De scirrho ventriculi nonnulla : dissertatio inauguralis medica ...

발행: 1843년

분량: 33페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

a) ab morbi cladio: in stadio tertio et ultimo nulla salus; b) ab individui aetate: quo provectior aetas, eo pejus praesagium; c) ab aegri constitutione: quo debiliores aegroti eo

minus sanitas plena exspectanda; O a causarum natura, et earum faciliori dissiciliorivo sublatione: quo facilius causae removentur, tanto certius sanatio speranda;

e) a sede et complicatione inflammationis, ejusdemque propagatione; s) a sexu, alimentis, habitatione, vivendi ratione, quae

omnia maximi in praesagiendo eXitu momenti. Sectio cadaverum. In aegris stadio scirrhi persecti defunctis secundum mali sedem, aut in cardia, aut in pyloro, partes constituentes 'et circumjacentes valde mulatae reperiuntur; cardia illi massam homogeneam, Vere cartilagineam mutata, quae ventriculi orificium superius ita occlusit, ut cibis in stomachum non amplius descendentibus, aegri sume cruciati perirent. 0uae membranarum ventriculi degeneratio ad dimidium tantum pollicis oesophagum Versus, nec ultra, ascend ens et semper sere usque ad ventriculi landum descendens observatur. Si autem Iocus morbi in regione priori est, membranae ventriculi rarius in massam cartilagineam, sed potius in materiem inaequalem, compactam, tuberosam et in superficieta externa venis turgidis cinctam, in superscieaulem interna ex cinereo albescentem, plures Iineas, quin imo p0llices aequantem, quae in orificio ventriculi inseriori crassi0r, fundum vero versus tenuior apparet, inVeniuntur mutatae. Non raro autem landus ipse venis varicosis inter-2.

22쪽

textus, transiliisque ex stomacho in intoninum duodenum ita coarciatus est, ut vix penna anserina modica iransmitti possit. Membrana ex peritonaeo dein incrassala, cartilaginea, inaequalis, non trunslucida; tunica muscularis sedes mali vera, et in tunica mucosa vill0sa glandulae lymphalicae et pituitariae, sicuti insummatio praegressa et Venae turgidae conspiciuntur. In cavo abdominis exsudatum suidum ex rubro flavescens, quod durante vita nonnunquam hydropem asciten producit; in cavo vero ventriculi ex rubro suscescens, sedimento insusi cosseae haud dissimile, modo min0re, modo majore quantilate passim reperitur. Scirrhi priori cum degenerationibus partium Vicinarum et cognatarum chronicis, sciri hosis simul conjuncti esse solent. Haud mirum itaque, si pancreatis, hepalis, glandularum

meseraicarum indurationes, ventricalli cum hepate, colo trans-Verso, raro cum peritonaeo eXlerno et diaphragmale, concretiones comparent. Ventriculus ipse modo insigni parvitate, contractus, compacius et rigidus; m0do magnopere eXlensus, situ sormaque irregularis. Plerumque autem eundem valde eXlensum, et ad hypochondrium sinistrum cum eXtenuatione membranarum landi simullanea dilatatum invenimus. Omentum tum et n0u raro, valde imminutum, tum Vero praegrande et pluribus in locis adcrelum, rubre favescens aut sordide su- Scum, c0lore Subinde eX rubro subnigro imbutum, glandulis granulosis et in massam fleatomatosam degeneralis animadvertitur. Neque raro stricturae inlestinorum inveniuntur. In

seminis tales quoque destructiones in Ovariis simul reperiuntur. Si aeger inflammatione ventriculi accessoria, acula, gangraena terminata periit, praeter signa enumerata illa

23쪽

quoque gangraenae, maculae nigrae nempe, persoraliones, color membranae ventriculi intimae roseus, inprimis vero massae induratae steat0mala reserentes, ex peripheria centrum versus reti vasculoso intertextae comparent, quod praecipue nodo tuberoso perscisso conspicitur. Si aegroti in stadio carcinomatoso seu scirrhi exulcerati morte abrepti sunt, tum aut symplomatibus haematemeseos, aut melaenae, aut virium denique exhausiarum somnia enim ingesta vomitu rejiciuntur)subsequente paralγsi universali perierunt, atque tunc in casu priore sanguis ex rubro nigrescens in Ventriculo summe eX- tenso, idemque in intestinis tenuibus, passim inaequaliter aere contento dilatatis, sed magis dissolutus, viridescens, in intestinis autem erassis specie concrementorum compactorum, tenacium, picisorinium inter valvulas inhaerens parietibus invenitur. Quo in casu lympha exsudala, et liquor purilarmis in cavo abdominis, glandulae meseraicae induratae, intestina vacua, aere inaequaliter distenta, tumores nonnunquam Scirrhosi circa infestini coeci et coli parietes , bilis liquidae exigua copia in lubo intestinati, praeterea concretiones supra dictae hepatis, omenti intestinorum cum Ventriculo Sese manifestant. Interdum omentum ita imminutum, ut vix adverti possit; in plurimis casibus vero sordide obductum, tuberculis steatomata reserentibus munitum, cum colo transVerso aut peritonaeo concretum, aut per ventriculum maXime eX- tensum sinistrorsum plerumque distucatum, hunc cum he- pale concretum, hepar, inprimis lobum hujus sinistrum induratum, tuberculis parvis, non raro eXulceralis resertum, et hepar ipsum exulceratione correptum inVenimuS. In aegris cum diathesi scrophulosa pulm0num qu0que,

