Descriptio musei anatomici, quod ... Guilielmi I munificentia Academiae Rheno-Trajectinae concessit

발행: 1826년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

ria colorata rubra injectionem ad longitudinem dissecta, ut interna harum valde notabilium partium superficies conspici poss1t. Superior oesophrogi pars insignem habet amplitudinem, plicis oblongis praedita

est et plurimis scatet glandulis muciparis, quarum oscula aperta Videre possumus, quaeque cinctae sunt innumeris subtilissimis vasculis, secretioni humoris lubricantis et digerentis, qui continuo in ingluviem descendit, destinatis. Ipsa ingluvies amplum membranaceum refert saccum, in superficie externa multa eXhibentem vasa sanguifera, quae per tunicas distribuuntur, interne plicis praeditum, et in his quoque nonnullae in conspectum Veniunt glandulae muciparae; at minores

quoad circuitum quam illae, quae in ipso oesophago adsunt. Oesophagus, qui ab ingluvie descendit, rursus plicis oblongis et innumeris glandulis muciparis et vasculis scatet, quae omnia tunica alba, Vasis carente, tecta sunt, quae tunica epidermidi similis est; haecce epidermis ad initium bulbi glandulosi terminatur, qui fabricam exhibet elegantissimam. Ex interna tunica, in qua mirabilis conspicitur vasorum subtilisssimorum ramificatio, eminent quaedam oscUla glandularum, humorem mucosum praeparantium, quae multo majores sunt, quam quae in oesophago inveniuntur, et ad majorem distantiam inter se ordine possittae sunt; harum glandularum aperturae eminente margine, qui UaSCulis subtilissimis interteXtus est, circumdatae sunt, et ipsa glandularum

corpora , licet oSeula cum interna membrana Vasculosa suat conjuncta, altius in totam condensatarum bulbi tunicarum fabricam penetrant, ita ut fundus externam attingat tunicam, uti in sectione transversa

videri potest. Universa tamen hujus bulbi interna superficies hisce glandulosis corporibus non praedita est; sed, cum totus bulbus longitudinem habeat trium digitorum, in latitudine sumtorum, inferi OP

tertia portio glabra. est atque aequalis, tantummodo ex membrana, eX innumeris eXimis Vasculis conflata, constans, quae secretioni tenuioris salivalis, non adeo mucossi, humoris digerentis inservire Videntur. 42

352쪽

Mus EUM A N A T O M I C u M. Ipse ventriculus angustissimus est , interne dura crusta cornea Oh- situs, cui primo loco vasculosa membrana appossita est, hanc insequuntur validi musculi, qui facultatem fricantem exercent, ut hi denique vasculosa cellulari membrana investiuntur. Angustissimus pylorus non longe ab ampla cardia distat, et in tenerum intestinatem tra tum abit, in cujus interna superficie fabrica elegantisssimorum vasciniosorum villorum in conspectum Venit. 1883. Simile specimen, ad longitudinem dissectum, cujusque Vasa materia colorata rubra sunt impleta. Interna seu cornea ventriculi tunica desumta fuit, ut subjecta tunica Vasculoso -nervea in conspectum veniat; porro hic cernitur valde crassa tunica muscularis, ut et prope cardiam pylorus, hujusque transitus in intestinum duodenum; dum tandem in tunica intima intestinorum cernitur multitudo villorum, materia rubra felicissime impletorum, et denique pancreas duodeno adneXUS.

1884. Oesophagus cum ventriculo et intestino duodeno, nec non pancreate, meleagridis gallops nis , post impletionem vasorum sanguiferorum materia rubra ita praeparatus, ut omnia integra relicta sint et spiritu vini impleta, ad eorum eXternam figuram conspiciendam. 1885. Ρars secundi oesophagi cum bulbo glanduloso gallinae , artificiosam impletionem vasorum materia rubra pellucida facta et per longitudinem dissecta, ut decursus vasorum sanguiferorum et elegantissima vasculosa corpusculorum glandulosorum fabrica conspicL

1886. Simile specimem 1887. Oesophagus cum ventriculo et intestino anatis crari, imple tis materia rubra vasculis; per longitudinem omnes partes disseissae sunt, sic ut appareant plicae glandulosae et bulbus glandulosus in oesophago et ad cardiam, in ventriculi tunica cornea, in intestinati tu villi, egregie prominentes.

