Descriptio musei anatomici, quod ... Guilielmi I munificentia Academiae Rheno-Trajectinae concessit

발행: 1826년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

me est constructa.

1688. Os, aspera arteria, cor et hepar, colabri, quorum Vasa materia rubra impleta sunt. Primum in conspectum venit maxilla inferior cum lingua bifida et huic subjecta apertura asperae arteriae, dum in inferiore parte vessica pneumatica conspiciatur; porro hic cernitur cor cum suis vasis; dum tandem spectatur hepar oblongae figurae. I 689. Lingua, aspera arteria et cor, colubri natricis , quorum vasa

materia rubra sunt injecta, ita ut hic primum in conspectum Veniat lingua et ad ejus radicem apertura laryngis, quae immissa pennula indicatur; dum tandem cernatur cor cum Vasis majoribus inde orientibus. IDo. Aspera arteria una cum pulmonibus testudinis. 1691. Cor acipenseris sturionis , constans sinu membranoso et vela triculo oUato, eX quo arteria storta emergitur. Superficies externa valde inaequalis est et veluti tuberculis induratis composita. Ρars inferior ovata est et ad altitudinem sinus in partem coarctatam transire vidu-tur, eX qua arteria aOrta suam Originem ducit.

- 1692. Pars branchiarum scipenseris si Tionis, ita praeparata, ut tunica vasculosa, quae Omnia ejus puncta inVestit, injectis materia rubra vasis, pulcherrime conspici queat; ex qua simul aptitudo hujus membranae ad respirationis functionem, in eo animali perficiendam, cla- rissime demonstrari potest, dum singuli tubi aeriferi, qui juxta margines eXternas et internas cujuscunque strati branchiarum decurrunt, perinjectionem cum mercurio Vivo in conspectum ducti sunt.

1693. Portio ductus pneumatici acipenseris mirionis; vasa sanguinea

per materiem rubram pulcherrime sunt impleta. In superficie eXterna ramificatio horum vasorum elegantissime conspicitur; vasa majora in innumeram multitudinem tubulorum, in gyrum decurrentium et sibi invicem subjectorum, transeunt. Sed supra omnem sidem sub-38, 2

322쪽

3oo M Us EUM ANAT OMICUM.tilis est horum vasorum ramificatio in superficie interna, atque non tantum ramificatio, Verum et ultimi fines horum vasorum plurimum differunt ab aliarum membranatum, et facta comparatione cum specimine, quod portionem similem sistit gallinae cons. Ν'. I682. ,

convenire deprehenditur cum iis, qui in vesiculis aereis cavitatis abdominalis avium inUeniuntur. 169ψ. Cor cum branchiis sinistris ra De , per artificiosam vasorum injectionem ita praeparatum, ut arteria major, Vel aorta CX corde pro-Veniens, Conspici possit, eX qua duae magnae proveniunt arteriae branchiales, quarum superior in duos, inferior in tres sese dividit ramos; qui omnes separatim ad quinque diversa branchiarum strata decurrunt et sese in infinite subtiles ramulos dispergunt, unde fit, ut membrana tenera Vasculosa branchiarum ubique colore rubro sit tincta. 1695. Portio branchiarum rasae , aeque atque prior per Vasorum injectionem praeparata. Ex margine interno , magno, cartilagine O , oiigo et progressus artificiosae branchiarum fabricae apparet,utn.mque harum branchiarum ex binis diversiis stratis constare, quae per partes intermedias cartilagineas separantur, et quodque horum stratorum pluribus constitui prominentiis, formam plumarum prae se ferentibus , quae omnes membrana tenera et vasculosa investitae sunt. Ι696. Pars suprema et maXima ra De , post artificiosim Vasorum injectionem ita praeparata, ut omnes partes, ad respirationem et sanguinis circuitum pertinentes, eX ea demonstrari possint; dum Praeterea Cerebium , Origines nervorum majorum et medulla spinalis, in ea