24쪽

1ordis, hepalis et cerebri tubercula subinde conspiciuntur. Substantia autem ventriculi ipsius ulr0que in casu tali modo

mulata subinde reperitur. circa priorum membranae Ventriculi omni modo degeneratae totoque conleXtu immutatae; tubercula et excrescentiae illum inaequaliter cingentes, modo rubicundae, sordide favescentes, modo albescentes, plerumque Versus peritonaeum extensae; singulis tantummodo in casibus nonnunquam uni alterive horum tuberculorum ulcus revera sungosum, caret-nomalo sum, in cavum abdominis hians, insidet. Aliis vero in casibus talia ulcera in ventriculi ipsius cavum Vehiscunt, et liquor hic subniger, laetissimus, ab aegri3 Vomitu ejectus, qui in ventriculo quoque post m0rtem reperitur, ex hisce ulceribus, aut ex vasis brevibus quacunque eX causa erosis ruptis ve oriri videtur; nemo interim negabit, liquidum nonnunquam tamen post mortem observari, ulcere tali nondum evoluto aut in Ventriculi cavum aperio. Tubercula haec, quod allinet ambitum externum dura, cartilaginea, hoc in stadio plerumque liquefacta in partibus internis pus ichorosum, sanguine intermixtum includunt, quorum maxima et solidissima in regi0ne priori, Ventriculum medium versus imminuta, rariora et pure minus destructa observantur. Intestinum duodenum raro tantum hac degeneratione liberum, varices parvas in carcinomalis halone, eXcrescentias langosas jamjam ortas in locis eXulceralis non raro invenies. In seminis ceterum OVariorum inflammatio simultanea, induratio, destructio, uteri incrassatio, inflammatio, scirrhus, carcinoma; in viris glandulae proslatae, et nonnunquam glandularum meseraicarum indurali0, quae in feminis rarius apparet, conspiciuntur; ple

25쪽

rumque in seminis uteri et ovariorum degeneralio simul oc

currunt.

Therapi a. A. Indicatione causali, B. Indicatione morbi, c. Indicatione exituum nititur. A. Indicatio causalis. Quatenus nocentia exierna spectat, negativa solummodo est, petitque βemotionem omnium illorum, quae morbum huncce procreare valeant, qualia sunt: potus spirituosi alimentaque quantitate et qualitate peccantia; ictus Ieviores iterati; vivendi ratio huic morbo lavens, uti in textoribus, sutoribus, seminisque acu Viclum quaerentibus etc. Attamen etiam positiva illa dicenda est in his casibus, in quibus scirrhus ventriculi ex aliis morbis, ut ex scabie retropressa, rheumatismo, arthritide chronica, herpete repulsis, natus est, et requirit praesentem horum morborum restitutionem, quae fit inprimis balneis tepidis cum hepate sulphuris. omnia sulphureia, aut, quod praestat, unguentum eX tartaro emetico, regioni ventriculi infrictum, et tam diu continuatum, usque dum magnae inde sormentur crustae, ad quas solvendas cataplasmata emollientia, ut ad suppurati0nem per aliquod tempus sustentandum unguentum sabinae et alia talis indolis conducunt, optime commendantur. Morbo eX ulceribus Vetustis male exsiccatis orto, haec ulcera illico revocanda sunt unguento Autenriethii ab initio in abdomine, tum paullatim illam magis regionem versus, cui ulcus prius insederat, in-sriclo, ibique ulcera artificialia per longum tempus aperta

