debet sui generis. Neque desunt plures tum Angliae, tum Galliae vaccinatores qui hanc ampleaei sunt opinionem.
15쪽
I3Bolate ad hybridum morbum, seu mixti generis ex diversis naturis, venia mihi detur si hujusmodi rejicio opinionem, quum constet omnia hybrida nequaquam generare , atque in nostro Ca Su , etiamsi Semetipsum non generet, alterum tamen producit morbum, qui alium pariter, sed diversae omnino naturae progignit, ita ut habeantur hic plures generationes, ad quas eXprimendas novus desideraretur Horatius, qui tam concinne humanam sobolem degenerem pinxit:
Aetas Parentum Pejor auis tulit
Nos nequiores, mox daturos Progeniem uitiosiorem.
Novum. autem exanthema, quod varioloidis seu variolae modificataonomen Obtinuit, cujusque haec est natura ut Vacci natos premat et eos qui jam variolis subjecti fuerunt, maximas tenebras Variolarum doctrinae vaccinaeque attulit. Hinc Summa Ope niti decet ut e tanta obscuritate aliquod extollatur lumen. In primis necesse erat experimentis, et repetitis, statuere ac proinde
agnoscere, num hoc exanthema reVera unum esset et idem cum vera
variola, vel quid aliud adfine. Hinc ad hoc detegendum sequentes
institutae sunt periclitationes. Antequam hae enumerentur, necesse est a Vobis Veniam petere, Si minutissimis haereo sactis circumstantiisque, ita ut interdum aliquo vos adficiam fastidio. Fateor locum hic esse summo lepore Cuncta contingere atque suaviloquenti stilo hanc exponere rationem, quae Videtur
tristior esse; sic medentes vel mellis liquore vel sachari dulcedino amariora legunt pharmaca, ita ut aeger veluti ludificatus perpotet laticem recreatusque Valescat: Cosὶ ali egro fanciui Porgiamo amerat Di soaue liquor gli orti det Daso;
Sed quum hoc humeri nostri recusent, quumque non ventosae plebis suffragia venemur, sed ab hac doctissimorum hominum frequentia asprobari desideremus, nullatenus dubitandum est, quin gravitas utilitasque materiae venustati elocutionis veluti supplere possit. Alacriter ergo Pergamus. Quatuor infantes , duodecim pueri vaccinatiivariae aetatis, et duae nutrices, quae jam variolis laboraverant, hisce eVe-
16쪽
rientiis instituendis designatae sunt: die decimaquinta septembris ejus dem anni, Omnes humore a pustulis eXcerpto ex quodam vaccinato ju-Vene, qui hoc noVum eXanthema Susceperat, more solito insiti suerunt. Tum variolati, tum vaccinati nullam experti sunt eruptionem. Quatuor insantes e contra, Omnes praese tulerunt pustulas in locis illis solummodo ubi factae suerant puncturae: Sed, quod mirum est, pustulae istae, quarta ab insitionis die adparuerunt, et Sensim creverunt usque ad decimam diem, qua zona herisipelatosa eas circumambiebat: Caeterum regulari conflarmatione praeditae erant, rotundae, planae, umbilicatae, coloris argentei atque hujusmodi formae, ut Omnes ii, qui viderunt et experimentis adsuere, judicarent ad veram vaccinam pertinere, nec quocumque pacto induci possent ad credendum non esse
Quum harum pustularum formam adeo similem inspexerim illis, quas vaccina proferre solet, mihi succurrit operae pretium esse, insitiones humore ab hisce pustulis reproducto prosequi. Hinc binis aliis infantibus de more hunc humorem inoculavi. In omnibus puncturis adparuerunt pustulae, atque aliae quatuor Vel quinque has circum ambientes supervenerunt corymbi adinstar; denique post tres febris dies per totum corpus variolae eruperunt. Quod autem est mirandum, haec pustularum eruptio, non amplius modi licatae variolae, Sed Verae arabicae formam processumque tenebat ita ut Omnia
ejus stadia absolveret, exceptis tamen aliquibus pustulis, quae hinc illino
veluti figuram vaccinae praeseserebant.
Ex quibus patet, quod etiamsi variolae modificatae alias sibimetipsis
aequales progignere non possint, tamen vim habeant veras variolas producendi in quibusdam circumstantiis, quas nondum, ut Sat est, cognoscimus. Hinc optimo consilio providentique ratione, magistratus saluti
publicae praep0siti, hoc morbo insectos Segregari jubent.
