De vaccinationis necessitate per totum orbem rite instituendae : dissertatio ...

발행: 1832년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Αd hoc praestantissimum facinus omnes conspirent auctoritates sive politicae sive ecclesiasticae, ut denuo tandem quod erat in votis obtineamus, publicam scilicet privatamque salutem. Vos idcirco, doctissimi naturae scrutatores, domum redeuntes Strenue agatis , atque eloquenti vestra oratione , principes, gubernatores, magistratus omnes inducantur ad sanciendas leges atque disciplinas, quibus vaccinam amplectantur populi, foveant, tueantur. Hujus inventi praesidio sultae

gentes, Omnes integras animi dotes servabunt, nec non formum, robur corporisque incolumitatem, ab omnibus damnis immunes praestabunt. Hinc regna atque imperia, civium multitudine florentissima, in posterum laetam dabunt sobolem, atque ad aetatem usque perducent adultam : hinc omnes et principes et optimates et cives ab hoc lethi sero servati morbo, tantique beneficii et compotes et memores divinam providentiam benedicent et celebrabunt, quod Jennerum Veluti humani generis servatorem dederit. Hujus viri jam mortui fama, quam propter egregium meretur inventum, Per gentes omnes dissusa vivit et ad caelum tollitur, uti illorum perdurat celebritas, qui inventis frugibus, excultis artibus, humanitate, doctrina, legibus optime de hominibus meriti sunt. AEquum est Iennero, qui tam clarus erit postgenitis, erigi simulacrum, in cujus basi inscribatur : HuMANI GENERis SOSPITATORI. Quod Si edax Vetustas , aquilo praepotens, aut ignis, aut ferrum poterunt fortasse hoc diruere monumentum , indelebile erit nomen vitabitque Libitinam. Sed jam finis sit, praestantissimi viri; neque enim licet ultra Vestram urgere comitatem humanitatemque. Concludamus itaque aliquas Ciceronis sententias usurpantes: Panandum est atque id optimum judicandum , quod est Suientissime atque euidentissime ConStitiatum. Quod enim evidentia demonstrat , natio humana suadet , humanitaS POSCit, religio Probat, οbServatio e enientiaque confirmat atque iututum ροnit, refellere nisi Stulte non licet.

22쪽

i . . .

SEARCH

MENU NAVIGATION