장음표시 사용
251쪽
Mus EUM ANATOMICUM. 229 magna pars ossis verticis diVisa est. Vulnus oblongum in osse verticis et parte ossis frontis conspicitur, a cujus inferiore parte os frontis obliquam fracturam subiit; in superiore parte ossis verticis etiam pars diffracta adhaeret, cujus interior lamella consumta est; in parte laterati ejusdem ossis verticis cernitur introrsum pressa quasi lamella exterior , quod quidem a vulnere antea inflicto, sed sanato, relictum videtur.
II94. Superior pars cranii hominis adulti. In osse frontis apparet, quo modo natura ad vulnus sanandum, quod antea vive gladii sive projectae plumbeae glandis vi inflictum fuerat, adducta nova materia ossea, processerit. II95. Ossa, quae faciem constituunt, invicem nexa. In inseriore ossis frontis parte , a qua certe antea vi eXterna lamella exterior sublata fuit, magnum rotundum conspicitur foramen, cujus margines
egregie aequabiles sunt. Cavitates sinuum frontalium et septum, eos dividens, per foramen conspici possunt. Alveolus tertii dentis mo Iaris perforatus est usque in fundum antri High mori. I 196. Cranium hominis adulti, in cujus suturae coronalis sinistra parte trepanum applicatum fuit; foramen autem cellulosa ossea substantia denuo repletum eSt. 1197. Cranium hominis adulti, horisontali sectione divisum, ut examinari posset cerebrum; in sinistra enim suturae coronalis parte trepanum applicatum fuerat, et margines soraminis ulceratione exesi apparebant. ob
I I98. Cranium Angli, cujus os iugale glande plumbea, e siclopeto emissa, diffractum est, dum glans ipsa infra orbitam dextram in maXillari osse superiori haeret. Ρrocessus stilisormes in hoc specimine in signis sunt longitudinis
252쪽
13o M Us EUM ANATOMICUM.1199. Pars superior cranii hominis adulti, in quo omnes suturae coaluerunt, et externa pars insigniter atque admodum irregulariter introrsum est repressa. Causa latet et externa Videtur, dum interna superficies sese habet uti in statu naturali. Istoo. Caput hominis adulti, in cujus deXtra parte maxillae superioris alveoli dentium caninorum et primorum molarium exulcerati a dentium evulsione videntur, et fundus alveolorum magna apertura deficit, ita ut antrum Ηigh mori apertum sit; processus stilisormes admodum magm et solidi sunt.
Illo I. Cranium hominis adulti. In osse verticis lateris sinistri prope suturam coronalem est eminentia longitudinalis, vi, ut videtur, vulneris cranio eo loco inflicti; praeterea in hoc cranio illud singulare observatur, ut in sinistro latere ossis occipitis insignis eXcreverit processus, in origine admodum latus, sed in acumen desinens; crista in media hujus ossis parte semper praesens etiam solito majorem habet magnitudinem, et in dextra parte primordium similis tumoris' conspicitur. Totum porro caput solidum et pondero
I et Oet. Caput infantis recens nati, qui aliquamdiu post partum vixit. In dextro osse verticis impressio insignis adest, quae indiumenti applicatione in partu orta fuisse videtur. 12O3. Cranium hominis adulti, in quo stiperior vertebra colli suis cavitatibus articularibus cum condylis ossis occipitis anchylosi com
I 2O4. Cranii hominis adulti pars inferior. Basis cranii admodum introrsum repressa est. Atlas, seu prima colli vertebrae, firmiter coner Vit cum occipitis osse, tam in articulatione, quam in parte posteriore et anteriore. Malum autem ortum videtur, quot homo, cujus hoe eranium est, teneriore jam aetate grave pondus capite forte gesserit. De-
lineationem hujus speciminis dono dedi CL Sandi forti O., qui eam
253쪽
Mus EUM ANATOMICUM. 23 Idescripsit in Museo Midensi et iconem ejus dedit Vol. II. Tab. XIV.