Quum tanti momenti essent haec experimenta tantaeque utilitatis, illa iterum iterumque repetere curavi, atque eodem tempore confirmare an variolae modisicatae vaccinatos et vere variolatos, ab hoc eodem
exanthemate limmunes reddant. Quatuor pueri aliquot annis vaccinati, alii duo infantes recens exorti, et horum infantium nutrices, quae jam Variolis adsectae suerant, modificatae variolae humore inOculutae sunt. Ast Constantia eadem in essectibus observata suit, locales
17쪽
namque pustulae Vaccino-VarioloSae in punctis insitis tantum adparuerunt; et alii duo insantes quibus hoc uirus vaccino-variolosum re- productum insitum suit, generali arabica eruptione adsecti fuerunt. Quatuor demum pueri vaccinati cum nutricibus naturaliter variolatis,
Ergo variolae modificatae et arabicae, inoculationis ope, vaccinati et naturaliter variolati minime obnoxii sunt. Ergo variolae modificatae adfines sunt variolae arabicae , liceὶ sibimetipsis aequales minime generent. Ergo variolae modificatae nullo modo dici possunt morbus hybridus. Variola ergo modificata est morbus sui generes, saltem quo ad sor
Nunc erat Observandum et experientiis Confirmandum repetitis, num istae Primae eruptionis pustulae aeque ac illae hujus posterioris immuneS a novo Variolarum adgressu reddant eos , qui ab illis insecti oranti Quamquam hoc maximi momenti existimarem, nolui tamen hosce infantes novis subjicere tentaminibus, ex eo quod a paucis diebus inoculati suerant: hinc mihi videbatur hominem homine abuti si iterum eos novis torquerem experimentis. Alteri idcirco opportunitati hoc tei
tamen servavi. Neque aliunde praetermittendum eSt, me nunquam modificatam variolam sponte evolutam in illis vidisse , qui nec variola nec vaccina antea gravati fuissent. Qua de causa dissicile admodum e set aliquid statuere de ejus efficacia, si dubia redditur ipsius existentia. Hic et nunc de meis tantummodo experimentis Sermonem habui, aede illis praesertim. quae in insantibus, novi exanthematis insitionis ope,
instituta suerunt. Tribus annis elapsis, nova se se praese tulit occasio, meas iterandi experientias atque ea inspiciendi, quorum veritatis certum me reddere anteu nullo modo Potueram.
Sub finem anni millesimi octingentesimi vigesimi Octavi, Variolae
rurSus adparuerunt. Arrepta Occasione, sta institui eXperimenta comparativa, quae antea perficere nequiveram, tum brevi S temporis causa, tum quod erat nimis recens prior inoculatio ut secunda statim subsequeretur. Sex suerunt infantes novo exanthemate inoculati, qui localem eruptionem Vacci no-Variolosam experti sunt anno I 825, atque alii quatuor qui humore vaccino-Varioloso insiti suerunt, ex quo eruptionem vario lae
18쪽
arabicae contraxere. Necesse erat nos certos reddere de hujus novas
variolae essicacia in praeservandis iis a morbo arabico, qui jam illo humore insecti fuerant, ut proinde nobis daretur certitudo , illos inoculatos humore vaccino-variolOSO re producto in insectis a variola modificata atque morbo arabico Correptos, immunes a nOVO ejuSdem coniugii adgressu e VRdere.
Quinque igitur ex primis supradictis insantibus, atque tres alteros ex posterioribus , novis experimentis cum Variolis arabicis , subjicer placuit. Duo inflantes, qui nondum, neque Vaccinam neque Variolas pe pessi fuerant , aliis veluti comparativae experientiae socii adsumebantur , addebanturque horum nutrices jam a viginti quatuor annis et
alteri quatuor jamdiu vaccinati , luter quos duo a quinque lustris.
Huic novae comparatae inoculationi aderant etiam quaedam mulieres, quae a juvenilibus annis variolas obierant. Omnes arabico pure inoculati fuerunt, omnesque evasere : insantes autem duo qui vaccinam et variolas nunquam receperunt, eruptione generali Variolosa cor repti Sunt. Haec experimenta, quibus rursus demonstratur, variolas arabicas nullo modo posse vaccinatos iterum adficere, neque Contra illos contagiosam vim exerere, qui variolis modificatis inoculati sunt et solummodo vac-
cinae ad modum pustulas locales habuerunt, Vel qui humore pustularum localium reproducto inoculati sunt, ex quo oritur eruptio generalis arabica, haec inquam experimenta , hujusmodi sunt, ut ex ipsis erui possit corollarium valde proficuum: quod scilicet interdum, illis in
locis ubi variolosa saevit lues , et vaecinae praesidium praesto non sit, variolae possint inseri modificatae, dummodo sit aliquis bene vaccinatus, qui a variolis correptus fuerit. Cavendum tamen est, ne hoc nisi aliqua memente necessitate agatur, atque diligenter observandum, quando inoculatio institui debeat, ne humor ab aliis quam a vaccinatis vario loide corre piis eruatur, neque ab istis rursus hauriatur virus, insitionis causa novis Vicibus repetendae; secus enim Variolae de novo arabicae
Ad hanc doctrinam illustrandam plura alia atque varia instituta fuere experimenta, atque Varicella praesertim ejusque species cum Variolis arabicis et modificatis comparatae sunt. Sed Vestra abuterer patientia, sapientissimi viri, si istas etiam experientias hic referre adgrederer. Quod
19쪽
si vita suppeditet, in altero opere quod perficere conabor atque in lucem edere, haec omnia fusius eXponam, quum hanc materiem veluti taberiorem senectutique utiliorem SepΟSuerim. Interim tenendum est corollaria, quae ab experimentis variola mo- discata institutis deducuntur, valde proficua Summique eSSe momenti, utpote ea quae demonstrant hoc eXanthema, contagiorum, qune USquedum cognoscuntur, minime habere naturam. Etenim nec inoculationis ope, neque contactu sive mediato sive cum iis immediato, qui hoc morbo insecti sunt, nunquam in Vaccinatis semetipsum reproducit , quum tamen isti vaccinati et variolati, interdum et nescimus adhuc quo modo, ab hoc eodem exanthemate Corripiantur. Haec omnia clarescent diuturna observatione, quae nunquam Sit intermiSSa. Quaedam enim veritates statim se se osserunt , dum aliae antequam e tenebris erumpant, multos quaerunt annOS atque etiam Spati OSa Saecula, ut postea longaeva vetustas forsitan eas involvat, adhuc res et nomina delens; ita ut patrum reperta seri non Videant nepotes.