353쪽

.MUS EUM ANATOMICUM. 33I 1888. Inserior pars tractus intestinatis, egregie impletis materia rubra vasculis, per longitudinem dissecta, eXhibet valvulam, tenue intestinum a recto distinguentem, et insertionem coecorum infra valvulam.

I 889. Bulbus glandulosus, ventriculas et pars intestini duodeni columbae, quorum Vasa materie rubra felicissime impleta sunt, quaeque deinde pellucida facta fuerunt et per longitudinem dissecta, ut sic egregia vasculosa Dabrica corpusculorum glandulosorum in conspectum

veniat.18so. Pars secundi oesophagi et bulbus glandulosus columbae, eodem

modo praeparata.

I 89 I. Lingua cum osse hyoideo, oesophago, ventriculo et initio intestini duodeni, falconis haliaeti cgee arend , quorum Vasa materia rubra impleta sunt, quaeque deinde per longitudinem dissecta fuerunt. Primum hic in conspectum venit lingua, tunica dura tecta, ad cujus radicem series eminentiarum eXiguarum dentiformium cernitur; dein e sequitur rima Mottilis et post hanc multitudo similium eminentiarum atque in radice linguae; porro in conspectum venit Oesophagus, plicis valde amplis praeditus, qui ingluviei instari in saccum abit; deind*ioesophagus iterum fit angustior et terminatur in bulbum glandulosum, in quo oscula glandularum minora, sed numerosiora sunt, quam in D sinis; hic porro abit in ventriculum membranaceum, in cujus medio pylorus situs est, dum tandem adhuc visui se offert pars inx lini

duodeni.

I 892. Stris ulula, cujus vasa sanguifera materia rubra impleta simi; partes omnes deinde pellucentes factae fuerunt, ita ut hic omnia viscera, digestioni dicata, in si1tu naturali conspici queant. Ab inferiori capitis parte cernitur Oesophagus, valde amplus in his animalibus, quia receptaculum praedae suae constituit; secundum hunc decurrit aspera parteria, quae in cavitate thoracis finditur in duos ramos, ad pulmones abeuntes; paulo inferius in conspectum venit cor; porro hic apparet 2, a

354쪽

13 et Μ Us EUM A N A T O M IJc M. decursus oesophagi ejusque insertio in Ventriculum, qui in his animalibus' membranaceus est, cujusque pyloms prope cardiam invenitur, dum tandem gyri intestinorum et generatim elegans decursus vasonio sangui rorum per has partes se visui offerunt. I 893. Oesophagus cum ventriculo et initio tractus intestini falconis nisi parxi de Eleine sperwer . Arteriae materie rubra egregie sunt injectae. Oesophagus, fabricam membranaceam, insignem amplitudinem et extensiilitatem habens; praeterea in interna superficie plicis oblongis praeditus est, quibus interjacent multae exiguae glandulae mucosae et vascula exhalantia, ad secretionem humoris, digestioni in servientis. Ρars inferior marginem habet, parvum digitum latum, in quo regulari ordine sitae sunt glandulae bursales, quarum aperturae excretoriae' conspicuae sunt, quique bulbus glandulosus vocatur. Ventriculus ex membranis densis constat, quarum interna in duplicaturas abit, quae multas contortas formam plicas et tenui cornea tunica investitae sunt. Prope ventriculi introitum pylorus quoque in conspectum vehit, qui angustissimus est et in tractum intestinatem transit, qui ex membranis teneris constat, quarum interna elegantissimos, Oblongos, vasculosos exhibet villos. ,1894. Oesophagus cum ventriculo et initio tractus intesti natis cornicis. Arteriae materia colorata rubra felicissime injectae sunt; omnia, ad longitudinem sunt, dissecta, ut internam superficiem accurate contemplari possemus. Interna oesophagi tunica in oblongas plicis duplicata, est, quae, praeter lanuginosa vascula exhalantia, plurimis eXiguis glandulis muciparis gaudent. Bulbus glandulosus pollicem latus est, inter suas densatas tunicas exhibet figuratu oblongam glandularum, mucum secernentium, quae serie, regulari silao sunt et suas aperturas in interna superficie monstrant. Hic bulbus glandulosus eminente margine ab initio ventriculi cavitatis separaturi Ipse ventriculus eX membranis

densis constat, non magnam habet amplitudinem, sed oblongas visui

355쪽

Mus EUM ANATOMICUM. 333 offert plicas sub cornea interna tunica, quae in hisce avibus densior atque solidior exsistit, quam in avibus tantummodo carnivoris, aut piscivoris, cum illae saepe quoque grana pro cibo assumant. Pylorus, qui brevissime a cardia distat, angustisssimus est, et intestinatis tractus, ex tenerrimis constans membranis, vasculosus est; interna tunica oblongis villis, ex subtilissimis fasciculis vasculosis conflatis, obsi

ta est.

