Descriptio musei anatomici, quod ... Guilielmi I munificentia Academiae Rheno-Trajectinae concessit

발행: 1826년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

1o 4. Portio intestini jejuni hominis adulti, post diuturnos dolores colycos mortui; pro parte induratae erant intestinorum tunicae, pro parte exulceratae, ita ut chylus in abdominis cavitatem esset effusitIS.

io 3. Portio intestini ilei et coeci ejusdem hominis. In ileo, per longitudinem dissecto, glandulae multae vel aphtholae quasi tubercula degenerata apparent; valvula coli cartilagineam duritiem habebat. io 6. Portio coli ejusdem hominis, tunicis etiam crassitie quodammodo auctis.

Io47. Portio intestinorum tenuium ex adulta semina lenta perito- nitide defuncta. Tunicae horum intestinorum non solum praeter modum crassae apparent, sed ipsi intestinorum gyri invicem firmiter cohaerent, effusa lympha coagulabili. Addere possumus, totum intestinorum tractum inde a ventriculo admodum contracto, eadem ratione se habuisse, atque haec sese portio Osfert. Io*8. Intestinum iteum infantis unius anni. Vassis materia rubra impletis , voloris in hoc specimine cernitur; nulla vero inde natae inflammationis indicia apparent. io 9. Ilei portio hominis adulti, in qua itidem volvulus adest. ioso. Portio intestini coeci hominis adulti, in qua, raro eXemplo, processus vermicularis admodum brevis, sed simul praeter naturam amplus conspicitur. 1 os I. Ventriculi portio seminae adultae, post vomitum diuturnum demum mortuae. Ventriculi curvatura major, Uel potius ejus saccus qui dicitur coecus, cum peritoneo concreverat; ipsa ventriculi cavitas in tres diversos saccos erat divisa per sepimenta tunicarum induratarum; tubus intestinatis erat pro parte ulcere consumtus, pro maXima vero praeter modum aere elastico expansus, ita ut venter itidem insigniter

tumeret.

232쪽

etio Μ U E U M A N A Τ Ο Μ I e V in quinquaginta annorum post magnos dolores, Vomitu continuo, ad summum gradum emaciatae es tandemque mortuae. Hepar induratum ad mediam partem curvaturae minoris penitus eum ventriculo concrevit, atque sie, Ventriculum in media parte comprimens, ejus cavum in duas partes divissit; porro vero ad pylorum etiam arctissime cum substantia ventriculi concrevit, et intestinum duodenum similiter amplectens, om-

nem progressum alimentorum eX Uentriculo ad intestina interceperat. Ipsum hepar etiam permagnum, induratum, plurimis in locis tumoribus induratis inaequale est. Ρropter insignem molem hujus hepatis et pondus duodecim librarum, partem tantummodo, quae Cum ventriculo concrevit, cum eo in spiritu servavi, reliqua mole rejecta. 1o53. Porcio ventriculi cum portione intestini duodeni et pancream te indurato hominis sexagenarii, qui ictero insanabili et alvo immo. bili vomituque diuturno mortuus est. Pancreas induratum etiam ductum choledochum ejusque exitum ita obturaverat, ut nulla eslassio bilis in duodenum locum habere posset; unde alvus clausa, vomitus molestus et icterus pertinacissimus, qui nullis remediis tolli potu runt , quoniam causa mechanica nullo modo poterat tolli. Io54. rincreas viri sexagenarii valde induratum, cuique arteria insignis diametri asso conspicitur. 1o55. Ρortio intestini ilei hominis adulti, quae hernia eonstricta fuit, et verosimiliter operatione potuisset servari; qua vero neglecta,' sive propria sive chyrurgi culpa, mortuus est. Rogatu medici examinavi cadaver, vidique atque demonstravi, hunc hominem, forsitan servari potuisse, nisi operatio fuisset neglecta. Io56. Portio ventriculi hominis adulti; gastritide a materia acri hi-liosa mortui; post summos dolores vomitusque materiae acerrimae , erosa est tota ventriculi substantia , prope cardiam ab insertiose ne oesophagi avulsa et in sacco coeco itidem corrosa, ut magna

233쪽

a II

M Us EUM ANAΤOMICUM. in eo apertura apprereat; materies aeris in cavum abdominis erat eΩfusa.