In argumento de quo hic agitur, maxima requiritur diligentia in inspiciendis tot tantisque phaenomenis. Etenim, si in iis, qui nec vaccinum
nec variolas passi sunt, hoc exanthema inoculetur, vel cura habeatur ut ipsi cum illis, qui ab isto correpti suerunt contactum teneant, eX3nthema nunquam semetipsum reproducit, neque variolam gignit ara bicam, sed alia tumescit pustula, quae nil commune habet cum variola modificata vel arabica. Pustula autem a modificato humore reproducta in illis, qui nullatenus vaccinati fuerunt, arabicum morbum, generalem scilicet eruptionem, Progenerat. Inter phaenomena, quae quidem extra ordinem dici POSSunt, quaeque eX meis eruuntur experimentis , illud solummodo non est, quod morbus arabicus modificatas variolas nullo modo producat: Verum mirabilius etiam atque etiam videtur nos latere, quomodo oriatur hoc exanthema, et nos insuper latere, si insitio hoc humore reproducto fiat, quomodo morbus arabicias progignatur.
Haec duo phaenomena acri judicio perpendenda sunt ab omnibus naturae scrutatoribus, qui in experientiis progredi debent, neque praecipites se agere inter praejudicatas opiniones, Sed contra eaS pugnare, atque facta Omnia ad trutinam revocare; sicut enim in fabrica, si prima regula praVa Sit, si normae angulus non rectus, tota moles mendosa sit
20쪽
18 ι atquct corruit, pari modo in naturalibus scientiis, si prima judicia salsis
atque mendacibus regulis nituntur, fugit veritas, ac non nisi errores nobis obtruduntur. Quod si simplices ac veluti praecipites non erunt experientiae, sed accuratae, clarae saepiuSque repetitae; Si neque prava prosorantur judicia, tandem aliquando maximi momenti argumentum, contagiorum scilicet genesis, illustrabitur. Post tot disquisitiones, post tot facta, post tot denique experimen tu, erit ne quispiam, qui adhuc de vaccinae efficacia dubitet ad praeservandos homines a varioloso contagio lomnes enim objectiones, quibus vaccinam labefactari conantur, rationi cedunt atque experientiae. Et quaecumque sint judicia, qualescumque sint opiniones, compertum probatumque suit, illis omnibus in locis ubi
hae variolae adparuerunt, Caeteris Paribus, eo magis naturaliter VariO- latis quam vaccinatis exitiales fuerunt; ex quo major etiam elucet necessitas ut Vaccina per totum orbem proferatur et rite continuetur ad
arabicum morbum omnino eliminandum. Quare ideo, quum hoc hominum inventum tanta infirmitati suppeditet solatia et adiumenta tanta, ceu aliquod per se sacrum, atque instar tu tricis aegidos considerandum. Quod si Romani civica corona donabant illos, qui civem periculo summo incolumem praestitissent, quaenam fuit Jenueri felicitas ut multis salutem daret, pluresque jam morti proximo8 ad vitam revocaret Τ ob servata tot hominum millia dignus censendus est, non solum querna fronde, sed triumphali lauro redimiri. Nam si generalis in orbe reddatur Vaccinatio, Variolae monstrum excederet, evaderet, erumperet, neque ampliuS de hoc morbo sermo esset, ni opportunitas Suaderet ejus aerumnas
atque tot millia hominum quondam neci data menti objicere.
Sperare juvat soro ut utillimi hujus inventi perficiendi gloria posteris
non servetur; apud quos gravissima nobis inureretur dedecoris nota, si hunc campum veluti inaratum Sentibusque obductum relinqueremus. Agite ergo, sapientissimi viri, extollite animos, noctes atque dies contendite ut hoc inventum perficiatur; et quodcumque SupereSt ae Vi, Jennerianae insitioni, quae humanitati summopere accepta eSt, i inmopretiosa, dicate. Dum principes contra hostes bella gerunt, Vos contra morbos belli cio te fluctus, ac peculiari modo Contra variolosia in Contagium, neque unquam absistite aut arma abjicite , morbosum germen Priusquam radicitus sit evulsum, populisque tranquilla adrideat Se