I 895. Portio oesophagi, ventriculus atque initium tractus intestini ciconiae; vasa sanguis pra materia colorata rubra elegantissime sunt injecta. Oesophagus dissectus in conspectum Venit, pro magna parte cum interna sua superficie circumvolutus circa pennulam, cui suspensiis est. Hicce, licet per se jam sit insignis amplitudinis, interne multis oblongis scatet rugis, quibus, si magna deglutiantur frusta,

amplitudo multum adhuc augetur. Interna haec tunica, partim tenui, Partim crassa, membrana cornea investita est; tunica eXterna, quae

hic pro parte tantummodo conspicitur, constat ex tela cellulosa vasculosa, 'aliquomodo pellucida, quo sit, ut ei subjacentem tunicam muscularem aliquomodo distinguere possimus. Infima oesophagi pars aliquatenus amplificatur bulbo glanduloso, cujus externa superficies quoque vasculosam, cellulosam et fibris muscularibus gaudentem, fibbricam monstrat; hicce bulbus ad ventriculum abit, qui majorem com stituit cavitatem, quam in avibus granivoris; sed quoad magnitudinem non proportionalem amplitudini oesophagi. Externa ventriculi superficies tota obtecta est membrana vasculosa cellulosa, sub qua in circuitu tunica muscularis conspicitur; sed in media parte discus osseus rotundus in utraque superficie invenitur, qui disci admodum sunt apti, ad ope actionis tunicae muscularis, quacum conjuncti lant, potentissimam frictionem in cibos, in Uentriculo contentos, exercendam. Ex dextra et anteriore parte initium tractus intestinatis angustissima apertura provenit. Et hactenus externam hujus

356쪽

Mus EUM ANATOMICUM.

speciminis superficiem descripsimus, nune ad internam superficiem

describendam transeundum erit; et quidem ut eXterna harum partium superficies repraesentabatur, ita eaedem partes hic in superficie interna conspicuae sunt, quia et oes Ophagus et ventriculus ad longitudinem sunt dissecti et dilatati; uti superior oesophagi pars, rugis longitudinalibus, rubra vasculosa et plus minusve lanuginosa membrana obsitis, praedita erat, ita eaedem rugae quoque in inferiori parte adsunt; sed tunica earum interna densior est, et quo propius oesophagus ad glandulosum marginem accedit, eo magis interna haec tunica condensatur et cornea fit. Illa sese eminente margine a bulbo glanduloso distinguit. Interna hujus partis superficies vasculosa membrana est tecta, in qua conspiciuntur multa corpuscula eminentia, quae ordine sibi mutuo apposita et superimposita sunt, et oblongas in tunicas, quae hanc partem constituunt, penetrantes glandulas monstrant, quae ex membranis Vasculosis constant et conspicuis foraminulis in interna superficie patent ; omnia haec foraminuta margine vasculoso circumducta sunt, qui facultatem sese aperiendi et claudendi possidet. Ante ventriculi initium discretus adhuc conspicitur margo, qui rursus alia ratione est conflatus, cujusque superficies interna habitum vasorum, aut fabricae, prae se fert, longe diversum ab oesophagi, bulbi glandulosi, aut ipsius ventriculi. Interna ipsius ventriculi superficies

plicis praedita est; ejus tunicae sunt semimembranaceae et semimusculares, inter membranaceos et musculares Ventriculos medium tenentes ; praeter discos osseos, inter tunicam internam et externam sitos; internae plicae insuper adhuc tunica cornea sunt obtectae, tenuiori tamen, quam in musculari ventriculo avium granivororum; satis autem

valida in spinas piscium, quos haec animalia pro cibo assumunt, quique humore , in oesophago et bulbo glanduloso secreto, pro parte sunt liquefacti, satis fricantem et conterentem facultatem exercendam, et ad sibi subjacentem tunicam vasculosam atque nerveam a

