[De cirrhosi hepatis : dissertatio inauguralis medica] ...

발행: 1843년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

n0gligenda, quamvis diverso modo ludat, neque sellis Secreti inspectio certi quid prodat. Bec queret 1) inier XLII. casus semel tantum vesicae selleae parietes hypei trophicos et induratos - ex cysiitide sellea procul dubio - certam conditionem physiologicam reperiebat. Idem, quamvis chemicam analysin OmiSerit, tamen physicam qualitatem, qualem praebuerit, sedulo annotavit. Invenit enim set quibusdam in casibus sanum, in aliis vero incrassatum, viridi colore tinctum, nec demere cadavera, in quibus tenue, clarum, fere decolor reperiretur. Semel sui gelatinae set colorem et consistentiam referebat. Sed hau varitationes sellis sexcepto gelatinoso in diversissimis morbi S Occurrunt. Hanc formam exquisitam cirrhoseos in cadavere repertam ab aliis degenerationibus hepatis dignoscere probe debes. Errant enim, qui dissecto cadavere diagnosin illico ante oculos positam arbitrantur; neque minus peritus esse debet qui in mortuo, quam qui in vivo diagnostoxcellere cupiat. Ci rhosin vero, ne cum atrophias laveti, obesitate hepatis et sequelis inflammationis

chronicae commutes, periculum eSt:

a) Atrophia hepatis flava ut equidem Scio a Rokitans hy 2) primum descripta est. Facile judicatu erit hanc adesse, Si collapsum parenchymalis emolliti, nec non desectum structurae granulosae simul respicias, etsi colore flavo et volunime diminuto nec non forma conveniat cum cirrhosi. Vituperandus itaque Ro-

12쪽

kitans hy erit, quod alio louo s) granulationes hepatis

in statu atrophiae acutae flavae collapsas, emollitas absque ulteriore notitia enumerat. Persuasum enim mihi est oum nil aliud describere voluisse, quam tertium cir-r hos eos stadium a Laen necio jam indicatum, stadium scilicet emollitionis granulorum, quod ipse Rokit a n s l. y 2) luculenter depinxit. B e e q u e r e i inter XLII.

casus ab ipso et Andratio collatos semel tantum hanc mutationem insigniorem ruperiebat, quae Rokitans hyoplurius, immo Sat crebro in conspectum veniSSe videtur, ita ut semper sere tu casu atrophiae totius hepatis eXquisitae, cirrholicae scilicet, densitatem paronchymatis a tela

celluloso-sbrosa residua esseciam, granulationes ipsas vero collapsas, minime reSi Stentes, emollitaS ab ipso repertas indicet. Ceterum Si alioS recenSeas ScriptoreS, non eX-ceptis Bec queret et Andral, de consistentia granulorum nihil annotatum invenies. Itaque jam hoc loco non pOSsum, quin cum Rokitans hy consentiam, qui Cirrho- sin chronicam esse atrophiae flavae formam judicet, quamvis Cirrhosin atrophiam consecutivam denominare maluerim, quia e diversa parendi maliS alteratione, e. g. hypertrophica prodire Soleat.bὶ Hupar obesum ab atrophia granulosa lacillime dignosci potest, ubi exemplaria utriusque mali eXquisita ante oculos posita sunt, etsi Simili modo incipiant. Non enim puto, hypertrophiam telae acin0sau hepatis simplicem ab insiliratione acinorum adiposa in exordio semper esse distinguendam, qua de re infra uberius agendum 1 id. p. 339. 2 id. p. 312.