In morbo ex congestionibus ad ventriculum habitualibus

26쪽

et suppressis remedia lanium topica adhibenda sunt et quum primum indicationi morbi satisfactum sit, tum demum per stomachum in abdomen et systema uropoeticum agere licet clysmatibus cum extracto aloes ad gr. iij-ju, aut vaporibus tepidis ad genitalia directis, aut frictionibus cum oleo lerebinthinae, ad utriusque femoris latus internum. Remedia haec tunc tantum administranda, quoniam, ab initio congestiones

exinde lacile augerentur. B. Indicatio morbi est ejusdem sanatio aut lenimen. Cura sanitatem persectam restituere intendens, sensibilitatem ventriculi morbose adauciam imminuere, pγrOSeOS eVOlutionem nimiam removere, et concoctionem partium per lΥmpham eXsudatam prohibere tentat: cui indicationi nonnisi in prima morbi periodo l0cus esse potest. Ad sensibilitatem ventriculi morbose adauctam imminuendam, narcotica remedia, at nequaquam optum, alVum relar dans, sed potius cicula, hyoscramus, belladontia propinanda sunt. Ad prroseos evolutionem removendam concretionesque PraecaVendas, remedia porrigenda sunt, quae expansionem inventriculo augent. Huic indicationi Latia, liquor hali carbonici etc. respondent. In aegrotis potui spirituoso indulgentibus cum halibus quassiam conjungere praestat. Humulus lupulus quoque et extractum nucis vomicae jure optimo com

mendantur.

Irritabilitate ventriculi morbosa hisce remediis imminuta Vel exstincta, remedia, quae secretiones renum et abdominis Omnino adaugere valent , remediis supra dictis adjungenda

sunt, ut oleum terebinth. ad cum levibus aetheris auelidosibus. -

27쪽

In calamentis quacunque ex causa praeter affectiones inflammatorias suppressis, et urinarum acrimonia fortasse prae- dominante oleum terebinth. potissimum valet. Si haemorrhoides adsuere, tum loco olei terebinthinati extractum aloes

aquosum ad gr. ij-iij addendum, dosi paullatim adaucta. Magnae quoque utilitatis erit, oleum lini sulphurati propinare,

praesertim aegris illis, in quibus scirrhus ventriculi ex exanthematibus repercussis progenitus est, potissimum in scabie. Diuetam hisce medicaminibus conmmem esse oportet; hinc portiones minores ciborum digestu facilium frequentius porrigendae, ova sorbilia, carnes gallinae, juscula cancrorum; vina edentula, generosiora, hungarica, gallica, hispanica, lusitanica Madetra) aut cerevisia bene sermentata etc. Sub curae sinem remedia amara pura, ut eXlr. cort. aurant. , gentian. , trifol. sibrin., in aquis aromat. , ut in aq. foenicuL, juniper. , mentii. crisp., piperit. , cinnamom. soluta, eum levibus naphthae dosibus administranda sunt.

Morbi primarii, si licuit, restituli in loco, quem prius

occupavere, retinendi et tandem methodo convenienti, sero tamen, rite sanandi sunt. Sed ubi primum periodus hujus morbi secunda intravit, perfecta sanitas exspectatur frustra. Methodus resolvens, tam crebro commendata, nihil prodest, quin potius aegrum, viribus hac methodo sensim exhaustis, crebrius morti tradit. Hac in periodo est indicatio leniremiseriam, dolores igitur ventriculi ardentes, cibis assumptis adauctos imminuere, viresque vitales collabentes erigere et sustentare, ut aegri vita, quantum licet, protrahatur. Huc spectat praeter victum convenientem, alvo non clausa, inprimis optum; sed alvo clausa, quae sere semper obstruela,

28쪽

praestat aqua laurocerasi cum Iacte vaccino aut caprino ad git. x-xij diluta, cochleari omni trihorio sumendo, una cum eXtr. chili., chinin. Sulph. in dosibus refractis. Accedente vomitu cruento, aqua calcis cum lacte, vel acida dilula vegetabilia porrigantur. Si autem tali methodo vires collabuntur et nutritio consueto modo procedere nequit, aliis viis uti nobis necesse est; quare balnea spirituosa et nutrientia, cirsmata nutrientia cum jusculis carnis administranda sunt. c. Indicatio exituum remedia iisdem convenientia requirit.

29쪽

LITERATUR A.

Beli system os dissections. Frank de eurandis hominum morbis. V. 2. p.. 39I et B. Vt

30쪽

Εgo IULIUS HERSCHEL anno hujus saeculi XVIIII

dis XXXI mensis octobris Embricae, Oppido rhenano, natus fideique veteri adscriptus sum, patre SIMONE et matre MINNA, e gente ME FEB. Primis literarum rudimentis imbutus, progymnasium Creseldense, rectore Iil. A. BEIN, viro quam maXime de me merito, florens, tres per ann0s frequentavi, quo relicto Gymnasium Duisburgense, quod tum Ill. LAND-FERMANN directore florebat, petii, ubi per annos duos et dimidium commoratus, cum testimonio maturitalis dimissus, sub finem mensis Octobris anni XXXIX h. s. ad hanc almam literarum sedem Fridericam-Gulielmam Berotinensem me contuli, ibique a rectore magnifico Ill. TWESTEN in civium academicorum numerum receptus, apud IlI. HECKER, ordinis gratiosi medicorum Decanum maXime spectabilem, nomen professus sum. Per annos inde duos hasce scholas et philosophicas et medicas audivi:

SEARCH

MENU NAVIGATION