1stos. Cranii hominis adulti pars inferior. Post lapsum certe fractura condulorum ossis occipitis et distocutio vertebrarum superiorum duarum locum habuit, unde concretio substantiae osseae condylorum ossis occipitis cum allante et hujus rum epistropheo facta est. Hoc
specimen quoque in Musto Leidensi Tab. XV. fig. 4. delineatiun
12O6. Cranium hominis adulti, quod gladio in osse frontis et osse nassi sinistro laesum fuit. Vulnera bene sanata sunt, quamvis usque ad sinus frontales penetravisset illud, quod in os frontis incidit. In medio ossis frontis etiam impressio superest, sive instrumento pungente sive glande projecta laesum fuerit.
FOETUS LIUM NI, WDRO CEPHALO AFFECI L
12o7. Caput foetus recens nati solito majus. Ossa verticis a latere multum prominent, fontanella anterior magna est. Hydrocephalus hic in primo gradu locum habuisse videtur. Dimensio juxta aures, basin et verticem est j ΙΙ pollicum. ag juxta frontem, Ossa Verticis et occipitis est Iet poli. 3a a radice nasi per Verticem ad foramen magnum m poli. Angulus facialis C a m p e r i m 89'l isto8. Caput metus recens nati, priori multo majus. Fontanellat interior multo amplior et incrementum ossium majus, fontanella post terior triangularis admodum quoque magna est; praeterea Vitium in il anteriore palati parte vel maxilla superiore locum habet, quod palatumi fissum solet appellari, non tamen totum palatum fissum est, sed infe-l rior pars septi narium non tangit fundum; margine vero crasso instructi tum est et eminet ultra maxillam et nasum, desinens in condylum ob
254쪽
sa et Mus EUM ANATOMICUM.tusum valde prominentem, qui Videtur productus a deformi figura et loci mutatione ossis intermaXillaris anteriora Uersus. Dimensio est m 12 pollicum.
Angulus facialis C a m p e r i m 9o' 12o9. Sceletus deformis, rachitidis semina secum serens, laetus recens nati, cum capite hydrocephalo. Praeter basin cranii in occipitis osse, quod apice, instar nasi secundi prominente , deforme est, ut etiam partes
osssis verticis ; totum vero adhuc membranaceum est. Eminent quoque in partibus lateralibus membranacei sacci loco OSsium temporum, quae admodum imperfecta sunt; loco ossis frontis non nisi duo primordia ossificationis inveniuntur, saccus membranaceus maXime prorsum eminet. Est specimen admodum singulare. Dimensio est m 16 pollicum.
3 I3l 'Angulus faciatis Camperim I 38 121 o. Sceletus infantis septem mensium hydrocephali, in quo ossacranii magnopere invicem distant. Id quoque singulare habet, ut in colli vertebris superioribus spina bifida observetur. I 2II. Sceletus foetus humani recens nati cum spina bifida, a vertebra dorsi septima ad os sacrum usque protracta, et capite hydrocephalo magno . Ossa jam sunt formata et pro aetate longe maXima, hic et illic partes eXtenuatas exhibentia; per membranas et fontanellas admodum magnas invicem solito longius distant, praecipue sontanella anterior admodum magna eSt. Dimensio est I4 pollicum.
255쪽
121st. Sceletus foetus recens nati cum capite hydrocephalo. Maxima ossa bene formata' sunt, fontanellae magnae et membranae, quae ossa connectunt, etiam admodum magnae; singulare autem hoc est, quod hae distantiae maximae sunt inter ossa temporum, occipitis et verticis. Dimensio I est I6: pollicum.
a Ι5 Angulus faciatis Camperi II 4'. 1213. Sceletus infantis cum capite hydrocephalo. Ossa frontis, verticis et occipitis, bene formata et integra sunt; fontanellae vero et suturae omnes insignis sunt latitudinis, ita ut ossa hinc ad maximam distantiam invicem remota manserint. Dimensio est m 1sI pollicum.
Angulus faciatis Camperi 9ari 1214. Sceletus infantis duodeviginti hebdomadum cum capite hydrocephalo admodum magno. Osssificatio ossium cranii admodum imperfecta est, insularum ad instar partes osseae membranis, cranium constituentibus, inhaerent; inferior pars ossis Occipitis omnium per
256쪽
Angulus faciatis Camperi ra I 23'.
permagno. Ossa perfecta sunt, sed membranis amplissimis mediis inter ossa Verticis, frontis et Oecipitis, distant; ossa vero humeri incurva sunt. Dimensio 1 est 33 pollicum. 3R - 3ο Angulus facialis C a m p e r i m IIO'. 1217. Sceletus puellae ΠOUem annorum cum capite permagno hydrocephalo. Ossa perfecta sunt, et sutura sagittalis in osse frontis jam disparuit; in coronali vero adest os Wormianum, in lambdoi- dea multa ossa w o r m i a n a conspiciuntur. Dimensio 1δ est m 25 pollicum.