357쪽

laesione tuendam, eo quidem magis, quia in hocce ventriculo, aeque atque in avibus granivoris, semper quoque arena et exigui lapilli adsunto Apertura pylori est angusta, ut nil, nisi quod sufficienter digestum

est, ad tractum intestinatem abiret, qui intestini tractus ex tenerrimis sed vascul ossis membranis constat, et internam tunicam habet, quae teneris, oblongis, Vasculosis praedita est Villis, absorptioni praeparatichyli et secretioni humoris intestinatis destinatis.1896. Magna pars oesophagi, Ventriculus et portio iubi intestinalis ardeae , quorum Vasa materia rubra felicissime impleta sunt, quaeque deinde per longitudinem dissecta fuerunt. oesophagus praeditus est multis plicis exiguis longitudinalibus, quae terminantur in bulbum glandulosum, eX congerie eXiguarum glandularum constantem, quae exiguis osculis in superficie interna aperiuntur. Ventriculus est membranaceae indolis, neque, uti in aliis avibus, tunica cornea tectus ; in laterali parte hujus ventriculi cernitur Pylorus valde angustus et eXigua portio intestini duodeui. 1897. Superior pars oesophagi anseris, cujus Vasa materia rubra injecta sunt, quaeque deinde pellucida facta et per longitudinem dissecta fuit, ut innumera vascula sanguifera in hac parte praesentia, eorumque elegans decursus in conspectum veniant. I 898. oesophagus, Ventriculus et initium tubi intestinatis anseris, per artificiosam injectionem vasorum sanguiferorum materia colorata

rubra praeparata et per longitudinem dissecta. Oesophagus, in quo in his avibus aquaticis aeque ac in anatibus nore ita magna ingluvies atque in columbis et invenitur, sed tantummodo ampliatio longitudinalis ingluviem constituit; hic, inquam, oesophagus in tota sua eX- tensione amplior est et minoribus plicis longitudinalibus praeditus, dum interne tectus est epidermide, vassis carente, sub qua tunica vasculosa sita est, quae non adeo villosa est atque in columbis et gallinis, et in qua quidem detegmtur fines arteriarum, liquorem solventem secer-

358쪽

sa 6 MUs EUM ANATOMICUM. nentium, sed corpora glandulosa, quae in ζallina adeo manifesta lant,

non videntur in ea adesse. Exigua coarctatio sormat sinem oesophagi eumque margine vasculoso rubro a bulbo glanduloso distinguit. Bulbus glandulosus in descensu ad ventriculum ampliatur et repletus est multitudine glandularum, in seriebus ordine collocatarum, quae multo minores sunt, quam in bulbo glanduloso gallinae. Infra ultimam seriem harum glandularum datur ampla vasculosa extensio, quae supe riorem partem ventriculi constituit, in qua apertura pylori invenitur,

quaeqUe non tecta eSi crusta cornea, dum haec demum incipit infra hanc extensionem margine denticulato, et se extendat ad fundum ventriculi, qui totus ea tegitur. Duo validi musculi tegunt ventriculum et extus investiuntur eXpansione tendinea, in qua egregia ramificatio arteriae stomachicae in conspectum venit. Tunica villosa rubi intestinatis est elegantissima, quamvis villi non sint adeo magni, nec etiam adeo oblongi, quam in columba. Magis accurata contemplatio et comparatio omnium harum partium merito nos invitat, ut statuamus, in his avibus fabricam harum partium medium tenere inter eam, quae est harum partium, quam in piscivoris, et eam, quam in graniVOris animalibus demonstravimus; datur enim pro parte convenientia inter fabricam oesophagi et ventriculi ardeae atque ciconiae, et inter fabricam harum partium in gallina, dum praeterea quotidiana observatio docet, csseres aeque pisciculos et animalcula aquatica in nutrimentum assumere, quam grana, quae gallinarum instar deglutiunt.1899. Inserior pars oesophagi cum ventriculo cicθniae, cujus vasa materia colorata rubra impleta sunt, quaeque deinde pellucens saeta . fuit, ut ramificatio vasorum in conspectum Veniat. Ι9CO. Pars oesophagi et initium ventriculi anatis, artificiosa impletione materia colorata rubra praeparata et in longitudinem dissecta. Tunicae externae desumtae fuerunt, et tantummodo Vasculosa relicta, ut diVersa appareat ratio, qua arteriae per has partes distribuantur.