pro parte conspici possunt. Et primum quidem partes ad respirationem inservientes, branchias scilicet, fabricae artificiosissimae esse hic

apparet. Membrana Vasculosa, quae eas et omnes earum prominentias, Pluma um formam habentes, investit, infinitam teneritudinem ramus- eulorum et finium arteriarum branchialium exhibet. Ex Ν'. I g. patuit,

quo modo sanguis ex corde per arterias branchiales deseratur; sublatis

323쪽

Mus EUM ANATOMICUM. 3O in hoc objecto corde et arteriis branchialibus, nunc cernitUr, quo pacto sanguis ille ex branchiis reducatur per venas branchiales. Venae hae branchiales in tres transeunt ramos, qui omnes in unum confluunt vas, quod, secundum spinam domi recte descendens, Vena spinalis dici potest, et ex qua duae quoque proveniunt Venae, quae in sinum cordis inseruntur et sanguinem ad illud reducunt. Supra originem venarum branchialium cavitas encephali et spinae dorsi cernitur, in quibus patefactis cerebrum et medulla oblongata posita sunt, eX quo rami praecipui nervorum ad organa sensualia eXterna transire conspi

ciuntur .

1697. Caput cum branchiis et corde de rivier-barbeel , per

artificiosam vasorum sanguiferorum materie rubra impletionem ita praeparata ut arteria aOrta ex corde proveniens conspiciatur, quae emittit arterias branchiales, sese in quam subtilissimos ramulos per branchias distribuentes. Ad dextrum capitis latus in conspectum Venit Oculus cum musculis, ei movendo destinatis, et secundus ramus quinti paris nervorum, qui ad labium superius proficiscitur.

1698. Cor passeris , de schoi , materia rubra impletum et ita praeparatum , ut a parte inferiori visui sese offerant ejus sinus et Vena cava, sanguinem suum in eum effundens. Huic sinui accumbit ventriculus, eX quo arteria aOrta emergit.

ORGANA VOCIS.

I699. Portio asperae arteriae, ex equulo nondum nato desumta, et pellucida reddita, non tantum ut conspici posssit decursus Vasorum sanguiferorum, quae hic materia rubra impleta sunt, sed etiam ut cernatur, quo modo cartilagines circulares sese perdant in interstitio membranaceo, quod inter eas reperitur.

324쪽

Mus EUM ANATOMICUM. 3O21 oo. Simile specimen, et eadem ratione praeparatum, ex vitulo nondum nato desumtum.17ΟΙ. Pars asperae arteriae corpi, cujus Vasa sanguifera per injectam materiam rubram conspicua laeta sunt, quaeque ita est praeparata, ut pars superior sit aperta; inferior autem pars usque ad bronchia Causa sit relicta. I7O2. Larynx cum aspera arteria delphini dol*n ; ex quo patet discrime inter structuram cartilaginum hujus animalis et aliorum mam

ORGA A PERSPIRATIONIS CUTA M.

17o4. Portio oblonga cutis canis pellucida reddita, in qua plurimae ramificationes vasorum sanguiferorum adsunt, quae hic materia rubra elegantissime sunt impleta. 17o5. Portio cutis erinacei Europaei, ita praeparata, ut Vasculorum sanguiferorum, quae materia rubra impleta sunt, decursus sub cute et ad bulbos pinnarum conspici possit. 17o6. Similis portio cutis ejusdem animalis, eodem modo praeparata.

17O7. Pars cutis, ex dorso DStricis detracta, et ita praeparata, ut Videre possimus, quo modo pinnae majores Omnes hujus animalis corpusculis ovalibus contineantur, quae corpUSetlla Ope musculorum inter se sunt conjuncta, ut ad Voluntatem admodum inVicem possent attrahi , ita ut sese mutuo transcendant , cutim abbrevient atque sic pinnis situm erectum concilient. Ope lentis, Qbjecta amplificantis , facillime vasa singuifera subtilia, hanc cutis partem perreptantia , et hic materia rubra injecta, in conspectum ducuntur.