, Angulus facialis C amy e r i m I Ι3'. 1 si18. Cranium infantis sex annorum hydrocephali, in quo ins1gnis sontanella major obserUatur.
PARTES INEA UM, A PLIALO, AUT SPINA BIFIDA, LABORANTIUM.
1219. Cranium infantis acephali. Ossium Verticis mediae partes deficiunt, ut et superior pars Ossisi occipitis atque totum os frontis ad supercilia usque. Ossa porro, basin formantia, in inferiore superficie
257쪽
conspiciuntur; ex ea vero superficie sursum eminent, ita ut bassis ossis multiformis ad eminentem deformem particulam bifidam quasi ossis frontis inter supercilia pervenire Videatur. 122 O. Integer sceletus infantis, acephalo atque spina bifida laborantis. Deficiunt in hoc specimine omnia ossa, superiorem cranii
partem constituentia, ita ut totum conceptaculum cerebri deficiat, basisque deformis, quae non nisi membrana tecta erat , sursum emineat. Vestigia parVa Osssium temporum posteriora versus in latus reclinata supersunt; cranium autem nCn solum, verum etiam tota spina usque in inferiorem ossis sacri partem aperta est et bifida; in collivertebris adest flexura, prorsum speciem lordosis eXhibens, dein reflectitur retrorsum paululum in dorsi vertebras superiores, porro inde iterum anteriora versus refleXa lordosin format, dum inferiores dorsi vertebrae et lumborum recta descendunt. In deXtro latere superior costa cum sequente concrevit, in sinistro tres inferiores in unum os coaluerunt. Tota thoracis cavitas brevis, sed amplissima respectu Caeterarum partium, et deformis est. Scapula sinistra etiam singularem figuram habet; dextra vero minorem deformitatem monstrat.
I 221. Sceletus similis infantis, acephalo et spina bifida laborantis; spina vero dorsi magis incurvata conspicitur, et os sacrum plane deficit. 1222. Sceletus infantis monstrosi. In vertebris lumborum corpora imperfecta admodum et deformia sunt; arcus posterior deficit et spinam bifidam reddit; os sacrum omnino deficit; ossa illi utriusque lateris inter se concreverunt et cum ossibus ischii, solito longi ra, pelvis cavitatem arctissimam faciunt etiam solito longiorem; artus inferiores sursum sunt contorti.
258쪽
OSSAE CRANII, LUE VENEREA ALIAVE
I 223. Os frontis hominis adulti, in quo varia tubercula durissima obseruantur, quae tophi dicuntur. 1224. os occipitis hominis adulti. Substantia solito gravior est, et in exteriore superficie scrobis superioris sinistri adest tophus malanus , crassus, aequabilis. I 225. Ρars osssis occipitis etiam solito ponderosior, ejusque crista in
12 26. Os frontis solito ponderosius; ejusque lamella exterior imaequabilis et pro parte consumta Videtur. 1227. Os frontis hominis adulti, cujus lamella interior pro parte exulcerata est, eXteriore etiam quodammodo affecta ; sed praeterea totum hoc os valde sinistrorsum est inflexum , unde singularem figuram acquissivit. I 228. Superior pars cranii hominis adulti, cujus os frontis et pars ossium verticis eXulceratione affecta fuerunt, ut lamella externa tota consumta fuerit, quae tamen exulceratio, licet ins1gnis magnitudinis, ad senationem perducta suisse videtur; quamvis enim inaequalitates, impressiones et tubera permulta superstat, omnia tamen denuo glabra crusta sunt obtecta. I 229. Os frontis hominis adulti, crassitio et pondere insigniter auctum, et variis in partibus exulceratum; lue venerea haec degeneratio producta videtur. I 23o. Pars superior cranii hominis adulti, per omnem ambitum eXulceratum , Uti videtur acrimonia venerea; praecipue vero Os frontis Pro magna Parte totum consumtum est, usque ad lamellam internam solito ponderosius est, et fere omnes suturae, praecipue sagittalis et Pars dextra coronalis, exulcerationibus istis consumtae sunt.