1o57. Portio ventriculi militis, in cujus inferiore pane ad pylorum

insigne foramen adest, quod czrcinomate productum est; conspicitur adhuc glandula in eadem ventriculi regione scirrhosa, et magnitudine sua et duritie admodum notabilis.1o58. Saccus hermae ine arceratae inguinalis, gangraena assectae, hominis adulti, quem in operatione totum sustuli. Intestinum cum interiore sacci superficie concretum erat et nigrum, liberum tamen factum est; aeger Vero Undecimo ab Operatione die mortuus est.. io59. Alius saccus herniosus ex rustico adulto. Hernia inveterata vehementissime strangulata erat, facies pallida collapsa, sudor frigidus in omni parte corporis . pulsus debilissimus, nulla indicia doloris aderant, ita ut morti prOXimus esset, et chyrurgus, qui me, ut ipsi adessem, vocaverat, non auderet operationem instituere; ego Vero putans, remedium anceps melius esis quam nullum, ipse operationem instituebat; et quidem, quamvis aeger nulla indicia doloris vel et sensationis ab incisione integumentorum aliarum partium sub operatione exhibrret quod mirabamur omnes, adeo felici eventu, ut nulla post operationem apparuerint symptomata et post trium septimanartim spatium laborem foditum peragere posset. Erat etiam hernia inguinalis entero- epiploocete. 1o6o. Pars omenti, insigni adipis Oantitate scatens, quae in hernia inguinali inveterata fuit, abscissa. IO6I. Similes omenti portiones, eodem modo acquisiitae, atqui iust jori adipis quantitate praeditae. FO62. Pars omenti eodem modo acquisita et magnitudine et adipe. suo insignis. IO6s. omenti portio . pinguedinis magna copia statens, ex cadaver femitae adultae adeo' macilentae, ut . musculi omnes sicci sere

234쪽

di1r MUS EUM ANATOMICUM. viderentur, et nulla pinguedinis nota in tunica adipola aut cellulosa adesset. 1oM. Ejusdem feminae melanterium, itidem pinguedine insigne. Io63. Portio hepatis ejusdem feminae. Totum hepar permagnum et in pinguedinem degeneratum erat.1o66. Portio intestini ilei ex porco, per longitudinem dissecta. Interior superficies sana, et Villosa apparet; prope mesenterium vero tunicae crassitie auctae sunt, et eXterior tota hydatidibus , limpidam aquam continentibus, et e pedunculis tenuibus pendentibus, obsessa e St.

1o67. Portio hepatis indurata ex infante duorum annorum, hydrope ascite mortUO.1o68. Portio hepatis adulti cum vesica fellea, in qua calculi aliquot fellei haerent.. IOD. Hepar permagnum, indurationibus et abscessibus obsessum, ex infante trium annorum, qui, post insatiabilem famem emaciatus, mor

tuus est.

- 1 opo. Pars lienis eX homine adulto, cujus superficies exterior degenerata est, et continebat vessicam, aqua albuminosa, flavescente, plenam. ΙO7Ι. Appendicula rotunda, ex pedunculo e superficie lienis pendens, et eandem habens structuram ac lien. IO72. Ρortio lienis, eX quo saccus magnus propendebat, qui tunicis crassis, pseudomembranis obsessus, pendebat et praeterea continebat aliam membranam, liquore purulento plenam. ΙO73. Saecus membranaceus, qui in modo descripto liene haerebat. Haec specimina desumta sunt ex cadavere mulieris adultae, quod eXterna forma fanum videbatur, bene nutritum, et pinguedine nitebat;

aperto Vero abdomine, in regione hypochondriaca sinistra infra lienem apparebat tumor insignis magnitudinis, coloris albi, ad tactum in

235쪽

.M Us EUM ANATOMICUM. 2I3

nonnullis locis mollis, in aliis durus, inaequalibus tuberculis obsessus. Per magnitudinem hujus tumoris Ventriculus e sede naturali quam

maxime dextrorsum repressus erat; tumor Vero tantummodo eXternam

partem lienis occupabat; lien porro pro maxima parte sanus videbatur, quamvis etiam quodammodo solito major esset. Aperto hoc tumore,emuxerunt unciae sedecim humoris purulenti, unde apparebat, eum productum fuisse ab inflammatione praegressa, praecipue quum et interna tumoris superficies pseudomembranis esset obsessa. In abdominis cavo Omnia ceterum sana erant; aperta Vero thoracis caUitate, pulmones etiam statum inflammationis monstrabant et cum pleura firmitererant concreti; musculi vero intercostales nulla inflammationis indi. cia monstrabant. Apparet ex his omnibus, abscessum in liene non fuisse causam mortis, Verum hanc potius tribuendam esse acutissimae peri- pneumoniae, cujus vestigia adeo manifesta erant. Io74. Portio intestini recti cum ano et parte cutis eum cingente, in qua tres tumores, haemorrhoides dicti, cernuntur, Unus major,

duo Vero minores.

1o75. Pelvis infantis, sine ani apertura nati, cum portione ultima intestinorum. Pelvis a parte anteriore, sublatis ossibus pubis, est aperta, ut pateat, quo modo sinis intestini recti cum interiore superficie ossis sacri concrevisset. Inferior pars intestini recti in amplum saccum eXpansus erat, magnam mee Onei copiam continentem.