13쪽

0rit. Aitamen tu morbi uiriusque decursu Sat magna varietas. Perpetua enim adipis accumulatione non solum auini, sed etiam tela vascularis in massam adiposam unicolorem mutantur . et dum volumen totius organi augeatur, tandem post primum adspectum formae eXternae hepar adi posum cum cirrholico vel ab inexperto commutari nequit. Hupar hypertrophicum, Superficie laevi, consistentia parenchymatis diminuta, e quo cum Scapelli dorso adeps abradi et exprimi potest, valde differt a diminuto, granuloso et indurato, quod jam uberius descripsimus.

dam vero non est reticendum, degenerationem adi-poSam et granulosam in uno eodemque hepate conjunctas observatas suisse. Ad quos casuS ea eXemplaria refero,

in quibus Glugu microscopicam analysin instituit, quippe qui praeter globulos adipis nil memorabile invenerit. Quum vero de haece combinatione uberrime Rohitans hydisseruerit, contentus sum amplius insormare se cupientihus paginam operis ejus citasse 1). c) Sequelae quaedam. inflammationis chronicae cum Cirrhosi facile confundi possunt.

α) Inflammatio paren chymatis superficiaria, qua jecur in eandem hemisphaericam mutatur sormam marginibus obtusis; lamina peritonaei incrasSata, sibi o- cartilaginoo exsudato illinita arcte paren chyma Succulentum circumdat. Neque vero structura lobularis acquiSita apparet, quae vero summam Superficiem tantum commutavit; densatur enim tela cellulosa parenchymatis Subperitonaealis et membrana serosa adjacens cicatricis

I l. c. p. 346. Sq.

14쪽

instar contracta est, quo sit, ut parunchyma huic telae cel-- lutosae vicinum prominentias exiguas laevesque formet.

β) Unde jam apparet inflammationem parenchymatis, ubi alitus penetraverit, hepati cirrhoso haud dissimilem existere. Consentit Rokitans hyst), qui hepatis

granulosi varietatem alteram ex hepat itide chronica prodiisse affirmat , quam primariam fuisse affectionem contendit. Etsi vero persuasum habeo, ex chronica inflammatione metamorphosi acinorum exsudatae materiei plenorum telam celluloso-fibrosam eodem modo uti ex pseudomembranis pleurae, peritonaei inflammati oriri posse, optassem tamen, uti viro eXperienti Ssimo placuisset, notaScharacteriSticas addere, quibus substantia hepatis inflammatione chronica correpta, quibus acini exsudato albumi

noso - fibrinoso reserti ab iisdem acinis hypertrophice iu-midis tuto dignosci queant. Quod peritonaeum hepatis adhaesionibus diaphragmati alligatum sit, certum inflammationis praegressae Signum non est, quippe quas, uti jam monuimuS, Secundario . modo ortaS in membranis Se- rosis organi jam pridem destructi saepius observare liceat. γ) Jecur lobulis intercisum interdum reperitur eX Obliteratione ramulorum venae portarum, cui phlebit idem antecessisse exsudativam verisimillimum est. Haec

vero structura lobularis ortum Suum prodit, quod prominentes sani parenchymatis colliculi profundioribus sulcis vallibusque circumscripti sint, ita ut proxime adstructuram iobularem congenitam accedat. Ceterum haec structura superficiarium maxime stratum tenet, et quibu3

1) l. c. p. 344. Sq.

15쪽

dam in casibus magna alientione opus foret, ubi destructi parenchymatis sive colliculi inter sulcos relicii hypertrophici fiunt, aut adipe in sarciuntur, probe hanc sormam ab hepate simpliciter cirrhoso dirimere. Luce clarius est, nos nonnisi exquisitam et ut ita dicam legitimam cirrhoseos formam exacta diagnosi ab aliis jecinoris morbosi sormis, praecipue a granuloSO hepate separare potuisse. Quod Vero natura non tam arctoS, ut Vulgo putatur, posuerit limites luter hasce assectiones, Statim elucescet, ubi de priori cirrhoseos stadio agendum nobis erit.