325쪽

M us EUM ANATOMICUM. 3O31 o8. Similis portio cutis ustricis, et eadem ratione praeparata, in qua corpuscula ovalia, quibus pinnae insertae sunt, sibi mutuo in

cumbunt.

17o9. Minor cutis portio, ex DStrice desumta, in qua pinnarum ra- dices sunt praeparatae, quarum nonnullae integrae sunt relictae; aliae autem apertae sunt, ut Vascula, ad eas proficiscentia earumque nutritioni inservientia, quae hic per materiam rubram injectam conspicua reddita sunt, oculis subjicerentur. 171 o. In hac lagenula continentur adhuc duae portiones cutis, ab strice detractae, quarum minor pinnas in se continet; majori vero suis radicibus inhaerpnt minores pinnulae . In utroque hocce objecto vasa sanguifera egregie materie rubra sunt impleta, ita quidem ut subtilissimae eorum ramificationes conspici possint, uti et Vascula ad pinnarum radices tendentia harumque nutritioni inservientia. I7II. Portio oblonga cutis equuli nondum nati, in qua vasa sanguifera materie rubra sunt impleta.

17I2. Similis portio cutis ejusdem animalis; sed pellucida reddita, ut vasorum sanguiferorum subtilium, quae in hoc objecto materia rubra sunt impleta, decursus cerni possit. 1713. Ejusmodi specimen. III 4. Pars cutis, a xitula nondum nato detracta, cujus vasa sanguifera materie rubra sunt impleta, quae ope lentis amplificantis facile conspici queunt.17I5. Pes anterior atque posterior equuli nondum in lucem editi, ita praeparati, ut in pede posteriore ungula sit relicta, ut hujus fabrica cornea possit cerni; a pede anteriore ungula sublata est, ut tenera fabrica cutis, quae huic est subjecta , spectari posssit. In hisce objectis vasa sanguifera felicissime materia rubra sunt impleta. III 6. Hic exhibetur pes anterior equuli nondum nati, in quo Vasa sanguifera per materiam rubram conspicua facta sunt, quique ita est

326쪽

ao MUs EUM ANATOMICUM. praeparatus, ut non tantum fabrieam Ungulae corneae, sed etiam partem ei subjacentem, quacum haec ungula juncta fuit, facile contemplari possimuS. 17I7. Ρes posterior ess usi , eadem ratione praeparatus, a quo ungula separata est. Hoc objectum pellucens factum est, ut Vasorum sanguiferorum, quae hic felicissime sunt impleta, decursus conspici

possit.

1718. Pes posterior vituli nondum nati, in quo vasa sanguifera perinjectam materiam rubram egregie in conspectum Veniunt.17 I9. Parva portio pedis anterioris vituli nondum in lucem editi, a quo sublata est ungula, quae libere pendet. In hocce specimine ungulae fabrica, ut et huic subjecta pedis pars, facile cerni potest.

172O. Pars quaedam cutis, eX columba desumta, in qua vasa sanguifera materia rubra sunt impleta, quaeque ita est praeparata, ut in superficie externa plumae visui se offerant, et in interna superficie fibrae musculares musculi cujusdam culanei, qui cutem apud haec animalia etiam admodum mobilem reddit. 172I. Portio oblonga cutis columbae, pellucida reddita, ut spectari possit, quo modo plumae radicibus suis cuti inhaereant, ut et qua ratione vascula sanguifera ad eas proficiscantur. 1722. Ejusmodi specimen. 1723. Portio cutis dimidiae partis capitis phocae vitulinae. Impletis vasis materia rubra, apparet tunica intima palpebrae et meatus auditorius eXternus, ab altera parte pili, supercilia, apertura auriculae et Vibrissae conspiciUntur. 1724. Hoc specimen exhibet portionem oblongam cutis colubri natricis in qua vasa sanguifera felicissime sunt impleta, ita ut Vascula, ad squamulas tendentia, hic decursum reticularem monstrent. I725. Similis pars cutis colubri natricis; a cauda vero detracta, in

qua squamulae minores sunt, quam in dorso hujus animalis. Vasa san-

327쪽

Μus EUM ANATOMICUM.