359쪽

Mos EUM ANATOMICUM. 337 Longe aliter se habet ramificatio in ea parte oesophagi, quae supra bulbum glandulosum sita est, ibique irregulariter ad sines abeunt ram

lorum instar. In bulbo glanduloso rami horum vasorum valde regi larem et symmetricam divisionem esiiciunt, et circa unamquamque bursulam glandulosam invenitur margo minutissimorum ramulorum, dum infra bulbum glandulosum in margine rubro aequali fines, se invicem decussantes, in minutissima puncta abeunt.19OI. Pars intestini duodeni gallinae, cujus vasa materia colorata repleta sunt, quaeque . deinde per longitudinem dissecta fuit. Ad externam superficiem in conspectum Venit pancreas, dum interna superficies obsita est ingenti numero villorum. In inferiore parte hujus la-genulae datur vermis, in intestino hujus animalis inventus.19oa. Pars intestini gallinae, cujus vasa materia rubra artificiosissime impleta sunt, quaeque deinde inversa fuit, ut multitudo villorum in conspectum Veniat. I9o3. Duae portiones intestinorum gallinae, quarum Vasa materia

rubra impleta sunt, et quarum una melanterio adhuc adneXa est, ut eX-

terna harum partium fabrica conspiciatur, dum altera per longitudinem dissecta sitit, ad internam villosiam fabricam conspiciendam. I9 4. Pars intestini duodeni columbae, cujus vasa materie rubra felicissime impleta sunt, quaeque deinde ad longitudinem dissectabi fuit, ut villi, qui hic subtiliores sunt, quam in gullina , cerni possint.19o3. Ρars intestini ejusdem animalis inversa, eodem modo praeparata.

I9O6. Intestinum coecum gallinae; post injecta vasa materia rubra per longitudinem dissectum, quod constat ex duabus appendicibus eQψ-cis, quae duabus aperturis abeunt in finem intestini ilei, vel in initium intestini recti, ita ut villosa fabrica tunicae intimae conspici

queat.

9O7. Intestinum rectum columbae, post injectionem vasorum sam

360쪽

333. MUS EUM ANATO Is cfUM . miserorum materia rubra per longitudinem dissectum et lia praepat tum, ut in externa superficie cernatur insertio appendicum coecarum ,

atque transitus intestinorum tenuium in rectum. In interna superficie cernuntur nonnullae plicae longitudinales, in anum abeuntes, dum haec superficies obsita est multis villis paulo brevioribus, quam in imtestinis tenuibus.19o8. Intestinum rectum gallinae, eodem modo praeparatum. I9O9. ovarium, renes et cloaca, Gnatis Ugni, vasculis materia rubra impletis.191 o. Intestinum coecum meleagridis gallo - paranis , pars intestinorum tenuium et eXigua pars intestini recti. Duae appendicegnon apertae sunt, ut earum externa forma appareat, dum harum ape

turae in initio intestini recti indicantur duabus pennulis. Τandem intestinum iteum per longitudinem dissectum fust, ut plicae ejus longitudinales in conspectum Veniant.

I9II. Intestinum rectum meleagridis gallo -pavonis , per longitudinem dissectum, ut interna superficies in conspectum veniat, quae obsita est multis villis, sibi proxime adjacentibus, materia rubra impletis. 1912. Pars intestini duodeni cornicis, cum panereate, cujus vasa materia rubra impleta sunt, quaeque deinde spiritu vini impleta est, ut

ejus externa forma appareat.

1913. Portio similis intest1ni ejusdem animalis, eodem modo praeparata, sed inversa, ut interna superficies, multis villis eminentibus subtilissimae structurae praedita, in conspectum Veniat. I9I4. Portio ejusdem intestini eadem ratione praeparata, sed per longitudinem dissecta. I9Ι5. Portio ejusdem intestini, eodem modo praeparata, sed pol lucens reddita, ut decursus vasorum sanguiserorum per hanc partem

in conspectum Veniat.

I9416. Intestinum rectum ejusdem animalis, post iiijectionem vasQ-

SEARCH

MENU NAVIGATION