II. STADIUM PRIMUM CIRRHOSEOS EJUSQUE GENESIS.

Ut primum Cirrhoseos stadium unanimiter sere omnes scriptores eam jecinoris conditionem salutaverunt, qua substantia flava acinosa supra modum aucta hepatis adspectum, ab Anglis Mus cat liver nuncupatum, eX-hibet. Quem vero adsectum, nucis moschatae Structurae

interiori simillimum, diverso modo oriri posse, ROkitans ky s) aucior est, qui eum vel e simplici substantiae hepatis propriae hyper trophia vel ex iusit iratione lobulorum hepatis adipos a fluxisse, arbritatur. Quod si ulteriori disquisitione stabiliretur, diagno sin prioris stadii hepaiis cirrhosi ab adip0so jecinore

16쪽

accuratam fieri non posse, Ponfitendum est. Neque tamen reiicendum est, hypertrophia substantiae lobulorum lacunas acinorum claudi, ita ut nucleus ex materia bilis adiposa cholosteari ne) in quavis lacuna, sive Sacculi, sive fasciculatam sub ulicroscopio praebeat formam, interclusus restitet, necesSe Sit. Signa vero hepatis, ut ita dicam, moschatini haec habes: hepatis totius volumen auctum est, hanc ad normam ut marginibus tumidis obtusis latiorem Oxhibeat Superficient, simulque complanatum evadat. In minimo hujus desorganisationis gradu substantia acinosa flavescens magis perspicua eSti iii gradu pro Xime hunc subsequente confortas et sinuosas vides liguras, textum hepatis celluloso vasularem interclusum amplectentes; maximo vero gradu haec alteratio atrophia textus cellulosi completa excellet, et in hoc jam perspicuum erit, utrum degeneratio adiposa an iobulis jam distincte prominentibus granulosum hepar subsecuturum sit. Boc queret hancce hyperirophiam substantiae acinosae exsudatione materiei flavescentis, albuminoso fibrinosae oriri auctor est, quae inihil ab pseudomembranis in telarum serosarum superficie dis erat. Quae substantiaco potissimum nititur, quod eXsudatum illud easdem mutationes subeat, quales pSeudomembrana pleuritica, sensim in telam cellulosam transformata, unde necesse sit, lobulos prius ex insitratione hypertrophicos sensim volumine diminui. Contendit quoque, sub microscopio Se nunquam globulos puris neque materiei adiposae copiam majorem offendisse. Sed bene animadvertendum est, Bec quere-lium in eam praecipue Cirrhoseos genesin respicere,

17쪽

cujus fons et origo hyperae inta hepaiis mesthanica, or bis cordis et pulmonum essecta Si f. Huic contrarium est, quod Gluge eodem auxilio usus, microscopiam intelligo, explicuit. At verisimillimum est, elam hepar adi posum moschatinae formae solum in

Ceterum dissicito orit in tollectu, quo tandem modo sola mechanica hepatis hypera0mia hypertrophia vel in-

sitratio substantiae ejus auinosae efficiatur. Compertum quidem nobis est, circulatione venosa imp0dita secretiones in tela cellulosa Serosas seri; attamen in eo jure dubitanti mihi lis et, quin alia vel adiposa vel plastica eX-

sudatio exinde oriri possit. Quae res ulterioribus disquisitionibus tandem illustrabitur.

Resiat, ut meam ipse eXplicem sententiam. Rem ideo satis coniugam eXistimo, quod sub nomine Cirrho suos transformationem hepatis specificam subesSe voluerint, eamque Semper ejusdem naturae existiment. Sed

statim dirumta orit lis, ubi sub nomino hepatis granulosi mutata tantummodo forma seratur, Cirrhos eos vero nomine insigniatur hepar granulosum vel hypertrophia simplici ex sententia Rokitans hyi, vel exsudata materie album inoso - fibrinosa ut vult Be cque rei, ita ut omnibus intellectum sit et Cirrhosin sensu strictiori) 0t chronicam hepatis inflammationem et jecur adiposum adspectum granulosum praebere posse, nee satis tutum esse nisi adhibito oculo armato in primis incunabulis mutatum hepatis textum ab altero accurato dirimere, quamvis verisimillimum sit, si simul vitium cordis adsit Cirrhosin existere, si iubercula pulmonum in eodem cadavere re-