guifera in hoc specimine egregie per injectam materiam rubram conspicua reddita sunt, et minores circulos reticulares constituunt, qui singulas squamulas ambiunt. 17 6. Portio cutis colubri natricis , in qua epidermis a cute proprie dicta est detracta, et hic ab ea pendens conspicua est. In hoc specimine quoque in oculos incurrit differentia, i quae Obtinet inter squamas dorsi et ventris; squamae enim dorsales sunt OVales, Ventrales autem sunt quadrato - oblongae. In conspectum quoque venit, varios pulchros colores, quibus haec animalia plerumque gaudent, non in epidermide, sed in ipsa cute sitos esse. v I 1727. Caput et superior corporis pars serpentis , a quo epide is fuit separata et inferiora versus dependens conspicitur. 1728. Portio magna cutis, a serpente detracta. 1729. PIic tria exhibentur specimina, quorum duo superiora sunt portiones cutis pleuronectis sis; inserius autem libras musculares ejusdem animalis exhibet. Omnia haec felici vasorum sanguiferorum materia rubra impletione sunt colorata. In hisce cutis portionibusasti iciosus conspiciturii vasorum sanguiferorum, conteXtus; quae ' ejus nutritioni inserviunt. In inferiori specimine in conspectum' veniunt vascula, substantiam muscularem penetrantia. i; D I73O. CutiS, ab eruca magna detracta et artificiosissime pradparati, ut ejus fabrica membranacea demonstrari possit. IIT

ORGANA PERSPIOTIONIS INTERNAE. MEMBRANAE.

Ι73 I. parva membranae portio,' ex liene vituli nondum nati desuinta in qua sanitiisera se, per eam declinetitia, felicissime materia rubra impleta sunt. I.

328쪽

sois M Us EUM AN A TOMICUM - 1732. Similis membranae portiuncula eademque ratione praeparata, sed ex hepate ejusdem objecti desumta. 1733. Os humeri paxonis Indici, ad longitudinem dissectum, in cum jus interna superficie in conspectum venit periosteum internum, ut et vasa sanguifera, quae hic per materieri coloratam conspicua reddita sunt, et elegantissimum monstrant deeursum.1734. Ρortio mesenterii membranacei aselli , in qua vasa sanguifera felicissime materia rubra impleta sunt, ita quidem, ut non tantum vasa majora conspicua facta sint, sed etiam horum subtilissimae ramificationes, quae inter se mutuo multas anastomoses formant, Visui se offerant.1735. Pars pinnarum pleuronectis ita praeparata, ut elegantissima vasorum sanguiferorum, quae hic materia rubra injecta sunt, distributio per membranaceas partes in oculos incurrat.

ORGANA SENSUS. EREBRUM

1736. Caput canis fricatoras parvi cmopshonte , in quo, sublato

cranio, lobi majores cerebri in situ naturali in conspectum veniunt; a dextro lobo pars durae matris separata est, ut subjecta pia mater demonstrari possit, per quam, uti et per duram matrem, multa de-

rrunt vascula, quae hic materia rubra conspicua reddita sunt. 1737. Cerebrum cum cerebello et medulla oblongata porci. I738. Tota columna cerebralis, eX Nar a desumta, in quae nervorum eXitus conspicui sunt.