259쪽
MUs EUM ANATOMICUM. 237I23 I. Cranium hominis adulti, lue Venerea valde erosum. Varia et mrgna in eo adsunt foramina; sic lamella palatina maxillae superioris fere tota consumta est; in media anteriore parte ossis frontis et insuperiore parte ossis verticis sinistri aeque ac dextri magnae partes consumtae sunt, ita ut inde ingentes aperturae sint factae; praeterea varia adsunt foramina minora in diversis ossibus, atque totum cranium admodum inaequabile est. I 232. Cranium hominis adulti admodum ponderosum. Dextra pars ossis frontis praecipue affecta esse videtur; tabula eaeterna in hae parte
penitus consumta est, et diploe etiam eXulcerata.
1233. Caput hominis adulti nitidissimum; lue vero variis in locis affectum. Ossa spongiosa inferiora et pars septi narium consumta sunt,
ita ut ossa nasi inde admodum compressa videantur, et eXterior margo aperturae narium etiam eXesus sit. Lamina externa ossis frontis et OS-sium verticis erosia, diploe etiam ex ulcere est consumta.
I 234. Cranium hominis adulti, in quo lamina externa ossis frontis et pro parte etiam ossis verticis lue est affecta. In dextro osse Verti- eis magnus tophus observatur; sutura figittalis os frontis divisum reddit , et in osse occipitis magnum est os W o r m i a n u m duoque mi
1235. Sceletus infantis duorum hebdomadum. In superiore ossis Verticis dextri parte invenitur pars ossis externa exfoliata Verosimiliter per hereditariam tuis venereae acrimoniam. I 236. Sceletus infantis novem annorum, cujus cutis cranii densa crusta instar lineae capitis obsessa erat. Sublata cute, os frontis et Ossa verticis tumida, crassa, spongiosa erant, et veluti nova organica morbinsa substantia pro maxima parte turgebant, quae in osse frontis, in latum eX pansae, superiorem et anteriorem partem praecipue occupat, in OSssibus Verticis mediam et superiorem. Qualem ossium degenerationem, quum
neque ipse unquam observaverim, neque ab aliis, quod quidem scis,
260쪽
38 Μ Us EUM AN A ΤOMICUM. observatam invenerim, admodum rara est ; quam ob causam 'hoc cranium delineandum curaVi. Sceletris cetertim sanus, egregie formatus et bene praeparatus est; sed in inferiore parte ossium femoris oblongae fissurae in externa lamella conspiciuntur. 1237. Simile caput infantis, quod etiam hydrocephalo affectum vi
1238. Sceletus integer Aethiopis Viginti duorum annorum, phthisi
pulmonali venere a mortui. Omnia ossa cranii, imo plurima totius sceleti, lue affecta sunt; praecipue Vero morbi vestigia sese manifestant in capite, ubi omnes suturae per corrosionem substantiae ossium consumtae sunt; os ethmoideum etiam erosum est; spongiosa vero inferiora et palatum integra sunt, et omnes dentes integerrimi et nitidissimi sunt. In osse frontis foramen est ad cerebri, conceptaculum penetrans; in trunco Vertebrae et os sacrum ViX affecta videntur; ossa vero innominata solito magis porosa. In artubus autem superioribus claviculae et scapulae jam summo gradu assectae sunt, crassa admodum sunt haec ossa, porosa et foraminibus pertusa, uti quoque ossa humeri, et radius atque ulna deXtri brachii. In artubus inserioribus femorum trochanteres corrossi sunt, tibia dextri cruris admodum tumida; sinistri Vero minUS. 1239. Cranium puellae viginti duorum annorum, cujus os frontis et verticis deaetrum lue Venerea Vehementer affecta sunt, deXtrum os Verticis minus. Mortua est haec misera, affirmans, sese uno concubitu hoc malo affectam fuisse. 124O. Cranium hominis adulti, in quo Ossa nassi et maxillaria superiora ulceratione perdita sunt.
124 I. Cranium hominis adulti, horisontali sectione divisum, ut intus quoque conspici posssit mutatio, quam ossa subierint ab impressione sinistrae partis ossis occipitis, per caput sic dictum obstipum. Condylus Ossis occipitis retrorsum et introrsum pressus est, uti et pars