1o 6. Portio intestini jejuni, in cujus exteriore supersicie nonnulla tubercula indurata conspiciuntur; haec autem producta esse a degeneratione aphthola tunicae villosae ex intimae inspectione apparet; imo vero in vasis lymphaticis vel lacteis et glandulis melantericis obstructis similia vitia adesse, e sequentibus patebit speciminibus. Io77. Ρortio intestini jejuni hominis adulti, in cujus melanterio glandulae induratae erant, et chylus in vasis lacteis coagulatus, unde etiam in hoc specimine vas lacteum, coagulato chylo turgidum, Per

236쪽

st 14 MUS EUM ANATOMIcUM. longitudinem intestini decurrens conspicitur, a quo pro parte detracta

est tunica eXtima.

1o 8. Portio intestini jejuni ejusdem hominis. Vas lacteum mer curio repletum est, eumque permisit usque ad glandulam induratam; haec autem aperta, in sua interna substantia non admisit mercurium, qui tantummodo Vasa, per externam superficiem distributa, permeare potuit. Io79. Duae portiones intestini jejuni hominis adulti ejusdem cum mesenterio et glandulis melanterii induratis et insigniter mole auctis. Ρraeter haec vitia glandularum etiam ubivis in interna superficie apparent aphthoste degenerationes, et in exteriore superficie, quamdiu recens erat cadaver , conspiciebantur lactea , chylo coagulato tumidi Ia , quod indicat, revera in glandulis induratis etiam vasa lactea vim morbi pati.

RENES MORBOSI, ET VESICAE URINARIM VITIA.

1ogo. Ren hominis adulti, per longitudinem dissectus. Arteria anna, rubra materia ceracea impleta, duos dat ramos ad renem tendentes; pelvis renis admodum ampla materia ceracea viridi impleta est; in substantia ipsa plures calculosae materiae maculae apparent. ΙO8 I. Ren. mulieris adultae, per longitudinem dissectus. Pelvis in ingentem amplitudinem dilatata est, consumpta omni substantia medullari et sere etiam corticali, ita ut nil nisi infundibula membranacea amplissima supersint, in quorum uno haeret calculus urinarius fabae magnitudinis; in uretere, admodum dilatata et per longitudinem dissecto, etiam similis calculus urinarius haeret. 1O82. Alter ren ejusdem feminae non adeo magnus , sed in quo pes

Vis , eodem modo quam maxime dilatata, consumtam substantiam ipsam

237쪽

Mus EUM ANATO MI cum 2II demonstrat; ureter etiam dilatatus est. Vesica urinaria adeo contracta erat, ut vix ejus vestigium inveniri Osset, et cum utero indurato unum corpus constituere videatur, praecipue ad posteriorem et inferiorem partem. In vagina, per longitudinem dissecta, etiam indurationes fungosae conspiciuntur, quae formam orificii uteri naturalem

delerunt. Io83. Renes cum ureteribus et Vesica urinaria pueri novem annorum , doloribus nephritidis et mingendi dissicultate emaciati, et denique mortui. Ren dexter per longitudinem discissus est; intus continebat materiem purulentam, ceterum substantia est consumta; ureter per longitudinem apertus inaequalem capacitatem monstrat, nonnullis locis contractis, aliis valde dilatatis. Ren sinister magnus et materia purulenta plenus admodum deformis est, desinit in amplissimum ureterem, simili materia purulenta crassa caseosa plenum, hic descendit ad vesicam urinariam, tunicis crassis contractam, cui includebatur calculus , totam vesicae contractae capacitatem replens. Io84. Portio vesicae urinariae ex septuagenario viro, qui sanguinis mictu doloroso laboraverat, et saepe magnis cum doloribus sanguinem coagulatum per urethram emiserat, qualis ad orificium non tantum urethrae invenitur, sed etiam ad insertionem ureteris in interna vesicae superficie haeret. Io8s. Pars magna vesicae urinariae, duris crassisque praeter modum tunicis constans, ex cadavere viri adulti.

1o86. Vesica urinaria puellae decem annorum cum utero concreta.

Vesica, per longitudinem aperta, tunicam internam hirsutam monstrat, orificiis ureterum. solito amplioribus; in bulbo urethrae haeret calculus ovi columbini magnitudinis.

238쪽

PARTES GENIT ES SEXUS VIRILIS

MORBOSAE.

Io 87. Portio tunicae vaginalis testiculi hominis adulti, in qua hydrocele apparebat. Ρer longitudinem dissectus saccus monstrat testem, firmiter cum tunica darios concretum, atque pendentem ex funiculo spermatico in fili speciem eXtenuato. io 88. Duo testiculi hominis adulti, in quo hydrocele locum habebat, sua tunica vaginali inclusi; in dextro hydrocele majus volumen habet, quam in sinistro. io 89. Testiculus hominis adulti, in inguine dextro prope annulum inguinalem situS.