1739. Portio capitis vituli nondum nati, post praeviam artificiosam vasorum sanguiferorum materia colorata rubra injectionem ita praeparata, ut ad latiorem hujus objecti partem pars loborum cerebrianteriorum in situ suo naturali et oculorum bulbi cum musculis rectis Oculi in conspectum veniant; ceterum ad anteriorem partem sectio

329쪽

superioris partis cavi narium cernitur, ut et duo dentes molares, suis cavitatibus inhaerentes et vasculosa membrana investiti. 17 o. Cerebrum cum cerebello, medulla oblongata et nervorum exitu, ex equo caballo desumtum. EX hocce specimine imprimis luce clarius evincitur, molem cerebralem in hoc animali, uti et in aliis animantibus , multo esse minorem quam in homine, ratione habita magnitudinis hominis cum horum animalium. I 741. Caput leporis cuniculi, ita praeparatum, ut cerebrum in situ

silo naturali cum exitu nonnullorum nervorum, uti et bulbus oculicum nervo optico, visui se offerant; in caVitate narium conspiciuntur olfactus organa, porro cernitur lingua etc.. 1742. Tota cerebri columna, ex lepore timido desumta, cum medulla oblongata et exitu nonnullorum ramulorum nerUOrum. I 743. Caput et collum colubri notricis , quorum Vasa materia rubra impleta sunt, quaeque ita fuerunt praeparata, ut cerebrum et ex eo orta medulla spinalis in conspectum Veniant.

i 744. Parva simia, in qua demonstrari potest, haec animalia tactus organon in manibus et pedibus locatum habere, quorum cutis nempe multum cum cute digitorum hominis convenit; cuticula digitorum tenuis est, ne papillae nerveae , quae tactus organon constituunt, sensibilitatem suam amitterent.

I74s. Labium superius ustricis cristatae, in quo conspiciuntur mystaces et aperturae nasales, et in cujus margine cernuntur papillae tactui inservientes, quibus haec animalia quoque cibum suum distinguunt ab eo, quod ipsis norium esse posset. 1746. Labium superius et inferius xituli nondum in lucem editi, post praemissam artificiosam visorum languiferorum materia rubra tib 39, 2

330쪽

8 MUs CUM ANATOMICUM.jectionem ita praeparatum, ut papillae, laetus organo inservientes, uti hae in labiis animalium herbivororum inveniuntur, facile possint conspici. 1747. Simile specimen, sed ex nondum nato equulo desumtum, ita quoque praeparatum, ut tactus organa, qUae in labiis horum animalium herbivororum inveniuntur, demonstrari possint.1748. Caput anatis , in quo labium superius et inferius invicem

itis remorum est, ut artificiosa fabrica marginum maxillae superioris et inferioris, quae tactus organon in hoc animali constituunt, conspicua Uti et in hoc specimine origo nervorum eX cerebro eorumque per maxillam superiorem decursus Visui sese offert. i

1749 .Labium superius phocae vitulinae, in cujus margine papillae, tactui inservientes, demonstrari possunt.

I75O. Lingua una cum larynge magni papionis , cujus superficies ingenti numero papillarum, gustus organon constituentium, praedita est; ad radicem linguae in conspectum Venit apertura laryngis, quae lata epiglotti de gaudet; in fundo hujus aperturae invenitur parvum rotundum foramen, quod eXitum praebet aeri, contento in vesicula pneumatica, quae a basi ossis hyoidis pendet; quae basis inssignem habet latitudinem, ut hanc Vesiculam, quum aere non eSt repleta ,

I75Ι. Lingua cum tarynge et parte oesophagi canis , post prae-Viam Vasorum sanguiferorum materia colorata rubra injectionem ita

praepalata, ut plurimae papillae, gustui inservientes, in superiore hujus linguae superficie conspici possint; deinde ad radicem linguae cernitur rima glottidis, quae clauditur epiglotti de triangulari; porro in Conspectum Venit superficies interna oesophagi, quae plicis scatet,

SEARCH

MENU NAVIGATION