18쪽

periuntur, hepar moschatinum primum degenerationis adi

Jamjam indicavimus, vitia cordis staSinque Sanguinis iis effectam in vena cava inferiori praecipuam eSSecaus'n occasionalem hyperaemiae hepatis tandemque hepatis granulati. Inter LV. casus XXies et semel Bec queret cirrhosin et semper congestionem paren-chymalis Sanguineam reperit. Alio calculo initio inter XLII. casus Cirrhoseos a Bec queret et Andral ob servatos dimidia pars hanc habebat causam. Quamquam infitiandum hon est, maximi momenti eam esse, tamen non satis circumspecie hac de re semper congestionem hepaiis statui granuloso originem dedisse arbitratur. Bronchitis chronica et praecipue emphys ema pulmonum eodem modo StaSi in Systema venae cavae inferioris effecta degenerationem granulosam post Seirahunt.

Idem Bec queret de phthisi pulmonum contendit: plerumque hepar quidem degenerationem adiposam subire, singulis vero in casibus, quorum VI. inter illos XLII.

enumerat, jecur texturam granulosam acquirere ex insiliratione ut putat albuminosa. Cujus mutationis causam auctor ille majorem dyspnoeam ex labri vehementi

19쪽

et sumnia rapidaque pulmonum destructione accusat. Si vero, quae de Structura granulosa hepatis adipost supra disputavimus, respicias, consenties iacile hancce rem ulteriori disquisitione egere. Simulque conspicuum est, quod minime sussciat statum hepatis annotare, ni pulmonum quoque conditio diligenter describatur, utrum tubercula cretacea, parenchyma induratum similiave reperiantur. In ceteris casibus XV., quae simul repertae suerint mutationes, Bec queret non annotavit; affirmat simpliciter Semper congestionem h0patis praecessisse. VIIies Cirrhosin solam nucropsia detexit. In his vero casibus diligenter iractus intestinatis examinandus erit. anne irritationis praegressae iunicae mucosae duodenalis praecipue Vestigia in conspectum veniant. Nec praetervisendus erit ventriculus venulaeque inde proficiscentes ad venam portarum, quibus facillime irritatio mucosae ventriculi hepati communicari potest. In hisce ustro casibus Structura granulosa si quae existat hepaiitidi chronicae post inflammationem gastro duo lunalem Subsecutae, num attribuenda sit, sedulo inquirendum est. Inter Substantias alimentarias noXias, quae ventriculum et hepar simul irritant, ante alias Spiritus vini recensendus est. Accusantur

quoque alimenta dissicile concoctu, graviora animi pathemata, inter quae iram speciscam in jecur vim habere putant; haec vero mea quidem sententia magis hominem jam dudum infimum debilemqtie quam sanum insestant et lariaSSe neque pro vera nec prima causa occasionali haberi queunt. Secundum Bec queret creberrime occurrit morbuS

20쪽

in hominibus inter annum XXX. et XL. degentibus l). Sed ot in junioribus vol in insantibus ipse hanc transformationem offendi, sed deest copia observationum ut aliquid certi hac de re statuenti mihi non liceat. Ceterum vitia cordis, uberrima hujus morbi causa, quum in infantibus non ita rara sint, non video, cur haecce Cirrho- Sis non sequatur, staseos Venosae in vena cava inferiori sequela sere constans et neceSSaria.

Morbus rerum, Brightii nomine insignis renis scilicet granulosa structura tam crebro Cirrhosin comitatur, ut inter Cirrhoseos XXV. casus Bec queret mo bum Brightii XVies offenderit. Sed haec res quum majorem adhuc lucem ex anatomica disquisitione proficiScendam exspectet, cs. Rokil. III. p. 347. alio loco nobis tractanda eSt.

I. Secundum descriptionem Rokitans hyi Atrophia flava hepatis pro sorma acuta morbi nostri habenda est, qui alias plerumque chronicum tenet decurSum. I) consentit Rokitans hy, qui hepar granulosum in media hominis aetate maxime obvium esse, et unicum tantum casum hominis annorum XVII. commemorat. T. III. P. 343.

SEARCH

MENU NAVIGATION