PARTES GENITALES SEXUS FEMININI. MORBOSAE.

Io9o. Uterus mulieris adultae, solito paulo major, ovaria etiam λlito majora et duriora, ex fimbriis sinistris nonnullae hydatides dependent. IO9Ι. Uterus vetulae , per longitudinem cum vagina dissectus. Vagina admodum ampla et laxa ansam prolapsui dederat; interior superficies uteri consumpta apparet. IO92. Uterus mulieris adultae, per longitudinem apertus. In interiore orificio apparet tumor polyposus, qui ansam sterilitati dare potuit. IO93. UterVS cum vagina mulieris quinquaginta annorum. ΟVarium deXtrum apertum est, quod ab hydropis initio tumidum videbatur. Uagina per longitudinem aperta est, uti et corpus uteri, orificium autem integrum est relictum; quoniam penitus clausum erat.

239쪽

Mos EUM ANATOMICUM. III longitudinem totius internae partis occupans, quo in duo diversa cava divisus fuit. Vagina concreta penitus, tenUem membranam refert clausam, ita ut ab eXteriore VulVa nulla apertura ad Orificium uteri. adsit. Uterus ipse iii tres partes diVisus videtur tumore singulari, sese ab exteriore parte monstrante, qui tumor tamen non cavus est, sed induratione singulari constat. IO95. Uterus puerperae , quarto post partum die mortuae. Per longitudinem dissectus est, apparentque parietes crassi, et interior superficies inflammatione correpta videtur, pseudomembranis Obsessa, cum signis transitus inflammationis in gangraenam, quod ex colore nigricante videtur apparere.

IO96. Uterus mulieris adultae cum ovario sinistro, in ingentem magnitudinem aucto et degenerato; continebat cellulas humore flavo nigricante albuminoso plenas. IO97. Omenti ejusdem mulieris portio, quod in ingentem molem increVerat et pondus habebat undecim librarum. Cellulas monstrat majores minoresque simili humore plenas, qui in ovario inveniebatur; laborabat porro hydrope ascite, quo mortua est mulier. 1O98. Uterus a solita forma aberrans cum ovariis in majue volu- men humore, quem continebant, eXCretiS.l Io99. Massa pinguedinis, cum pilis in ea praesentibus, inventa ini ovario mulieris adultae.

II OO. Ovarium maXimum in hydatides majores minoresque dege

neratum.

I IOI. Sinistrum ovarium puellae pauperae viginti duorum anno-l rum insignis magnitudinis, in hydatides variae magnitudinis degeneratum.' ' ΙIoa. O Varium deXtrum ex eadem puella desumtum, simili modo aDli sectum. In initio gravida habita fuit, quod vero non ita fuisse pos- l test patuit, quum post summas anxietates et cacheXiam uniVersalem tandem mortua eSt.

240쪽

118 MUs EUM ANATOMICUM.11os. Portio placentae in hydatides degeneratae.11O4. Polypus uteri permagnus, quem ligatura sustuli; adhaerebat orificis uteri pendebatque inter femora, ita ut uteri prolapsum adesse crederet chirurgus; sublato malo, mulier in sanitatem restituta

fuit. II O3. Clitoris cum nympha, magnitudine ingenti praedita, ex virgine duodeviginti annorum. Operatione sustuli has partes, et restituta puella est in sanitatem. 11o6. Clitoris magnitudine insigniter aucta. 11O7. Simile specimen. 11o8. In superiore parte lagenae pendet induratio, quae in superficie uteri haerebat, in inferiore discus mammae eXssiccatus et in osseam substantiam induratus , eX cadaVere ejuSdem mulieris, .in qUis Ven triculus induratus erat et intestina contracta. Vid. sup. N'. ΙO36. et sqq. 11o9. Tumor fungosus, qui talem in utero magnitudinem acquisi-

vit; orificium uteri externum a tumore mechanica vi dilatatum hic conspicitur. 11 1 o. Mamma mulieris adultae indurata et magnitudine aucta, infundo disci abcessus aderat. IIII. Mamma scirrhosa cum ambiente tela cellulosa, quae itidemscirrho affecta erat ex Virgine. Amputatione sublata, annum post Operationem rediit malum et carcinoma partis, ex qua mamma sublata erat, prodiit et Vitae sinem miserae imposuit. 1112. Mamma sinistra mulieris adultae , carcinomate Occulto laborans,

exstirpata.

1113. Similis mamma eXstirpata cum successu Optato. III 4. Mamma permagna ex muliere adulta, post mortem desumta indurata est tota substantia et exterior superficies ulcusculis parvis obsessit.

III S. Mamma muliebris insignis magnitudinis ob tumorem scirrho-

SEARCH

MENU NAVIGATION